|
1. Christiani ante Christum nonnulli exstitere. Istum diem nobis
solemnem gloria Machabaeorum fecit: quorum mirabiles passiones, cum
legerentur, non solum audivimus, sed etiam vidimus et spectavimus.
Olim ista gesta sunt, ante incarnationem, ante passionem Domini et
Salvatoris nostri Jesu Christi. In primo populo illo exstiterunt,
in quo Prophetae exstiterunt, qui haec praesentia praedixerunt. Nec
quisquam arbitretur, antequam esset populus Christianus, nullum
fuisse populum Deo. Imo vero, ut sic loquar, quemadmodum se veritas
habet, non nominum consuetudo, christianus etiam ille tunc populus
fuit. Neque enim post passionem suam coepit habere populum Christus:
sed illius populus erat ex Abraham genitus, cui perhibens testimonium
ipse Dominus ait, Abraham concupivit videre diem meum; et vidit, et
gavisus est (Joan. VIII, 56). Ergo ex Abraham natus est
ille populus, qui servivit in Aegypto, et qui manu potenti per
Moysen famulum Dei de domo servitutis liberatus, per mare Rubrum
fluctibus descendentibus ductus, in eremo exercitatus, legi subditus,
in regno collocatur. Unde, sicut dixi, exstiterunt Prophetae, inde
isti martyres floruerunt. Nondum quidem erat mortuus Christus: sed
martyres eos fecit moriturus Christus.
2. Machabaei martyres, non appellatione, sed reipsa christiani.
Hoc ergo in primis commendandum est charitati vestrae, ne, cum illos
martyres admiramini, putetis non fuisse christianos. Christiani
fuerunt: sed nomen Christianorum postea divulgatum factis
antecesserunt. Sed videlicet quasi non eis erat confessio Christi, a
rege impio et persecutore non cogebantur negare Christum, quod postea
martyres, cum cogerentur, ne facerent, similem gloriam consecuti
sunt. Posteriores enim persecutores populi christiani, ad negandum
nomen Christi compellebant eos quos persequebantur: illi in Christi
nomine perseverantissime consistentes, patiebantur talia, qualia illos
perpessos esse, cum legerentur, audivimus. Istis ergo martyribus
recentioribus, quorum millibus terra purpurata est, imperabatur et
dicebatur a persecutoribus, Negate Christum. Quod non facientes,
patiebantur talia, qualia et isti perpessi sunt. Istis vero
dicebatur, Negate legem Moysi. Non faciebant: patiebantur pro lege
Moysi. Isti pro nomine Christi, illi pro lege Moysi.
3. Machabaeorum passio merito celebratur in Ecclesia. Christi
mysterium in vetere Testamento velatum. Clavis Testamenti veteris,
crux. Existit aliquis Judaeus, et dicit nobis: Quomodo istos
nostros, vestros martyres computatis? Qua imprudentia eorum memoriam
celebratis? Legite confessiones eorum: attendite si confessi sunt
Christum. Cui respondemus: Vere quia unus es ex eis qui in
Christum non crediderunt, et fracti de oliva, oleastro succedente,
foris aridi remanserunt (Rom. XI, 17); quid dicturus es unus
ex perfidis? Non confitebantur illi aperte Christum, quia adhuc
velabatur Christi mysterium. Testamentum enim vetus velatio est novi
Testamenti, et Testamentum novum revelatio est veteris Testamenti.
Vide ergo de infidelibus Judaeis patribus tuis, sed in malo fratribus
tuis, vide quid de talibus dicat apostolus Paulus. Usque nunc
quamdiu legitur Moyses, velamen super corda eorum positum est.
Idipsum autem velamen in lectione veteris Testamenti manet, quod non
revelatur, quoniam in Christo evacuatur. Cum transieris, inquit,
ad Christum, auferetur velamen (II Cor. III, 14, etc.).
Velamen, inquit, in lectione veteris Testamenti manet, quod non
revelatur, quoniam in Christo evacuatur: non lectio veteris
Testamenti, sed velamen quod ibi positum est. Lectio denique veteris
Testamenti non evacuatur, sed impletur ab illo qui dixit, Non veni
solvere legem, sed adimplere (Matth. V, 17) Velamen ergo
evacuatur, ut quod obscurum erat intelligatur. Hoc utique clausum
erat, quia nondum clavis crucis accesserat.
4. Passione Christi impletae prophetiae et omnia crucis in mysterio
revelata. Intuere denique Domini passionem, pone tibi ante oculos in
ligno pendentem, et tanquam leonem, cum voluit, recumbentem, atque
ut occideret mortem, non necessitate, sed potestate morientem.
Idipsum attende: vide quemadmodum in cruce dixit, Sitio. Et cum
Judaei nescientes quid per eos ageretur, quid de nescientium manibus
impleretur, spongiam cum aceto ligarent cum arundine, et ei sorbendam
darent; ille hausto aceto respondit, Perfectum est. Et inclinato
capite tradidit spiritum (Joan. XIX, 28-30). Quis ita
proficiscitur, ut ille defunctus est? Quanta veritate, quanta
potestate, quam ille qui dixerat, Potestatem habeo ponendi animam
meam, et potestatem iterum sumendi eam. Nemo eam tollit a me; sed
ipse eam pono a me, et iterum sumo eam (Id. X, 17, 18).
Agnoscit regnum viventis, qui digne cogitaverit potestatem morientis.
Hoc autem dixerat per prophetam ipsis Judaeis, Ego dormivi (Psal.
III, 6). Tanquam diceret: Quid vos de mea morte jactatis?
quid, quasi me viceritis, inaniter gloriamini? Ego dormivi. Ego
dormivi, quia volui; non quia saevistis. Ego implevi quod volui:
vos in scelere remansistis. Accepto ergo aceto et hausto, dixit,
Perfectum est. Quid perfectum est? Quod de me scriptum est. Quid
de illo scriptum est? Dederunt in escam meam fel, et in siti mea
potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22). Circumspiciens
ergo cuncta quae gesta fuerant in passione ejus; jam illi ante crucem
caput agitaverant, jam fel dederant, jam ossa pendentis et extenti
numeraverant, jam vestimenta divisa erant, jam super tunicam
indivisibilem sortem miserant: circumspectis et quodam modo computatis
omnibus quae de ipsius passione Prophetae praedixerant, restabat
nescio quid, quod minus erat: Et in siti mea potaverunt me aceto.
Ut hoc quod modicum remanserat adderetur, dixit, Sitio. Accepto
quod minus erat, respondit, Perfectum est. Quo dicto, inclinato
capite tradidit spiritum. Tunc terrae fundamenta concussa sunt, tunc
disruptis petris inferorum secreta patuerunt, tunc sepulcra mortuos
reddiderunt; et ut dicam propter quod totum diximus, quia jam tempus
erat ut in mysterio crucis omnia quae in veteri Testamento velabantur,
revelarentur, velum templi conscissum est.
5. Christum alii martyres in Evangelio revelatum, Machabaei in
Lege velatum confessi sunt. Coepit ergo ex illo Christus post
resurrectionem apertissime praedicari. Coeperunt in eo quae praedicta
erant prophetica manifestissime impleri; coeperunt eum martyres
constantissime confiteri. Ipsum martyres in manifesto confessi sunt,
quem tunc Machabaei in occulto confessi sunt: mortui sunt isti pro
Christo in Evangelio revelato; mortui sunt illi pro Christi nomine
in lege velato. Christus habet utrosque, Christus pugnantes adjuvit
utrosque, Christus coronavit utrosque. Christus habet in ministerio
suo utrosque, tanquam quidam potentissimus incedens cum agmine
obsequentium, aliis praecedentibus, aliis sequentibus. Ipsum ergo
potius intuere in carnis vehiculo praesidentem: et qui praecedunt,
illi obsequuntur; et qui sequuntur, illi devoti sunt. Nam ut
noveris, aperteque noveris quia pro lege Moysi morientes, pro
Christo sunt mortui; audi ipsum Christum, o Judaee, audi; et
aperiatur tandem cor tuum, velum tollatur ab oculis tuis. Si
crederetis Moysi, crederetis et mihi. Hoc audi, hoc accipe, si
potes. Si a me velamen ablatum est, vide. Si crederetis, inquit,
Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit (Joan. V,
46). Si de Christo Moyses scripsit; qui pro lege Moysi
veraciter mortuus est, pro Christo animam posuit. De me, inquit,
ille scripsit. Cui servierunt linguae confitentium, ei servivit
calamus vera scribentium. Vos calamum Moysi quomodo intelligere
poteritis, qui in calamo acetum ligastis? Utinam aliquando vinum ejus
bibatis, cui adhuc blasphemando acetum propinatis.
6. Machabaeis merito instituta solemnitas. Basilica in eorum
memoriam erecta Antiochiae. Filios diligere matres discant a
Machabaeorum matre. Machabaei ergo martyres Christi sunt. Ideo non
incongrue, neque importune, imo convenientissime dies eorum et
solemnitas eorum a Christianis potius celebratur. Quid tale Judaei
celebrare noverunt? Sanctorum Machabaeorum basilica esse in
Antiochia praedicatur: in illa scilicet civitate, quae regis ipsius
persecutoris nomine vocatur. Antiochum quippe regem persecutorem
impium pertulerunt, et memoria martyrii eorum in Antiochia
celebratur; ut simul sonet et nomen persecutoris, et memoria
coronatoris. Haec basilica a Christianis tenetur, a Christianis
aedificata est. Eorum ergo memoriam celebrandam nos habemus, nos
tenemus: apud nos passiones eorum millia per orbem terrarum sanctorum
martyrum imitata sunt. Nemo ergo dubitet, fratres mei, imitari
Machabaeos; ne cum imitatur Machabaeos, putet se non imitari
christianos. Prorsus imitationis affectus ferveat in cordibus
nostris. Discant viri mori pro veritate. Discant feminae, de matris
illius tanta patientia, ineffabili virtute; quae noverat servare
filios suos. Habere noverat, quae perdere non timebat. Isti in se
singuli sentiendo, illa videndo in omnibus passa est. Facta mater
septem Martyrum, septies martyr: a filiis non separata spectando, et
filiis addita moriendo. Videbat omnes, amabat omnes. Ferebat in
oculis, quod in carne omnes; nec solum non terrebatur, sed etiam
exhortabatur.
7. Filium qui reliquus erat, cohortatur ad martyrium. Hanc
Antiochus persecutor velut matrem de caeteris matribus computavit.
Persuade, inquit, filio tuo, ne pereat. Et illa: Plane filio meo
vitam persuadebo, ad mortem cohortando: tu mortem vis persuadere,
parcendo. Qualis autem allocutio, quam pia, quam materna, quam
inter spirituales et carnales in ambiguo suspensa!
|
“Fili, miserere
mei. Fili,”
|
|
inquit,
|
“miserere mei, quae te novem mensibus in
utero portavi, cui lac triennio dedi, arque ad hanc aetatem perduxi:
miserere mei”
|
|
(II Machab. VII, 27). Omnes exspectabant
verba consequentia: Consenti Antiocho, noli deserere matrem tuam.
Illa e contra: Consenti Deo, noli deserere fratres tuos. Si me
quasi deseris, tunc me non deseris. Ibi te habebo, ubi ne perdam
ulterius non timebo. Ibi te mihi servabit Christus, unde non tollet
Antiochus. Deum timuit, matrem audivit, regi respondit, fratribus
adhaesit, matrem traxit.
|
|