|
1. Laurentius archidiaconus opes Ecclesiae proferre jussus. Beati
Laurentii illustre martyrium est, sed Romae, non hic: tantam enim
video vestram paucitatem. Quam non potest abscondi Roma, tam non
potest abscondi Laurentii corona. Sed quare adhuc istam civitatem
lateret, scire non possum. Ergo pauci audite pauca: quia et nos in
hac lassitudine corporis et aestibus non possumus multa. Diaconus
erat, secutus Apostolos: tempore post Apostolos fuit. Cum ergo
persecutio, quam modo ex Evangelio audistis praedictam fuisse
Christianis, Romae, sicut in caeteris locis, vehementer arderet,
et tanquam ab archidiacono postulatae essent res Ecclesiae; ille
respondisse fertur, Mittantur mecum vehicula, in quibus apportem opes
Ecclesiae. Aperuit fauces avaritia: sed sciebat quid faceret
sapientia. Continuo jussum est: quot vehicula poposcit, tot ierunt.
Poposcit autem multa: et quanto plura erant vehicula, tanto erat
major spes praedae corde conceptae. Implevit vehicula pauperibus, et
reversus est cum eis: et dictum est ei, Quid est hoc? Respondit,
Hae sunt divitiae Ecclesiae. Illusus persecutor flammas poposcit;
sed non erat ille frigidus, ut flammas timeret: ardebat pene furore,
sed plus anima charitate. Quid pluribus? Craticula admota est, et
tostus est. Et cum ex uno latere arsisset, dicitur tanta
tranquillitate illa tormenta tolerasse, ut impleretur in eo quod modo
in Evangelio audivimus, In patientia vestra possidebitis animas
vestras (Luc. XXI, 19). Denique flamma ustus, sed patientia
tranquillus: Jam, inquit, coctum est; quod superest, versate me,
et manducate. Tale duxit martyrium: ista gloria coronatus est.
Beneficia ejus Romae tam clara sunt, ut numerari omnino non possint.
Iste est de quo dixit Christus: Qui perdiderit animam suam propter
me, salvabit eam (Id. IX, 24). Salvavit eam per fidem,
salvavit per contemptum mundi, salvavit per martyrium. Quanta est
gloria ejus apud Deum, dum tanta est laus ejus apud homines?
2. Martyrum merces Christum sequentibus parata. Sequamur vestigia
ejus fide, sequamur et contemptu mundi. Non solum martyribus praemia
promittuntur coelestia, sed etiam integra fide et perfecta charitate
Christum sequentibus. Nam inter martyres honoratus est, ipsa
veritate pollicente, ac dicente: Nemo est qui relinquat domum, aut
agrum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios, et non
recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem futuro vitam
aeternam habebit (Matth. XIX, 29). Quid est gloriosius
homini, quam sua vendere, et Christum emere, offerre Deo
acceptissimum munus, incorruptam virtutem mentis, incolumem laudem
devotionis; Christum comitari, cum venire coeperit vindictam de
inimicis recepturus; lateri ejus assistere, cum sederit judicaturus;
cohaeredem Christi fieri, Angelis adaequari, cum Patriarchis, cum
Apostolis, cum Prophetis, coelestis regni possessione laetari? Has
cogitationes quae persecutio potest vincere, quae possunt tormenta
superare? Dura, fortis, et stabilis religiosis meditationibus
fundata mens, et adversus omnes zabuli terrores et minas mundi animus
immobilis perstat, quem futurorum fides certa et solida corroborat.
Clauduntur oculi in persecutionibus; sed patet coelum. Minatur
Antichristus; sed tuetur Christus. Mors infertur; sed immortalitas
sequitur. Occiso mundus eripitur; sed restituto paradisus exhibetur.
Vita temporalis exstinguitur; sed aeterna reparatur. Quanta est
dignitas et quanta securitas exire hinc laetum, exire inter pressuras
et angustias gloriosum; claudere in momento oculos, quibus homines
videbantur et mundus; aperire eos statim, ut Deus videatur, etiam
feliciter migrando! Quanta velocitas! Terris repente retraheris, ut
regnis coelestibus reponaris. Haec oportet mente et cogitatione
complecti, haec die ac nocte meditari. Si talem persecutio invenerit
Dei militem, vinci non poterit virtus ad praelium prompta. Vel si
accersitio ante pervenerit; fidei, quae erat ad martyrium praeparata,
sine damno temporis, merces Deo judice redditur. In persecutione
militia, in pace constantia coronatur.
|
|