|
1. Mater Machabaeorum in filiorum passione quam fortis. Magnum
spectaculum positum est ante oculos fidei nostrae. Aure audivimus,
corde divimus optantem matrem ante se finire istam vitam filios suos:
longe contrariis votis consuetudini humanae. Omnes enim homines filios
suos ex hac vita migrando praecedere volunt, non sequi: illa autem
optavit posterior mori. Non enim amittebat filios, sed praemittebat:
nec intuebatur quam vitam finirent, sed quam inchoarent. Desinebant
enim vivere, ubi quandoque fuerant morituri; et incipiebant vivere,
sine fine victuri. Parum est fuisse spectatricem, mirati sumus potius
hortatricem. Fecundior virtutibus, quam fetibus: videns certantes,
in quibus omnibus ipsa certabat; et in omnibus vincentibus ipsa
vincebat. Una mulier, una mater, quomodo nobis ante oculos posuit
unam matrem sanctam Ecclesiam, ubique exhortantem filios suos pro
illius nomine mori, de quo eos concepit et peperit? Sic sanguine
martyrum impletus orbis praejactatis seminibus seges Ecclesiae
pullulavit. Unde hoc homini, nisi quia salus justorum a Domino, et
protector eorum est in tempore tribulationis (Psal. XXXVI,
39)?
2. Deus non tantum tribus pueris, sed etiam Machabaeis adfuit.
Cur tres pueri ab ignibus liberantur, Machabaei consumuntur.
Vidimus, novimus protectorer fuisse Dominum in tempore tribulationis
trium virorum illorum, qui ambulabant inter ignes innoxios, et
Dominum sine ulla laesione laudabant. Ubi homo saeviebat, flamma
parcebat.
Vidimus, novimus quemadmodum salus eorum justorum a Domino fuit, ut
in ignem mitterentur, et illum asperum regem, quem loquendo
irritaverant, vivendo converterent. Credidit quippe in eorum Deum,
et proposuit edictum, ut quicumque blasphemaret Deum Sidrach,
Misach et Abdenago, in interitum iret, et domus ejus in direptionem
(Dan. III, 96). Quam dissimilis jussio primae jussioni!
Qualis prima jussio? Pereat qui statuam auream non adoraverit.
Qualis secunda? Pereat qui Deum verum blasphemaverit. Fideles
homines non mutati, infidelem hominem mutaverunt. Illum in perfidia
stare non permiserunt, quia ipsi in fide steterunt. Salus ergo
illorum manifeste a Domino fuit. Quando illi non ardebant et
laudabant, aderat Dominus. Quando isti ardebant, confitebantur,
tamen moriebantur, ubi erat Dominus? An forte illi justi erant,
isti peccatores? Audivimus enim istos paulo ante, cum passio eorum
legeretur, confiteri peccata sua, et dicere quoniam omnia illa
irascente Domino sibi, sed et paterno merito paterentur (II
Machab. VII). Quid illi? Legite, et videbitis etiam ipsos
peccata propria confiteri, et dicere se merito perpeti. Aequaliter
justi, confessores aequaliter peccatorum; et ideo justi, quia
confessores aequaliter peccatorum. Ideo irreprehensibiles, quia non
mendaces. Si enim dixerimus, ait, Joannes, quia peccatum non
habemus; nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Si autem
peccata nostra confessi fuerimus; fidelis est et justus, qui dimittat
nobis peccata, et emundet nos ab omni iniquitate (I Joan. I, 8
et 9). Ad justos ergo pertinet confessio peccatorum: ad superbos
pertinet defensio meritorum. Pariter ergo justi peccata confitentes,
pariter Deo gloriam dantes, pariter pro ejus legibus mori parati.
Quare illi ab ignibus liberantur, isti ab ignibus consumuntur? Ergo
illis Deus aderat, hos deseruerat? Absit: imo utrisque adfuit;
illis in aperto, istis in occulto. Illos visibiliter liberabat:
istos invisibiliter coronabat. Illi quidem de morte liberati sunt;
sed in hujus vitae tentatione manserunt: ab igne liberati, ad pericula
reservati; uno tyranno victo, adhuc certaturi cum diabolo. Fratres
mei, sicut christiani intelligite. Machabaei melius et tutius
liberati sunt. Ab illis tribus viris, caeteris remanentibus, illa
una tentatio superata est: ab istis ista vita finita, quae tota
tentatio est. Deinde divino judicio, occulto procul dubio, sed tamen
justo, Nabuchodonosor meruit converti, Antiochus meruit obdurari.
Ille invenit misericordiam, iste auxit superbiam.
3. In eos qui felicitatem in hac vita esse censent, ac de altera
vita dubitant. Sed quantum et quo usque auxit superbiam? Vidi impium
exaltari super cedros Libani. Quo usque? quamdiu? Transivi, et
ecce non erat: et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus
(Psal. XXXVI, 35, 36). Bene: quaesisti, et non
invenisti; quia transisti. Vis videre impium non esse? vis quaerere
eum, et locum ejus non invenire? Transi. Quid dico, Transi?
Noli expavescere: non dixi, Morere. Putasti enim me dixisse,
Transi de hac vita: et ideo expavisti, quia non transisti. Quid
est, non transisti? Non transisti erectione cordis, temporalis
felicitatis illecebras; non transisti blandimenta carnis, non
transisti suggestiones saeculi cor titillantes et immittentes timorem
miseriarum humanarum. Ideo in hoc mundo putas esse felicitatem, in
hoc mundo non putas esse calamitatem. Felicitas regni coelorum non
tetigit cor tuum, non inde aspersa est aestibus tuis aura refrigerii.
Quando tibi dicitur, Falsa est felicitas mundi; etsi non audeas ita
dicere, video tamen in corde tuo, forte os torques, subsannas,
irrides, et dicis tibi: O si hic mihi bene sit! postea quid futurum
sit nescio. Et non est parum quia vel nescio dicis: ne forte etiam
hoc dicas, Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est
reversio in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab
inferis (Sap. II, 1). Vel nescio dic. Confessio
ignorantiae, gradus est scientiae. Sic ergo te alloquar, tanquam
mihi dicas, Nescio quid post mortem futurum sit: prorsus ignoro an
beati futuri sint justi, et miseri peccatores; an utrique pariter non
sint futuri. Illud tamen quamvis nescias, non audebis dicere post
mortem beatos futuros peccatores, miseros justos. Non potes dicere,
illos etsi suspicaris pariter non futuros, in meliori tamen statu
futuros impios, et justos in malis post mortem futuros. Nec
ignorantia tua tibi potest suggerere hoc. Ergo potes dicere: Utrum
bene sit post mortem justis, et male post mortem impiis, an utrique
pariter sine sensu futuri sint, nescio. O si hic mihi bene sit, cum
vivo, cum sentio! Vides quia nondum transisti. Istas, inquam,
istas cogitationes terrenas, pulvereas, fumeas, vaporeas, carnales,
mortales nondum transisti. Ideo tibi videtur impius exaltari super
cedros Libani: ideo quaeris locum ejus, et invenis, quia non
transisti.
4. Mali hic suo loco in usus bonos positi. Locum ejus quaeris, et
invenis; sed hic. Habet locum suum in hoc saeculo. Non enim frustra
a Deo praescio crearetur, aut frustra nutriretur, aut frustra super
eum sol oriretur, et pluvia funderetur, frustra ei maligno et male
viventi tanta Dei patientia parceretur. Non est hoc frustra: habet
hic locum suum. Et si non omnia possumus nos invenire: sed Deo nota
sunt omnia, qui novit cuncta disponere. Ecce, ut de aliis taceamus,
qualem locum hic habuit iste miser Antiochus? Per eum populus Dei
flagellatus est et probatus: per eum isti sancti juvenes coronati.
Ergo habuit hic locum suum. Malus erat; sed bene illo usus est, qui
malus esse non potest. Sicut enim mali homines male utuntur creaturis
bonis: sic Creator bonus bene utitur hominibus malis. Novit quid
inde agat, qui totum creavit humanum genus. Aurifex portat, aurifex
appendit, aurifex librat. Pictor novit ubi ponat nigrum colorem, ut
sit decora pictura; et Deus nescit ubi ponat peccatorem, ut sit
ordinata creatura?
Nisi Deus anterioribus saeculis servaret sua patientia peccatores,
unde nascerentur hodie tot fideles? Alii mali servantur, ut boni inde
nascantur. Boni gratia Dei: nam tota damnata est massa peccati.
Quid diabolo nequius? et de illius nequitia quanta bona fecit Deus?
Non funderetur pro salute nostra sanguis Redemptoris, nisi per
nequitiam desertoris. Lege Evangelium, et vide quid ibi scriptum
est: Immisit diabolus in cor Judae, ut traderet Christum (Joan.
XIII, 2). Malus diabolus, malus Judas: qualis organarius,
tale organum. Usus est ergo male diabolus suo vase: usus est ambobus
Dominus bene. Conati sunt ergo ad nostram perniciem: Deus hoc
vertere dignatus est ad nostram salutem.
5. Traditio Christi et a Juda et a Deo. Tradidit Judas
Christum, et damnatus est. Judas tradidit, et damnatur: tradidit
Filium Pater, et glorificatur. Tradidit, inquam, Judas
magistrum, et damnatur: tradidit se ipse Filius, et laudatur.
Quomodo Judas tradidit Christum, omnes novimus: exspectatis
fortassis audire quomodo Pater tradidit Filium. Et hoc nostis: sed
commemorabo, ut recordemini. Audi Apostolum dicentem de Deo
Patre: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit illum (Rom. VIII, 32). Audi et de Filio: Qui
me, inquit, dilexit, et tradidit semetipsum pro me (Galat. II,
20). Duos jam vide traditores: Patrem Filii traditorem, Filium
sui ipsius traditorem, sed utrumque salvatorem, quia utrumque
creatorem. Judas ergo quid fecit? Quid enim boni fecit? Bonum de
illo factum est, non ipse bonum fecit. Neque enim ait Judas:
Tradam Christum, ut liberetur genus humanum. In Juda tradidit
avaritia; in Deo, misericordia. Non redditum est Judae nisi quod
fecit, non quod de illo Deus fecit.
6. Impio locus hic inter justos, non in altera vita. Quare ista
diximus? Quia est in hoc saeculo impio locus: et prorsus novit
Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19); et novit quid pro
ipsis faciat, de illis qui non sunt ejus. Sed tu si transieris, si
terrena calcaveris, si non frustra sursum cor te habere responderis;
transeundo quaeres locum impii, et non invenies. In illa enim vita
futura quis locus impii? Numquid adhuc opus habemus exerceri malis?
Numquid necesse habet aurum adhuc purgari per paleam? Totus enim
mundus fornax aurificis. Ibi justi tanquam aurum: ibi impii tanquam
palea. Ibi tribulatio sicut ignis: ibi Deus sicut aurifex. Pius
Deum laudat, aurum rutilat: impius Deum blasphemat, palea fumat.
Ad unam tribulationem, tanquam ad unum ignem, ille purgatur, ille
vastatur: sed Deus aurifex in utroque laudatur.
7. De saeculari felicitate impiorum ne perturbentur pii. Dicam,
charissimi, exhortans vos et me ipsum. Cogitationes carnales in
adjutorio Domini transeamus, sursum cor habeamus, de vita futura
cogitemus: ubi cum fuerit cor tuum, transisti. Ubi est impius? Non
ibi erit. Hic necessarius erat: ibi quaeres eum, et non invenies
locum ejus. Quando ergo videtis, fratres, qui ex fide vivitis,
quorum cor rectum est, qui futuram eamdemque veram et sempiternam
felicitatem speratis; quando videtis gaudentes et laetantes homines in
ista falsa et deceptoria felicitate, si pii estis, dolete; si sani
estis, flete. Sic enim et ille cui commoti sunt pedes, reprehendit
se, quia Deum coeperat accusare, et ibi jam erat; sed pene fuit,
paulo minus fuit. Non negavit Deo scientiam: sed tanquam motis
pedibus nutavit. Quid est nutare? Dubitare. Quando autem se
reprehendit, quod correctum non habuit, quid dixit? Quare mihi
turbati sunt pedes? Quia zelavi, inquit, in peccatoribus, pacem
peccatorum videns (Psal. LXXII, 3-17). Quia vidi divites
iniquos, zelavi; et dixi quia perdidi justitiam, et sine causa
justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas. Et cum
dubito, sic coepi cognoscere. Sic coepi, inquit, cognoscere: hoc
labor est ante me. Magnus labor, istam solvere quaestionem. Vere
labor est. Bene est illi, et malus est; male est illi, et bonus
est: et super ambos Deus judex est. Justus ergo judex dat bona
malis, et mala bonis. Labor est ante me. Sed quousque labor est?
Donec introeam in sanctuarium Dei, et intelligam in novissima. Ergo
si intellexeris in novissima, erit requies inventionis, peribit labor
quaestionis.
8. Coelestis felicitas piis qualis parata. Mundi felicitas piis,
non honos, sed onus. Intellige in novissimma, ubi nemo erit felix
malus, nemo infelix bonus. Quid enim ait? Quid enim mihi est in
coelo? Postea cognovi quid mihi est in coelo, cum intrarem in
sanctuarium Dei, et intelligerem in novissima. Quid enim mihi est in
coelo? Incorruptio, aeternitas, immortalitas, nullus dolor, nullus
timor, nullus beatitudinis finis. Quid ergo mihi est in coelo? quid
mihi servatur in coelo? Et a te quid volui super terram (Psal.
LXXII)? Quid enim mihi est in coelo? Quid? dicam quid?
Quando explicabo quid? Ideo hoc admirans dixit, non explicans,
Quid enim mihi est? inquit. Quare non dicis quid? Quomodo dico
quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit
(I Cor. II, 9)? Calcate deorsum quid; quia nihil est:
sperate sursum quid; quia explicari non potest. Et hanc fidem
habentes, nolite zelare in peccatoribus, quando videtis eos quasi
felices, falso felices, revera infelices. Et vos laetamini in
Domino (Psal. XXXI, 11). Et si habetis forte secundum
tempus divitias, honores, potestates, nolite inde vos putare
felices.
Scienti laetari in Domino, et intelligenti in novissima, felicitas
mundi non est honor, sed onus. Felix homo secundum saeculum
periclitatur, ne ipsa felicitate, non in corpore, sed in anima
corrumpatur. Nam ista felicitas falsa est. Tales, et si videntur
aliquid esse in hoc saeculo, non laetantur, in praeceptis Domini
delectantur. Tunc quod jubet Deus, praeponitur mundo, et blandienti
et minanti: calcatur omne visibile, transitur; cogitando, non
ambulando, transitur. Non dixi, omne visibile; facile est enim
transire quod calcas: sed transitur, dixi, omne mutabile. Quoniam
quidquid visibile, mutabile: non autem quidquid mutabile, visibile;
quia et animus mutabilis est, et tamen invisibilis. Transi omne quod
videtur; transi et quod non videtur, et tamen mutatur: ut venias ad
eum, qui nec videtur, nec mutatur. Cum veneris ad eum, venies ad
Deum.
9. Breve tempus vitae. Sed modo ambula ex fide, mores compone.
Longe in alto est ille: nutri pennas. Crede quod nondum potes
videre, ut merearis videre quod credis. Tanquam peregrini vivamus,
transire nos cogitemus; et minus peccabimus. Agamus potius Domino
Deo nostro gratias, quia hujus vitae ultimum diem et brevem esse
voluit et incertum. A prima infantia usque ad decrepitam senectutem
breve spatium est. Qui tamdiu vixerat, quid ei profuisset si Adam
hodie mortuus esset? Quid diu est, ubi finis est? Hesternum diem
nemo revocat: hodiernus a crastino urgetur, ut transeat. Ipso parvo
spatio bene vivamus, et illo eamus, unde non transeamus. Et modo cum
loquimur utique transimus. Verba currunt, ex ore volant: sic actus
nostri, sic honores nostri, sic miseria nostra, sic ista felicitas
nostra. Totum transit: sed non expavescamus; Verbum Domini manet
in aeternum (Isai. XL, 8).
|
|