|
1. Temporalia beneficia per martyrum orationes cur Deus impertit.
Apta similitudo. Beati martyris Laurentii dies solemnis hodiernus
est. Huic solemnitati sanctae lectiones congruae sonuerunt.
Audivimus, et cantavimus, et evangelicam lectionem intentissime
accepimus. Martyrum ergo vestigia imitando sectemur, ne solemnitates
eorum inaniter celebremus. Cujus autem meriti sit memoratus Martyr,
quis ignorat? Quis ibi oravit, et non impetravit? Quam multis
infirmis meritum ejus etiam temporalia beneficia praestitit, quae ille
contempsit. Concessa sunt enim, non ut precantium permaneret
infirmitas; sed ut deterioribus concessis, amor fieret ad appetenda
meliora. Quaedam enim plerumque parva et ludicra concedit pater
parvulis filiis, quae maxime, nisi acceperint, plorant. Benigna et
paterna indulgentia haec impertit, haec donat, quae non vult permanere
in filiis suis jam grandiusculis, jam proficientibus. Donat ergo
pueris nuces, quibus servat haereditatem. Ludentibus et de quibusdam
ludicris se oblectantibus cedit paterna pietas, ne deficiat aetatis
infirmitas. Blandientis est hoc, non aedificantis. Quod
aedificaverunt martyres, quod capere potuerunt, quod grandi corde
ceperunt, propter quod sanguinem fuderunt, audistis in Evangelio:
Merces vestra copiosa est in coelis (Matth. V, 12).
2. Duae vitae. Praesens vita quam aerumnosa, et tamen vehementer
amata. Aeterna vita sic diligatur quomodo ista temporalis.
Verumtamen, charissimi, cum duae vitae sint, una ante mortem, alia
post mortem; ambae istae habuerunt et habent amatores suos. Qualis
sit brevis haec vita, quid describere opus est? Experimur quam
aerumnosa, quam querelosa: circumdata tentationibus, plena
timoribus; ardens cupiditatibus, subdita casibus; in adversis
dolens, in prosperis tumens; lucris exsultans, damnis excrucians.
Et in ipsis lucris exsultatione trepidat, ne quod acquisivit,
amittat; ne propter hoc quaeratur, qui antequam haberet non
quaerebatur. Vera infelicitas, mendosa felicitas. Humilis cupit
ascendere, sublimatus timet descendere. Qui non habet, invidet
habenti; qui habet, contemnit non habentem. Et quis explicet
verbis, hujus vitae tantam et tam conspicuam foeditatem? Et tamen
ista foeditas habet amatores suos tales, ut optemus invenire
paucissimos, qui sic diligant aeternam vitam, quam finire non
possunt, quomodo ista diligitur, quae et cito finitur, et si
protendatur, quotidie timetur, ne per horas singulas finiatur. Quid
faciamus? quid agamus? quid dicamus? Quos comminationis aculeos,
quos exhortationis ignes admoveamus cordibus pigris et ducis, et
terreni stuporis glacie congelatis, ut torporem mundi aliquando
decutiant, et in aeterna inardescant? Quid, inquam, faciamus? quid
dicamus? Adjacet mihi, et interim occurrit, quia res ipsae
quotidianae admonent nos, et suggerunt quid dicamus.
Ab amore hujus temporalis vitae, accede, si fieri potest, ad amandam
aeternam vitam, quam martyres amaverunt, qui haec temporalia
contempserunt. Rogo, obsecro, exhortor, non solum vos, sed
vobiscum et nos, diligamus aeternam vitam. Nolo amplius, cum sit
amplior; sic eam diligamus, quomodo diligitur temporalis ab amatoribus
suis: non quomodo temporalis vita dilecta est a sanctis martyribus.
Istam enim aut nihil, aut minimum dilexerunt, et ei facile
sempiternam praeposuerunt. Non ergo martyres attendi, quando dixi,
Diligamus aeternam, quomodo diligitur temporalis: sed quomodo
diligitur temporalis ab amatoribus suis, sic diligamus aeternam, cujus
amorem christianus profitetur.
3. Christiani sumus, non propter temporalem, sed propter aeternam
vitam. Crux Christi in fronte quid nos admoneat. Ideo enim
Christiani facti sumus, non propter hanc temporalem vitam. Quam
multi enim Christiani immaturi rapiuntur, et sacrilegi homines usque
ad decrepitam aetatem in hac vita perdurant? Sed rursus et apud eos
multi moriuntur immaturi. Multa damna Christianorum, et lucra
impiorum: et rursus multa damna impiorum, et lucra Christianorum.
Et multi honores impiorum et abjectiones Christianorum: et rursus
multi honores Christianorum, et abjectiones impiorum.
Cum sint ergo ista bona et mala utrisque communia, numquid, fratres,
quando Christiani facti sumus, propter mala ista devitanda, vel bona
adipiscenda, nomen Christo dedimus, et frontem tanto signo
subjecimus? Christianus es, in fronte portas crucem Christi.
Character tuus docet quid profitearis. Quando ille in cruce
pendebat, quam crucem portas in fronte (non signum ligni te delectat,
sed signum pendentis): quando ergo ille pendebat in cruce; saevientes
circumspiciebat, insultantes ferebat, pro inimicis orabat. Medicus
etiam cum occideretur, suo sanguine aegrotos sanabat. Dixit enim:
Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc.
XXIII, 34). Nec ista vox vacua vel inanis fuit. Et ex ipsis
postea millia crediderunt in eum quem occiderant, ut discerent pati pro
ipso, qui pro ipsis et ab ipsis passus est.
Hinc ergo intelligitur, fratres, ab isto signo, ab isto charactere,
quem accipit Christianus, etiam cum fit catechumenus; hinc
intelligitur quare sumus Christiani, quia non propter temporalia et
transeuntia, vel bona, vel mala, sed propter vitanda mala quae non
transibunt, et propter adipiscenda bona quae terminum non habebunt.
4. Vita temporalis multum diligitur; non sic vita aeterna.
Verumtamen, ut dicere coeperam, fratres, quod admonueram, quod
proposueram, obsecro vos, attendamus, quomodo diligatur vita ista
temporalis ab amatoribus suis; in quam magno timore sunt homines, ne
moriantur morituri. Videas hominem tremere, fugere, latebras
quaerere, defensiones aucupari, rogare, provolvi; si fieri potest,
quidquid habet, dare, ut vita donetur, ut uno die plus vivatur, ut
aetas incerta semper aliquanto diutius protendatur. Tanta faciunt
homines: quis tale aliquid pro vita aeterna? Alloquamur amatorem
praesentis vitae: Quid agis? quid festinas? quid trepidas? quid
fugis? quid latebras quaeris? Ut vivam, inquit. Certe ut vivas?
Ut vivas semper victurus? Non. Non ergo mortem satagis auferre,
sed differre. Qui tanta agis, ut paulo serius moriaris, age
aliquid, ut nunquam moriaris.
5. Necessaria dat homo, ut hic diutius vel misere vivat; non dat
superflua, ut in aeternum cum Christo regnet. Quam multos invenimus
qui dicant, Tollat fiscus res meas, ut serius moriar: quam raro
invenimus qui dicat, Tollat Christus res meas, ut nunquam moriar.
Et tamen, o amator temporalis vitae, si tollat fiscus, te spoliat in
hoc saeculo; si tollat Christus, tibi servat in coelo. Propter hanc
vitam volunt habere homines unde vivant, et propter hanc volunt dare
unde vivant. Quod tibi servas unde vivas, hoc das ut vivas, forte
fame defecturus. Et tamen dicis: Tollat, quid ad me? Mendicare
volo. Das unde vivis, mendicare paratus ut vivas. Paratus es,
datis etiam necessariis, mendicare in hoc mundo; et non es paratus,
erogatis superfluis, regnare cum Christo?
Rogo, appende. Si aliqua statera aequitatis invenitur in arca cordis
tui, profer illam, et haec duo impone in illa, et appende:
Mendicare in hoc mundo, et regnare cum Christo. Non est quod
appendere. Non enim in illius rei comparatione habet hoc aliquod
pondus. Si dicerem regnare in hoc mundo, et regnare cum Christo;
non esset quod appendere. Poenitet me dixisse, Appende: prorsus non
est quod appendere. Quid prodest homini, si totum mundum lucretur,
animae autem suae detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26)? Qui
autem non passus fuerit detrimentum animae suae, ipse regnabit pro
Christo. Quis autem in hoc mundo regnat securus? Fac quia regnat
securus; numquid regnat aeternus?
6. Immerito vitam istam sic amari. Illud advertite, quod
proponebam, quales amatores habeat praesens vita, temporalis vita,
brevis vita, foeda vita, quales habeat amatores. Fit plerumque homo
propter hanc vitam nudus, mendicus. Quaeris ab eo quare? Sic
respondet: Ut viverem. Quid amasti, et quid amans quo pervenisti?
quid dicturus es, male amatae perverse amator? quid dicturus es huic
amatae vitae tuae? Dic, alloquere, blandire, si potes. Quid
dicturus es? Ad istam nuditatem me perduxit pulchritudo tua. Clamat
tibi, Foeda sum, et tu amas? Clamat, Dura sum, et tu
amplecteris? Clamat, Volatica sum, et tu sequi conaris? Ecce
respondet tibi amata tua, Non tecum stabo: etsi tecum aliquantum
ero, non tecum permanebo. Nudare te potui, beare non potui.
7. Vita aeterna Deus est; vita praesens, vapor. Ergo quoniam
Christiani sumus, implorato adjutorio Domini Dei nostri adversus
blanditias male amatae, amemus illius pulchritudinem vitae, quam nec
oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Hanc
enim praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9); et ipsa
vita ipse Deus est. Acclamastis, suspirastis. Amemus hanc
fortiter. Donet Dominus ut amemus. Illi lacrymas pro hac non solum
adipiscenda, sed etiam diligenda fundamus. Quid monituri sumus, quid
demonstraturi? Numquid libros recitamus, ut ostendamus quam sit ista
incerta, quam transitoria, quam pene nulla, quam verum sit quod
scriptum est, Quae enim est vita vestra? Vapor est ad modicum
apparens; deinceps exterminabitur (Jacobi IV, 15). Vivebat
heri, non est hodie: paulo ante videbatur, modo non est qui
videbatur. Deducitur homo ad sepulcrum: redeunt tristes, cito
obliviscentes. Dicitur quam nihil est homo: et hoc dicit ipse homo;
et non corrigit se homo, ut non nihil, sed aliquid sit homo. Hujus
ergo amatores martyres fuerunt, et hujus vitae acquisitores sunt.
Habent quod amaverunt, uberius habebunt in resurrectione mortuorum.
Hoc ergo iter nobis magnis suis passionibus constraverunt.
8. Laurentius opes Ecclesiae quaerenti eas persecutori quales
profert. Sanctus Laurentius archidiaconus fuit. Opes Ecclesiae ab
illo a persecutore quaerebantur, sicut traditur; unde tam multa passus
est, quae horrent audiri. Impositus craticulae, omnibus membris
adustus est, poenis atrocissimis flammarum excruciatus est: vincens
tamen omnes corporis molestias magno robore charitatis, adjuvante illo
qui talem fecerat. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo
Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus
(Ephes. II, 10). Ut autem accenderet in iram persecutorem hoc
fecit, non illum volens irasci, sed suam fidem cupiens posteris
commendare, et quam securus moreretur ostendere:
inquit,
|
“mecum vehicula, in quibus apportem opes Ecclesiae.”
|
|
Missa sunt vehicula, oneravit ea pauperibus, et redire jussit,
dicens:
|
“Hae sunt opes Ecclesiae.”
|
|
Et verum est, fratres:
magnae opes sunt Christianorum, necessitates egentium; si
intelligamus ubi debeamus servare quod habemus. Ante nos sunt
egentes: ibi si servaverimus, non perdemus. Non timemus ne aliquis
tollat: ille enim qui dedit servat. Nec meliorem possumus invenire
custodem, nec fideliorem promissorem.
9. Martyres imitandi. Hoc ergo cogitantes impigre martyres
imitemur, si volumus nobis prodesse solemnitates, quas celebramus.
Semper haec admonuimus, fratres, nunquam cessavimus, nunquam
tacuimus. Vita aeterna diligenda est, praesens contemnenda est, bene
vivendum est, bonum sperandum est. Mutandus est, qui malus erat;
mutatus instruendus est; instructus perseverare debet. Qui enim
perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22;
et XXIV, 13).
10. Saevire in malos non licet. Sed dicunt multi mali multa mala.
Et quid velles tu? An a malis bona? Noli quaerere uvam in spinis:
prohibitus es, Ex abundantia cordis os loquitur (Luc. VI,
45). Si aliquid potes, si tu jam non es malus, opta malo ut sit
bonus. Quid saevis in malos? Quia mali sunt, inquis. Addis te
illis, saeviendo in illos. Consilium do: displicet tibi malus, non
sint duo. Reprehendis, et adjungeris? auges ejus numerum, quem
condemnas? De malo vis vincere malum? de malitia vincere malitiam?
Erunt duae malitiae, ambae vincendae. Non audis consilium Domini
tui per Apostolum: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum
(Rom. XII, 21)? Forte ille pejor est: cum et tu sis malus,
duo tamen mali. Ego vellem ut vel unus esset bonus. Postremo saevit
usque ad mortem. Quid et post mortem, ubi ad illum malum jam non
pervenit poena, et alterius mali tota exercetur malitia? Hoc insanire
est, non vindicare.
11. Prohibere suos quisque subditos debet, ne malis noceant. Quid
vobis dicam, fratres mei? quid vobis dicam, Non vobis placeant
tales? Itane vero de vobis sensurus sum, quia placent vobis tales?
Absit a nobis ut sentiamus ista de vobis. Sed parum est ut tales
displiceant vobis, parum est: est aliquid quod de vobis exigendum
est. Ne quis dicat, Deus novit quia nolui fieri. Ecce duas res
dixisti: et non feci, et nolui fieri. Adhuc parum est. Parum est
prorsus si noluisti, si non etiam prohibuisti. Habent mali judices
suos, habent potestates suas: de quibus Apostolus ait, Non enim
sine causa gladium portat. Vindex est enim in iram, sed ei qui male
agit. In iram vindex ei qui male agit. Quod si malum, inquit,
feceris, time. Non enim sine causa gladium portat. Vis autem non
timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa (Rom.
XIII).
12. Qui bonum facit, quomodo ex potestate laudem meretur. Quid
ergo, ait aliquis, sanctus Laurentius malum fecerat, ut a potestate
occideretur? Quomodo in illo impletum est, Bonum fac, et habebis
laudem ex illa, quando propter bonum tantos cruciatus meruit ex illa?
Si non haberet laudem ex illa, hodie non honoraretur, non a nobis
praedicaretur, non tanto praeconio laudaretur. Habet ergo laudem ex
illa, etiam nolente illa. Non enim ait Apostolus, Bonum fac, et
laudabit te potestas ipsa. Bonum enim fecerunt Apostoli omnes et
martyres; et non eos laudaverunt, sed interfecerunt potius
potestates. Ergo si diceret, Bonum fac, et laudabit te potestas,
deciperet te. Modo autem temperavit verba, circumspexit, appendit,
moderatus est, circumcidit. Discite quod audistis: Bonum fac, et
habebis laudem ex illa; etiam ipsa laudante, si bona est. Si autem
iniqua est, mortuus pro fide, pro justitia, pro veritate, habebis
laudem ex illa; etiam saeviente illa. Ex illa enim habebis, non ipsa
laudante, sed ipsa tibi laudis occasionem praebente. Ergo bonum fac,
et habebis, et securus eris.
13. Malos interficere non cuilibet licet. Sed malus ille tanta
fecit, tantos oppressit, tantos ad mendicitatem egestatemque
perduxit. Habet judices suos, habet potestates suas. Ordinata est
respublica. Quae enim sunt, a Deo ordinatae sunt (Rom. XIII,
1-4). Tu quare saevis? Quam potestatem accepisti, nisi quia non
sunt ista publica supplicia, sed aperta latrocinia? Quid enim?
Considerate in ipsis ordinibus potestatum, destinatum supplicio et
damnatum, cui gladius imminet, non licere feriri, nisi ab illo qui ad
hoc militat. Militat quaestionarius: ab illo percutitur damnatus.
Si damnatum, jam supplicio destinatum, percutiat exceptor, nonne et
damnatum occidit, et tanquam homicida damnatur? Certe quem occidit,
jam damnatus est, jam supplicio destinatus: sed inordinate ferire,
homicidium est. Si homicidium est, inordinate ferire damnatum; quid
est, rogo vos, velle ferire inauditum, velle ferire non judicatum,
velle ferire nulla accepta potestate hominem malum? Non enim malos
defendimus, aut dicimus malos non esse malos. Reddent inde rationem
qui judicant. Quare de morte aliena tu vis reddere difficultatem
rationis, qui non portas sarcinam potestatis? Liberavit te Deus, ut
non sis judex: quid tibi usurpas alienum? De te redde rationem.
14. Sententia Domini in homines immisericordes. O Domine,
quomodo pupugisti corda saevientium, quando dixisti, Qui sine peccato
est, prior in illam lapidem mutat. Verbo gravi et acuto compunctis
cordibus conscientias suas agnoverunt, et justitiae praesenti
erubuerunt; et unus post unum abscedentes, solam mulierem miseram
reliquerunt. Sed non fuit sola rea: quia cum illa erat judex, nondum
judicans, sed misericordiam praerogans. Dimissae sunt enim,
discedentibus saevientibus, misera et misericordia. Et ait illi
Dominus: Nemo te condemnavit? Respondit: Nemo, Domine. Nec
ego, inquit, te damnabo: vade, et deinceps jam noli peccare
(Joan. VIII, 3-11).
15. Milites non militia, sed malitia bonos esse non sinit.
Teloneariis quid praeceptum, quid universis. Sed tanta mihi fecit
miles iste. Vellem nosse, si militares, utrum similia non faceres.
Nec volumus talia fieri a militibus, quibus pauperes opprimuntur:
volumus et ipsos audire Evangelium. Non enim benefacere prohibet
militia, sed malitia. Venientes autem milites ad baptismum
Joannis, dixerunt: Et quid nos faciemus? Ait illis Joannes:
Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis; sufficiat vobis
stipendium vestrum. Et vere, fratres, si tales essent milites,
felix esset ipsa respublica.
Sed non solum miles talis esset, sed et telonearius talis esset,
qualis ibi describitur. Nam dixerunt ei publicani, id est,
telonearii: Et nos quid faciemus? Responsum est: Nihil amplius
exigatis, quam constitutum est vobis. Correptus est miles, correptus
est telonearius: corrigatur et provincialis. Habes universalem
directam correctionem. Quid faciemus omnes? Qui habet duas tunicas,
communicet cum non habente; et qui habet escas, similiter faciat
(Luc. III, 11-14). Volumus ut audiant milites quod
praecepit Christus: audiamus et nos. Non enim Christus illis est,
et nobis non est. Omnes audiamus, et concorditer in pace vivamus.
16. Negotiator fraudi et perjurio obnoxius. In malos non saeviunt
nisi mali. Oppressit me, cum essem negotiator. Tu ipsum negotium
bene egisti? In ipso negotio fraudem non fecisti? In ipso negotio
falsum non jurasti? Non dixisti, Per illum qui me trajecit, per
ipsum mare, quia tanti emi, quod non tanti emisti? Fratres, dico
vobis expresse, et quantum Dominus donat, libere: Non saeviunt in
malos, nisi mali. Alia est potestatis necessitas. Nam judex
plerumque cogitur eximere gladium, et ferire nolens. Quantum enim ad
ipsum pertinet, volebat servare sententiam incruentam: sed perire
noluit forte publicam disciplinam. Pertinuit ad ejus professionem, ad
ejus potestatem, ad ejus necessitatem. Ad te quid pertinet, nisi
rogare Deum, Libera nos a malo (Matth. VI, 13)? O qui
dixisti, Libera nos a malo: liberet te Deus a te ipso.
17. Episcopus pius rem habere cogitur, cum saecularibus
potestatibus. Ad summam, fratres, quid vitemus? Omnes christiani
sumus: nos etiam majoris periculi sarcinam sustinemus. Saepe de nobis
dicitur, Ivit ad illam potestatem: et quid quaerit episcopus cum illa
potestate? Et tamen omnes nostis quia vestrae necessitates nos cogunt
venire quo nolumus: observare, ante ostium stare, intrantibus dignis
et indignis exspectare, nuntiari, vix aliquando admitti: ferre
humilitates, rogare, aliquando impetrare, aliquando tristes
abscedere. Quis vellet haec pati nisi cogeremur? Dimittamur, non
illa patiamur, nemo nos cogat: ecce concedatur nobis, date nobis
ferias hujus rei. Rogamus vos, obsecramus vos, nemo nos cogat:
nolumus habere rationem cum potestatibus; novit ille quia cogimur. Et
ipsas potestates sic habemus, quomodo Christianos habere debemus, si
Christianos in eadem potestate invenimus; et Paganos, quomodo
Paganos habere debemus; omnibus bona volentes. Sed moneam, inquit,
potestates, ut bona faciant. Vobis praesentibus monituri sumus?
Scitis, si monuimus? Nescitis, sive fecerimus, sive non
fecerimus. Hoc novi, quia nescitis, et temere judicatis. Tamen,
fratres mei, obsecro vos, de potestatibus potest mihi dici: Moneret
illum, et bona faceret. Et respondeo ego: Monui, sed non me
audivit. Et ibi monui, ubi tu non audisti. Populum quis monet in
parte? Vel potuimus unum hominem in parte admonere, et dicere: Sic
age, vel sic age, ubi alius nullus esset. Quis ducat populum in
partem, et nullo sciente moneat populum?
18. Malus mortuus, bis dolendus. Ista necessitas nos coegit talia
vobis loqui, ne malam rationem reddamus Deo de vobis; ne dicatur
nobis, Tu moneres, tu dares, ego exigerem (Luc. XIX, 23).
Avertite ergo vos, ergo omnino avertite vos ab istis cruentis factis.
Non ad vos pertineat, cum talia videtis et auditis, nisi misereri.
Sed malus mortuus est. Bis dolendus est; quia et mortuus, et
malus. Bis dolendus; quia bis mortuus, et temporaliter, et in
aeternum. Nam si bonus mortuus esset, affectu humano doleremus; quia
deseruit nos, quia volebamus eum nobiscum vivere. Mali plus dolendi
sunt; quia post hanc vitam a poenis aeternis excipiuntur. Dolere ergo
ad vos pertineat, fratres mei; dolere ad vos pertineat, non saevire.
19. Civiles tumultus prohibere quisque pro viribus debet. Sed
parum est, ut dixi, parum est ut non faciatis, parum est ut
doleatis, nisi etiam ea quae ad populi pertinent potestatem pro viribus
vestris prohibeatis. Non dico, fratres, quia potest aliquis vestrum
exire et populum prohibere: hoc nec nos possumus: sed unusquisque in
domo sua filium suum, servum suum, amicum suum, vicinum suum,
clientem suum, minorem suum. Agite cum illis, ut ista non faciant.
Quibus potestis, suadete; et in quos potestatem habetis, severitatem
adhibete. Unum scio, quod omnes mecum sciunt, in hac civitate multas
inveniri domos, in quibus non sit vel unus paganus; nullam domum
inveniri, ubi non sint Christiani. Et si discutiatur diligenter,
nulla domus invenitur, ubi non plures Christiani sint quam pagani.
Verum est, consentitis. Videtis ergo quia mala non fierent, si
Christiani nollent. Non est quid respondeatur. Occulta mala possent
fieri, publica non possent, prohibentibus Christianis; quia
unusquisque teneret servum suum, unusquisque teneret filium suum:
adolescentem domaret severitas patris, severitas patrui, severitas
magistri, severitas boni vicini, severitas correctionis majoris
ipsius. Haec si sic agerentur, non multum nos mala contristarent.
20. Ira Dei ex populi peccatis. Fratres mei, iram Dei timeo.
Deus non timet turbas. Quam cito dicitur, Quod populus fecit,
fecerit: quis est qui vindicet populum? Itane, quis est? nec
Deus? Timuit enim Deus universum mundum, quando fecit diluvium?
Timuit tot civitates Sodomae et Gomorrhae, quando coelesti delevit
igne? Nolo jam dicere de praesentibus malis, quanta et ubi facta
sunt, et quae secuta sunt; nolo commemorare, ne videar insultare.
Numquid in ira sua sejunxit Deus eos qui faciebant, ab eis qui non
faciebant? Sed junxit eos qui faciebant, cum eis qui non
prohibebant.
21. Populus ne sibi sumat quod ad potestates pertinet, neve
inordinate saeviat in malos. Explicemus ergo aliquando sermonem,
fratres mei. Hortamur vos, obsecramus vos per Dominum et ejus
mansuetudinem, ut mansuete vivatis, pacifice vivatis; potestates
facere quod ad illas pertinet, unde Deo et majoribus suis redditurae
sunt rationem, pacifice permittatis: quotiescumque petendum est,
honorifice et pacifice petatis. Cum his qui mala faciunt, et
infeliciter atque inordinate saeviunt, non vos misceatis; non talibus
factis vel spectandis interesse cupiatis. Sed quantum potestis,
quisque in domo sua et in vicinia sua, cum eo cum quo habet alicujus
necessitudinis et charitatis vinculum, moneatis, suadeatis,
doceatis, corripiatis; comminationibus etiam quibuslibet a tantis
malis coerceatis: ut aliquando Deus misereatur, et finem det humanis
malis, et non secundum peccata nostra faciat nobis, neque secundum
iniquitates nostras retribuat nobis, sed quantum distat ortus ab
occidente, longe faciat a nobis peccata nostra (Psal. CII, 10
et 12); et propter honorem nominis sui liberet nos, et propitius
sit peccatis nostris, ne forte dicant gentes, Ubi est Deus eorum
(Psal. LXXVIII, 9 et 10)?
|
|