|
1. Petrus Apostolorum primus, Paulus novissimus. Praedicandis
praedicatoribus, et tantis praedicatoribus, de quibus audivimus et
cantavimus, quod in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis
terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5), procul dubio nulla
nostra verba sufficiunt. Devotionem debemus, vestram exspectationem
non implemus. Exspectatis enim a nobis hodie praedicari apostolos
Petrum et Paulum, quorum solemnis hic dies est. Agnosco quid
exspectetis; et ubi agnosco, succumbo. Video enim exspectari quid,
a quo. Sed quia Deus eorum laudari dignatur ab omnibus nobis, non
dedignentur servi ejus utcumque praedicari ab eis qui serviunt vobis.
2. Idem tractatur argumentum. Sicut nostis, omnes qui Scripturas
sanctas nostis, apostolus Petrus inter discipulos, quos Dominus
praesens in carne elegit, primus electus est: Paulus autem non inter
illos, non cum illis; sed longe postea, non dispar illis. Petrus
ergo primus Apostolorum, Paulus novissimus: Deus autem, cujus hi
servi, cujus hi praecones, cujus hi praedicatores, primus et
novissimus. Petrus in Apostolis primus, Paulus in Apostolis
novissimus: Deus et primus et novissimus, ante quem nihil et post
quem nihil. Deus ergo qui se primum et novissimum aeternitate
commendavit, ipse Apostolos primum et novissimum passione conjunxit.
Utriusque passio concordat solemnitate, utriusque vita consonat
charitate. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis
terrae verba eorum sonuerunt. Ubi electi sunt, ubi praedicaverunt,
ubi etiam passi sunt, omnes novimus. Illos autem ipsos unde nos
novimus, nisi quia in omnem terram exiit sonus eorum?
3. Apostoli verba de passione sua imminente. Ex Dei gratia et
debitores efficimur, et redditores. Martyrum virtus a Deo.
Revelatione Paulus confirmatus de sua futura passione et victoria.
De passione sua jam imminente et propinquante praenuntiantem audivimus
Paulum, cum ejus Epistola legeretur:
|
“Ego enim jam immolor, et
tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi, cursum
consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona
justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex: non
solum autem,”
|
|
inquit,
|
“mihi, sed omnibus qui diligunt manifestationem
ejus. (II Tim. IV, 6-8). ”
|
|
Hinc dicamus aliquid: adjuvant
enim nos, quae in fines orbis terrae exierunt, verba eorum. Primo
sanctam devotionem videte. Immolari se dixit, non mori: non quia non
moritur, qui immolatur; sed non omnis qui moritur, immolatur. Ergo
immolari est Deo mori. Ductum est enim Verbum a sacrificio. Omne
quod sacrificatur, Deo occiditur. Intellexit enim Apostolus cui
ejus sanguis in passione deberetur: factus est enim debitor sanguinis
sui, pro quo fusus est sanguis Domini sui. Unus ille sanguinem
fudit, et omnes oppigneravit. Quotquot illam fidem recipimus,
debemus quod accipimus: et hoc quia dignatus est facere et debitores et
redditores. Quis enim nostrum in tanta inopia et paupertate
infimitatis idoneus est reddere tanto creditori? Sed quomodo scriptum
est, Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa (Psal.
LXVII, 12): verbum, quo diffamentur; virtutem, qua
patiantur. Ipse ergo sibi victimas fecit, ipse sibi sacrificia
dicavit, ipse implevit Spiritu martyres, ipse virtute instruxit
confessores. Eis quippe dixit, Non enim vos estis qui loquimini
(Matth. X, 20). Quamvis ergo passurus, quamvis pro fide
Christi sanguinem fusurus; recte tamen dicit, Quid retribuam Domino
pro omnibus quae retribuit mihi? Et quid occurrit? Calicem salutaris
accipiam, et nomem Domini invocabo (Psal. CXV, 12 et 13).
De retributione cogitabas, quid retribueres inquirebas; et occurrit
tibi quasi retributuro, Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini
invocabo. Certe redditurus eras? Ecce accipis. Quod accipis ergo,
quia accepisti quod deberes, accipis unde reddas; debitor cum
acceperis, debitor cum reddideris. Quid enim retribuam, inquit?
Calicem salutaris accipiam. Ergo et hoc accipis, calicem passionis,
calicem de quo Dominus ait: Potestis bibere calicem, quem ego
bibiturus sum (Matth. XX, 22)? Sed ecce jam calix in manu tua
est, jam imminet passio: quid facis ne trepides? quid facis ne
titubes? quid facis ne quod jam portas, bibere non possis? Quid
faciam, inquit? Et ibi accipiam: debitor ero; quia nomen Domini
invocabo. Ego, inquit, jam immolor. Confirmatum illi erat
revelatione : non enim hoc sibi humana infirmitas promittere auderet.
Fiducia ejus non a se, sed ab eo qui totum dedit, quem intellexit cum
diceret superius: Quid enim habes quod non accepisti (I Cor.
IV, 7)? Ego ergo, inquit, jam immolor, et tempus resolutionis
meae instat. Bonum certamen certavi. Interroga conscientiam: non
cunctatur, quia in Domino gloriatur. Bonum, inquit, certamen
certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Merito cursum
consummasti, quia fidem servasti. De caetero, inquit, superest mihi
corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex.
4. Corona justitiae non martyribus tantum, sed omnibus fidem
servantibus promissa. Desiderium adventus Christi judicis futuri.
Et ne ipse quasi unus supra modum gloriari videretur, et sibi proprie
Dominum vindicare, Non solum autem, inquit, mihi, sed omnibus qui
diligunt manifestationem ejus. Non potuit melius et brevius insinuare
quid debeant homines facere, ut mereantur illam justitiae coronam.
Non enim omnes infundendum sanguinem exspectare debemus: pauci
martyres, sed multi fideles. Immolari sicut Paulus non potes?
Fidem servare potes: fidem servando diligis manifestationem ejus. Si
enim times ne veniat Dominus, non diligis manifestationem ejus.
Dominus Christus modo in occulto est; manifestabitur tempore suo,
judex futurus juste, qui fuit reus sub judice injuste. Venturus est:
et quomodo venturus? Judicaturus. Neque enim iterum judicandus, sed
utique jam judicaturus, sicut novimus, sicut credimus, de vivis et
mortuis. Interrogo quemlibet hominem intentum in me, ut audiat me;
interrogo; respondeat non mihi, sed sibi: Vis ut veniat judex iste?
Volo, inquit. Vide quid dicis: si verum dicis, si vis ut veniat,
vide quomodo te inveniat. Judex enim venturus est: jam tibi
praerogata est humilitas, ventura est potestas. Non enim sic venturus
est, ut corpore induatur, de matre nascatur, sugat ubera, cunis
involvatur, in praesepe ponatur; postremo jam juvenis ab homine
illudatur, teneatur, flagelletur, suspendatur, taceat cum
judicatur. Ne forte ideo venturum exspectes, quia humilem venturum
adhuc putas. Tacuit judicandus; non tacebit judicaturus. Occultus
hic fuit, ut non agnosceretur: Si enim cognovissent, nunquam
Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Cum ergo hic
jam fuerit occultus in potestate sua, tacitus sub aliena; contrarium
erit occultationi et huic taciturnitati quod venturum exspectamus.
Deus enim manifestus veniet. Qui prius venit occultus, veniet
manifestus. Ecce habes contrarium, illi occultationi: vide
contrarium illi taciturnitati. Deus noster veniet, et non silebit.
Siluit occultus; quia sicut ovis ad immolandum ductus est, Siluit
occultus; quia sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non
aperuit os suum. Siluit occultus; quia in humilitate judicium ejus
sublevatum est (Isai. LIII, 7, 8). Siluit occultus; quia
homo tantum putatus est: sed Deus manifestus veniet, Deus noster et
non silebit. Quid ergo tu qui dicebas, Volo veniat: Volo,
inquit, veniat, veniat: nondum times? Ignis ante ipsum praeibit
(Psal. XLIX, 3). Si non times judicem, non ignem?
5. Corona debita servantibus fidem. Sed si servas fidem, diligis
vere ejus manifestationem, securus coronam debes exspectare justitiae:
non enim donatur talibus, sed debetur. Nam et ipse apostolus Paulus
tanquam debitum flagitat: Quam reddet, inquit, mihi Dominus in illo
die justus judex. Reddet, quia justus est: fecit se mihi promissione
debitorem. Praecepit, audivi: praedicavit, credidi. Bonum
certamen certavi, cursum consummavi.............
..... His donis suis debet pro...........
.... moralis, quod bonum.............
... servas, ab illo habes. Qu............
.. accepisti? Sed his, inquam............
.. sua. Antequam talia don.......,......
. beret?
6. Salvator Christus Jesus. Paulus primus peccator, quia
caeteris persecutoribus crudelitate superior. Pro supplicio debito
salus ipsi reddita. Medicus Christus artis suae vim in Pauli
curatione commendavit. Vide ipsum Apostol..........
.......... et omni acceptione dign......
.......... in mundum peccatores.......
........ quorum primus ego sum. Christus, inquit,
Jesus, id est Christus Salvator. Hoc est enim latine Jesus. Nec
quaerant grammatici quam sit latinum, sed Christiani quam verum.
Salus enim latinum nomen est. Salvare et salvator non fuerunt haec
latina antequam veniret Salvator: quando ad latinos venit, et haec
latina fecit. Ergo Christus Jesus, Christus Salvator, venit in
mundum. Et quasi quaereremus, Quare? Ait, Peccatores salvos
facere. Ideo Jesus venit. Nam sic ipsum nomen etiam interpretatum
et expositum quodam modo in Evangelio legimus: Vocabunt nomen ejus
Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
(Matth. I, 21). Sermo igitur omni acceptione dignus,
credulitate dignus: id est, quia Christus Jesus venit in mundum
peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Non quia prior
peccavit, sed quia caeteris plus peccavit. Quomodo dicimus in artibus
medicum primum, multis aetate inferiorem, sed arte superiorem; fabrum
primum, architectum primum: solemus ita loqui. Sic se Apostolus
appellavit peccatorem primum. Nemo enim est gravius Ecclesiam
persecutus. Ergo peccatoribus, ad quos venit Jesus, si quaeras quid
debebatur, non invenis quid peccatoribus deberetur, nisi supplicium.
Si quid deberetur quaeris, supplicium est: si quid redditum sit
quaeris, salus est: pro supplicio salus. Debebatur supplicium,
reddita est salus: debebatur poena, reddita est corona. Nihil
debebatur Paulo prius Saulo, primo peccatori, crudelitate caeteros
superanti, nihil ei debebatur, nisi supplicium, magnumque
supplicium; et vocatur de coelo, Saule, Saule, quid me persequeris
(Act. IX, 4)? Coercetur, ut parcat, ut ei parci possit.
Mutatur lupus in ovem: parum est, in ovem; imo in pastorem.
Superna voce occiditur et vivificatur, percutitur et sanatur.
Prosternitur persecutor, erigitur praedicator. Quae ista gratia,
nisi gratia? Quid enim boni meriti praecessit? Gratia vocatur, quia
gratis datur. Venit, inquit, Jesus in mundum peccatores salvos
facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus
sum. Numquid posset tunc dicere, Reddet mihi Dominus in illa die
justus judex? Si primo peccatori reddet Dominus in illa die justus
judex, quid reddet, nisi quod primo peccatori debetur, magnum
supplicium, poena aeterna? Hoc prius debebatur, nec redditum est.
Ideo, inquit, misericordiam consecutus sum. Non debitum accepi:
sed misericordiam consecutus sum primus peccator, ut in me ostenderet
Christus Jesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui
credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 15, 16).
Quid est, ad informationem? Ut quilibet sceleratus, quilibet
facinoribus involutus, non desperet veniam, quam accepit Saulus.
Medicus magnus, hoc est Jesus, medicus magnus, ad regionem veniens
languidorum, unde medicina ejus diffamaretur, talem sibi curandum
elegit, de quo multum desperabatur. Talis ergo modo, qui prius
talis, dicit: Jam immolor, et tempus resolutionis meae instat.
Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Tu eras
ille qui currebas per praeceps, qui Christianos trahebas ad mortem,
qui cum lapidaretur Stephanus, ut in omnium manibus lapidares, omnium
vestimenta servabas? tu eras ille? Ego, inquit, eram, sed non
sum. Quare eras, et non es? Quia misericordiam consecutus sum.
Accepisti ergo, Paule, quod non tibi debebatur. Dic jam securus
quid tibi debeatur, dic jam. De caetero superest mihi corona
justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex. Quam
fidenter exigit debitum, cui donatum est non debere supplicium. Dic
jam Domino tuo, dic securus, dic certus, dic fiducia plenissimus:
Ego eram antea in malitia mea, usus sum indebita misericordia tua;
corona ex debito munera tua. Satis hoc sit. Veniamus ad Petrum; et
illi non facultatem dignam, sed solemnem devotionem reddamus: a
novissimo ad primum; quia et nos a novissimis conamur ad prima.
7. Petro jam sano praedicitur sua passio, cui infirmo fuerat
praedicta negatio. Petro sancto primo apostolo Dominus ipse Jesus in
Evangelio, quod modo cum legeretur, audivimus, passionem suam
praenuntiavit dicens: Cum esses junior, cingebas te, et ibas quo
velles; cum autem senex fueris factus, extendes manus tuas, et alter
te cinget, et feret quo tu non vis. Et ipse Evangelista consequenter
exposuit nobis quid dictum fuerit: Hoc autem, inquit, dicebat
Dominus, significans qua morte clarificaturus erat Deum (Joan.
XXI, 18, 19). Passionem ejus, crucem ejus praenuntiavit ei
ipse Dominus Christus, sed jam amanti, non neganti. Utrumque enim
tempus servavit in eo medicus: negavit infirmus, amavit sanus.
Ostendit ei Dominus, eidem Petro ostendit Petrum, quando temeraria
quadam fiducia promiserat pro Christo se esse moriturum, cum venisset
Christus pro Petro moriturus. Animam, inquit, tuam pro me ponis?
Amen dico tibi; antequam gallus cantet, ter me negabis (Id.
XIII, 38). Sanabo te: sed prius est ut aeger agnoscas te.
Ergo in illa negatione praedicta ostendit Dominus Petro Petrum: in
illo autem amore ostendit Dominus Petro Christum. Amas me,
inquit? Amo. Pasce oves meas (Id. XXI, 15-17). Hoc
semel, hoc iterum, hoc tertio. Ter amor confessus est, ter timor
damnatus est. Et quia amabat, indicatur ei passio ejus. Hoc enim
erat amare, usque ad passionem per Christi amorem pervenire.
8. Petrus quomodo nolens passurus. Mors poena peccati. Sed quid
est illud, fratres, quem non moveat? Alter, inquit, te cinget, et
feret quo tu non vis. Non ergo volens Petrus ad tantam gratiam
passionis advenit? Ecce Paulus, Ego enim jam immolor, et tempus
resolutionis meae instat; videtur in his verbis exsultando quasi
festinare ad passionem: huic autem, Alter te cinget, et feret quo tu
non vis. Volens Paulus et nolens Petrus? Imo si intelligamus,
volens Paulus et volens Petrus, et nolens Paulus et nolens Petrus.
Hoc dum explicem ut possum, intentione vestra mihi opus est. Amari
mors non potest, tolerari potest. Nam si amatur, nihil magnum
fecerunt qui eam pro fide susceperunt. Numquid si eos laetari
videremus in conviviis, diceremus magnos viros, diceremus fortes
viros? Si voluptatibus circumfluere cerneremus, fortitudinem in eis
aut patientiam laudaremus? Quare? Num quia rem facerent contrariam
doloribus, contrariam molestiis, essent in gaudiis, in voluptatibus,
in deliciis; num quia tales, ut magni, ut fortes, ut patientissimi
laudarentur? Martyres autem non sic laudamus. Magni viri, fortes
viri, patientes viri. Vis nosse quia tolerandum est, non amandum?
Nomen interroga: passio vocatur. Natura ergo, non tantum homines,
sed et omnes omnino animantes recusant mortem et formidant. Ideo magni
martyres, quia quod valde durum est, pro regno coelorum fortiter
susceperunt, et cogitantes promissa tolerarunt molestias. Videte
Dominum dicentem, Majorem hac charitatem nemo habet, ut animam suam
ponat quis pro amicis suis (Joan. XV, 13). Si hoc durum non
est, quid magnum charitas facit, quia pro me amat delicias? Non.
Sed quia tolerat mortem. Propter verba labiorum tuorum; martyrum vox
est; Propter verba labiorum tuorum, hoc est, propter monita et
promissa tua, ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). Ergo
quantum ad naturae modum et vim consuetudinis recusatur mors: sed dum
amatur quod erit post mortem, suscipitur quod nolumus, ut perveniatur
quo volumus. Ecce unde venit, Feret quo tu non vis. Naturam
expressit, non devotionem. Hanc nostrae infirmitatis naturam in se
ipse Dominus transfiguravit, cum passurus ait Patri: Pater, si
fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39).
Ego enim jam immolor, patientis verba sunt, non deliciantis. Mors
ergo nostra de poena est, propinata nobis. A radice hanc accepimus,
diffusio ramorum generis humani. Adam primus hanc peccando meruit. A
muliere initium factum est peccati, sicut Scriptura loquitur, et per
illam omnes morimur (Eccli. XXV, 33). Et, Per unum hominem
peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes
homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12).
Ergo in nostra natura et culpa et poena. Deus naturam sine culpa
fecit, et si sine culpa persisteret, nec poena utique sequebatur.
Inde venimus, inde utrumque traximus, et hinc multa contraximus. In
nostra igitur natura et culpa et poena: in Jesu carne et poena sine
culpa, ut et culpa sanaretur et poena. Alter te, inquit, cinget,
et feret quo tu non vis. Poena est haec: sed per poenam tenditur ad
coronam. Contemnebat poenam Paulus: ergo attendens coronam,
contemnebat poenam, et dicebat, Jam immolor, debetur mihi corona
justitiae. Durum est qua transitur, sed magnum est quo transitur.
Et Petrus noverat quo tendebat: ideo et ipse passionem plena
devotione suscepit; sed toleravit, non amavit passionem. Toleravit
passionem, quod sequebatur amavit, et quoniam quo ibat amavit, qua
ibat toleravit.
9. Paulum quoque mori noluisse ostenditur. Diximus ambos noluisse
et ambos voluisse; ambos, si fieri posset, noluisse poenam, ambos
tamen pariter coronam adamasse. Sed ostendamus et Paulum poenam
noluisse. Petro enim testis factus est ipse Dominus: quia et te
transfiguravit in se, quando dixit, Pater, si fieri potest,
transeat a me calix iste. Petro ergo attestatus est Dominus: Paulus
autem ipse sibi. Ait enim quodam loco de mortali isto corpore,
Ingemiscimus gravati: secundum illud Scripturae alio loco, Corpus
quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio
sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15). Ergo ait,
ingemiscimus gravati: sub sarcina scilicet corruptibilis corporis.
Ingemiscimus gravati. Si ingemiscis, libenter pone sarcinam istam.
Certe ingemiscere se dixit sub hoc onere, gravari sub sarcina hac
corruptibilis corporis: vide utrum velit hoc onere spoliari, sub quo
gravatur, sub quo ingemiscit. Non hoc sequitur: sed quid ait? In
quo nolumus exspoliari. O vocem naturae, confessionem poenae! Grave
corpus est, onerosum corpus est, corruptibile corpus est: gemitur sub
illo, et non libenter deseritur, et non libenter deponitur.
Nolumus, inquit, spoliari. Sic remansurus es gemens? Et si
ingemiscis gravatus, quare spoliari non vis? Non, inquit. Vide
quid sequitur: Nolumus spoliari, sed supervestiri. Sub terrena
tunica gemo, ad coelestem festino: illam volo accipere, istam nolo
ponere. In quo nolumus spoliari, sed supervestiri. Ergo, Paule,
intelligam te, quid dicis? Fiet injuria tanto illi coelesti
vestimento, ut veniat tibi super hos pannos mortalitatis et
corruptionis, ut hoc sit inferius, illud superius; hoc interius,
illud exterius? Absit, inquit: non sic dico. Nolo spoliari, sed
supervestiri. Non tamen ut sub incorruptione lateat corruptio, sed ut
absorbeatur mortale a vita. Bene exclamasti, qui Scripturas nosti.
Sed ne aliquis ignarus Scripturarum verba mea putet subsecuta, Pauli
sunt verba, omnia ista apostolica verba sunt: Ingemiscimus gravati,
in quo nolumus spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a
vita (II Cor. V, 4). Bene tenes, quod alibi dicis de
resurrectione corporis loquens: Oportet corruptibile hoc induere
incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem
corruptibile hoc induerit incorruptionem, tunc fiet sermo qui scriptus
est, Absorpta est mors in victoriam. Quod illo loco ait, ut
absorbeatur mortale a vita; hoc isto loco, Absorpta est mors in
victoriam. Nusquam mors: non infra, non supra; non intra, non
extra. Absorpta est enim mors in victoriam. Ubi est, mors,
contentio tua? dicetur morti in futura corporis resurrectione, et tali
commutatione, ut absorbeatur mors in victoria. Cum corruptibile hoc
induerit incorruptionem, dicetur morti, Ubi est, mors, contentio
tua? Ipsa contentio facit ut feraris quo non vis. Ubi est, mors,
contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus autem mortis
peccatum (I Cor. XV, 53-56).
10. Mortem a peccato esse contra Pelagianos probatur. Certe non
est mors a peccato? De qua enim morte alia loquebatur, cum de
resurrectione corporis loqueretur. Induetur incorruptibilitate hoc
corruptibile: absorbebitur mors in victoria. Haec corporis
resurrectio. Ibi dicetur, Ubi est, mors, contentio tua? Cui,
nisi corporis morti? Quia sermo est de corporis resurrectione. Ubi
est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Aculeus
autem mortis peccatum. Peccatum aculeus mortis, quo aculeo facta est
mors, non quem aculeum fecit mors: quomodo venenum poculum mortis,
quia facit mortem, non quia fit a morte. Dominus ergo in
resurrectione finit hanc poenam: mortem autem etiam et fidelibus et
sanctis relinquit ad luctam. Ad agonem tibi mors dimissa est. Nam
poterat Deus justificato tibi auferre mortem, sed dimisit ad
certamen, ut esset quod pro fide contemneres. Nam de quibus voluit,
fecit. Enoch translatus est, et Elias translatus est, et vivunt.
Justitia ipsorum meruit hoc? an Dei gratia et Dei beneficium et
speciale concessum? Ut Creator ostendat in omnibus potestatem,
commendavit nobis quid possit.
11. Pelagianorum errori, mortem naturae esse, non peccati, Enoch
et Eliae exemplum nihil suffragatur. Frustra ergo isti, qui dicunt
non de peccato nos mori, quantum pertinet ad corporis mortem, sed
naturae esse quod morimur, et moriturum fuisse Adam etiamsi non
peccasset, frustra nobis istos opponunt, Enoch et Eliam. Valde
inconsiderate loquuntur; et si attendant, contra se loquuntur. Quid
enim dicunt? Si peccati est mors, quare non mortui sunt Enoch et
Elias? Non vides, qui hoc loqueris, quia naturae dicis esse
mortem, qui negas esse peccati. Tu dicis, naturae; ego dico,
peccati: est naturae quidem, sed jam vitiosae, jam isto supplicio
condemnatae. Proinde tu naturae dicis, ego peccati dico esse mortem
corporis. Et interrogas me: Si peccati est quare Enoch et Elias
non sunt mortui? Et ego respondeo: Imo si naturae est, quare Enoch
et Elias non sunt mortui? Vivunt Enoch et Elias; translati sunt,
ubicumque sint, vivunt. Et si non fallitur quaedam ex Scriptura Dei
conjectura fidei, morituri sunt. Commemorat enim Apocalypsis quosdam
duos mirabiles prophetas, eosdemque morituros, et in conspectu hominum
resurrecturos, et ascensuros ad Dominum (Apoc. XI, 3-12):
et intelliguntur ipsi Enoch et Elias; quamvis illic nomina eorum
taceantur. Et si forte tu, qui ista sapis, hanc Scripturam non
accepisti; aut si accipis, contemnis et dicis, Non sunt nominatim
expressi: vivant, ut putas, nunquam morituri. Adhuc dic mihi: Si
peccati est mors, quare non sunt mortui? Repono tibi: Si naturae
est mors, quare non sunt mortui? Ego dico, ut vivant, finitam esse
culpam: tu dic, si potes, finitam esse naturam.
12. Crebrescentes Pelagianos caveri jubet. Aliud quidem ex alio
et per occasionem diximus: sed quod tamen sic pertinet ad fidei nostrae
stabilitatem, contra quosdam disputatores male crebrescentes. Sed non
vincant patientiam nostram: nec tamen evertant fidem nostram. Cauti
et circumspecti simus adversus novitates disputationum, humanarum
utique, non divinarum. Apostolorum solemnitatem hodie celebramus,
Apostolum monentem audiamus: Profanas vocum novitates evita; multum
enim proficiunt ad impietatem (I Tim. VI, 20, et II Tim.
II, 16). Volumus autem vos sapientes quidem esse in bono,
integros autem a malo (Rom. XVI, 19). Mortuus est Adam,
sed serpens ille nondum est mortuus. Susurrat, et insibilare non
cessat. Extremum illi supplicium reservatur: sed comites suae
damnationis inquirit. Audiamus amicum sponsi, zelantem sponso non
sibi: Zelo enim vos zelo Dei; aptavi vos uni viro virginem castam
exhibere Christo. Et timeo, inquit, ne sicut serpens Evam seduxit
astutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a castitate, quae est
in Christo. (II Cor. XI, 2, 3). Verba apostolica omnes
audivimus, omnes observemus, omnes serpentis venena caveamus. Non
enim possumus dicere, Non audivimus, non novimus, quando modo
cantavimus, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis
terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5). Currentia verba in
fines terrae venerunt ad nos: excepimus, conscripsimus, lectores
instituimus. Non tacet lector, parturit disputator: quare non cessat
insidiator?
|
|