|
1. Vincentii in poenis fortitudo ex adjutorio Christi. Martyres
discernit causa, non poena. Magnum et multum mirandum spectaculum
noster animus cepit: nec inanissimam et perniciosissimam, sicut solet
in theatris quarumque nugarum, sed plane utilissimam et fructuosissimam
voluptatem oculis interioribus hausimus, cum beati Vincentii gloriosa
passio legeretur. Erat videre invictam Martyris animam contra
insidias antiqui hostis, contra saevitiam impii judicis, contra
dolores mortalis carnis, acerrima conflictatione certantem, et in
adjutorio Domini cuncta superantem. Ita plane, charissimi, ita
prorsus fuit: in Domino laudemus hanc animam, ut audiant mites, et
jucundentur (Psal. XXXIII, 3). Quas voces audierit, quas
reddiderit, quae tormenta devicerit, decursa lectio declaravit, et
nobis tanquam in conspectu quae gesta sunt posuit. Tanta poena erat in
membris, tanta securitas in verbis, tanquam alius torqueretur, alius
loqueretur. Et vere alius: praedixit enim hoc Dominus, et promisit
martyribus suis dicens: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus
Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). In
Domino ergo laudetur haec anima. Nam quid est homo, nisi quod memor
est ejus (Psal. VIII, 5)? Aut quae vires pulveris, nisi
illo adjuvante qui nos fecit ex pulvere? Ut qui gloriatur, in Domino
glorietur (I Cor. I, 31). Si enim diabolicus et seductor
spiritus plerumque implet vel fallaces vates, vel falsos martyres
suos, ut tormenta corporis vel ipsi sibi ingerant, vel ingesta
contemnant: quid magnum est Domino Deo nostro ad confirmandam
praedicationem nominis sui, ipsorum praedicatorum carnem quidem in
manus persequentium tradere, mentem vero in arcem libertatis assumere;
ut etiam dum illa patitur iniquitatem, haec asserat veritatem?
scilicet ut victores non tolerantia faciat, sed justitia: quoniam
martyres discernit causa, non poena. Multi enim dolores toleraverunt
pertinacia, non constantia; vitio, non virtute; pravo errore, non
recta ratione; diabolo possidente, non persequente. In nostro autem
vincente Vincentio, ille quidem vincebat, qui possidebat: sed ille
possidebat, qui principem hujus mundi miserat foras (Joan. XII,
31), ut etiam pugnans extrinsecus superaretur, qui jam fuerat
superatus, ne intus dominaretur. Ille quippe qui missus est foras,
non cessans tanquam leo rugiens circuit requirendo quem devoret (I
Petr. V, 8). Sed eum expugnat ille pro nobis, qui eo excluso
regnat in nobis.
2. Diabolus in Vincentii tormentis magis tortus quam Vincentius.
Denique magis diabolus non victo Vincentio, quam Vincentius
persequente diabolo torquebatur. Quanto enim erant illa truculentiora
et exquisitiora tormenta, tanto magis tortus de torquente triumphabat;
et ex illa carne tanquam ex terra suo sanguine irrigata, de qua plus
dolebat inimicus, palma crescebat. Sed quia ille latenter saevit, et
latenter victus affligitur; manifeste apparebat in praeside homine,
quid in occulto diabolus pateretur, et ille invisibilis adversarius per
sui vasculi, quod impleverat, crepantis rimulas prodebatur. Voces
enim hujus hominis, oculi, vultus, et turbulentus totius corporis
motus, indicabant quam graviora tormenta sentiret interius, quam erant
quae Martyri infligebat exterius. Si consideremus perturbationem
torquentis et tranquillitatem tormenta patientis, videre facillimum est
quis erat sub poenis, quis supra poenas. Quae gaudia erunt in virtute
regnantium, quando tanta sunt pro veritate morientium? Quid erit cum
corporis incorruptione fons vitae, quando ros ejus inter tormenta tam
dulcis est? Et quid faciet impiis aeterna flamma, quos ita vastat
irati cordis insania? Quid passuri sunt, cum judicabuntur, qui jam
cum judicant cruciantur? Judicia futura sanctorum quid habitura sunt
potestatis, cum in hac vita tribunal judicis catasta torserit
Martyris?
3. Corpus Martyris exanime divino praesidio non destitutum.
Reliquiis sanctorum divinitus honor conciliatus. Magnum autem
Dominus testimonium praebet testibus suis, cum ille qui rexit corda
certantium, nec corpora deserit mortuorum, velut de hujus ipsius beati
Vincentii corpore praeclarissimum miraculum exhibuit; ut id quod
inimicus omnino non apparere cupierat, sategerat, fecerat, tam
praesenti nutu divino proderetur, et religiosius humandum venerandumque
demonstraretur, ut victricis pietatis et devictae impietatis praeclara
in eo memoria perduraret. Vere pretiosa in conspectu Domini mors
sanctorum ejus (Psal. CXV, 15): quando nec terra carnis vita
deserente contemnitur; et invisibili anima de domo visibili
discedente, habitaculum servi cura Domini custoditur, et in gloriam
Domini a conservis fidelibus honoratur. Quid enim agit Deus, mira
opera faciendo circa sanctorum corpora defunctorum, nisi testimonium
perhibet, sibi non perire quod moritur; et ut hinc intelligatur in
quali honore secum habeat animas occisorum, quando caro exanimis tanto
effectu divinitatis ornatur ? Sicut enim de membris Ecclesiae loquens
Apostolus, similitudinem adhibuit de membris corporis nostri, quoniam
quae inhonesta sunt nostra, his abundantiorem honorem circumponimus
(I Cor. XII, 23): ita providentia Creatoris cadaveribus
martyrum tam praeclara miraculorum testimonia praestando, abundantiorem
honorem exsanguibus reliquiis hominum circumponit, et quod vita
emigrante tanquam deforme jam remanet, ibi evidentius praesens vitae
dator apparet.
|
|