|
1. Diaconi officium, ministrare sanguinem Christi. Coenae
Dominicae mysterium, ut cujus sanguinem sumimus, pro ipso animam
ponamus. Beati Laurentii triumphalem diem, quo calcavit mundum
frementem, sprevit blandientem, et in utroque vicit diabolum
persequentem, hodiernum nobis Ecclesia Romana commendat. Quam
gloriosa enim, et quanta virtutum multitudine, quasi florum
varietate, distincta Laurentii martyris sit corona, universa testis
est Roma. In ipsa enim Ecclesia, sicut soletis audire, diaconi
gerebat officium. Ibi sacrum Christi sanguinem ministravit: ibi pro
Christi nomine suum sanguinem fudit. Ad mensam potentis prudenter
accesserat. Ad illam mensam, de qua nobis modo Salomonis proverbia
loquebantur, ubi scriptum est: Si sederis coenare ad mensam
potentis, cognoscens intellige quae apponuntur tibi; et sic extende
manum tuam, sciens quoniam similia te oportet praeparare (Prov.
XXIII, 1, 2). Hujus coenae mysterium beatus apostolus
Joannes evidenter exposuit, dicens: Sicut Christus pro nobis animam
suam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere (I
Joan. III, 16). Intellexit hoc, fratres, sanctus
Laurentius; intellexit, ac fecit: et prorsus qualia sumpsit in illa
mensa, talia praeparavit. Amavit Christum in vita sua, imitatus est
eum in morte sua.
2. Christum sequi omnes debemus. Et nos ergo, fratres, si
veraciter amamus, imitemur. Non enim meliorem reddere poterimus
dilectionis fructum, quam imitationis exemplum; Christus enim pro
nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus
(I Petr. II, 21). In hac sententia vidisse videtur apostolus
Petrus, quod pro his tantum passus est Christus, qui sequuntur
vestigia ejus, neque prosit quidquam Christi passio, nisi illis qui
sequuntur vestigia ejus. Secuti sunt eum martyres sancti, usque ad
effusionem cruoris, usque ad similitudinem passionis: secuti sunt
martyres, sed non soli. Non enim postquam illi transierunt, pons
incisus est; aut postquam ipsi biberunt, fons ipse siccatus est.
Quae est enim spes fidelium bonorum, qui vel sub foedere conjugali
jugum matrimonii caste et concorditer ducunt, vel sub continentia
viduali domant carnis illecebras, vel etiam sanctitatis apicem celsius
erigentes et in nova virginitate florentes sequuntur agnum quocumque
ierit? Quae istis, inquam, quae nobis omnibus spes est, si non
sequuntur Christum, nisi qui pro ipso sanguinem fundunt? Perditura
est ergo filios suos, quos tanto fecundius, quanto securius tempore
pacis enixa est mater Ecclesia? Quos ne perdat, oranda est
persecutio, oranda tentatio? Absit, fratres. Quomodo enim potest
orare persecutionem, qui quotidie clamat, Ne nos inferas in
tentationem (Matth. VI, 13)?
Habet, habet, fratres, habet hortus ille dominicus, non solum rosas
martyrum, sed et lilia virginum, et conjugatorum hederas, violasque
viduarum. Prorsus, dilectissimi, nullum genus hominum de sua
vocatione desperet: pro omnibus passus est Christus. Veraciter de
illo scriptum est, Qui vult omnes homines salvos fieri, et in
agnitionem veritatis venire (I Tim. II, 4).
3. In quibus licet Christum sequi, praeter martyrium. Humilitas
ipsius sectanda. Vindicta exemplo Christi, non expetenda.
Praesentia contemnenda. Intelligamus ergo praeter effusionem
cruoris, praeter periculum passionis, quomodo Christum debeat sequi
Christianus. Apostolus dicit, loquens de Domino Christo: Qui cum
in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo.
Quanta majestas! Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens,
in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Quanta
humilitas! Humiliavit se Christus: habes, christiane, quod
teneas. Christus factus est obediens: quid superbis? Quousque
factus est obediens Christus? Usque ad incarnationem Verbi, usque
ad participationem mortalitatis humanae, usque ad trinam diaboli
tentationem, usque ad irrisionem populi Judaeorum, usque ad sputa et
vincula, usque ad alapas et flagella; si parum est, usque ad mortem;
et si adhuc aliquid etiam de genere mortis addendum, mortem autem
crucis (Philipp. II, 6-8). Habemus tale humilitatis
exemplum, superbiae medicamentum.
Quid ergo intumescis, o homo? O pellis morticina, quid tenderis?
O sanies fetida, quid inflaris? Anhelas, doles, aestuas, quia
nescio quis tibi fecit injuriam. Unde tu flagitas ultionem, sitis
arenti fauce vindictam; nec prius ab intentione desistis, donec de
illo qui te laeserit, vindiceris? Si Christianus es, exspecta regem
tuum: prius se vindicet Christus. Nondum enim vindicatus est, qui
pro te tanta perpessus est. Et utique illa majestas posset vel nihil
perpeti, vel continuo vindicari. Sed cum esset in illo tanta
potentia, ideo fuit etiam tanta patientia: quia pro nobis est passus,
relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Videtis certe,
dilectissimi, quia praeter effusionem cruoris, praeter vincula et
carceres, praeter flagella et ungulas, sunt multa in quibus sequi
possumus Christum. Deinde hac humilitate decursa, et morte
prostrata, ascendit Christus in coelum: sequamur eum. Audiamus
Apostolum dicentem, Si consurrexistis cum Christo, quae sursum
sunt, sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum
sunt quaerite, non quae super terram (Coloss. III, 1 et 2).
Quidquid delectabile de temporalibus rebus mundus ingesserit,
respuatur: quidquid infremuerit asperum atque terribile, contemnatur.
Et qui sic agit, non dubitet Christi se cohaerere vestigiis, ut
merito dicere audeat cum apostolo Paulo, Conversatio nostra in coelis
est (Philipp. III, 20).
4. Vera et invicta virtus charitas. Sed tunc potest in istis esse
virtus invicta, si non sit charitas ficta. Ille ergo dat nobis veram
virtutem, qui diffundit in nostris cordibus charitatem (Rom. V,
5). Quando autem beatus Laurentius appositos extrinsecus ignes non
timeret, nisi intus flamma charitatis arderet? Ideo, fratres mei,
gloriosus Martyr atroces incendiorum flammas non pertimescebat in
corpore, quia ardentissimo coelestium gaudiorum desiderio flagrabat in
mente. In comparatione fervoris, quo pectus ejus ardebat, exterior
persecutorum flamma frigebat. Quando enim ferret tantorum aculeos
dolorum, nisi aeternorum diligeret gaudia praemiorum? Postremo quando
contemneret istam vitam, nisi amando meliorem vitam? Et quis nocere
vobis potest, ait apostolus Petrus; quis, inquit, nocere vobis
potest, si boni amatores fueritis (I Petr. III, 13)?
Faciat in te licet persecutor malum: tu ne deficias amando bonum. Si
enim vere quod bonum est, toto corde dilexeris, omne malum patienter
et aequanimiter sustinebis. Quid enim beato Laurentio illa, quae a
persecutoribus illata sunt, tormenta nocuerunt; nisi quod eum
clariorem ipsis suppliciis reddiderunt, et hunc nobis festivissimum
diem de pretiosa ejus morte fecerunt?
|
|