|
1. Martyrum gloria insipientibus abscondita. Malitia pro poena.
Sicut audivimus, et cantando respondimus: Pretiosa est mors
sanctorum Domini, sed in conspectu ejus (Psal. CXV, 15),
non in conspectu insipientium. Visi sunt enim oculis insipientium
mori, et aestimata est malitia exitus illorum. Malitia in latino
sermone non eam significationem habere solet, quam habet in ea lingua
qua Scriptura locuta est. Malitia enim in latina lingua dici solet,
qua mali sunt homines: illa autem lingua malitia dicitur etiam malum,
quod patiuntur homines. Malitia ergo isto loco poena intelligitur.
Hoc itaque dixit: Visi sunt oculis insipientium mori, et aestimata
est poena exitus illorum: illi autem sunt in pace. Et si coram
hominibus tormenta passi sunt, haec est malitia: spes eorum, inquit,
immortalitate plena est; et in paucis vexati, in multis bene
disponentur (Sap. III, 2-5). Non enim condignae sunt
passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis
(Rom. VIII, 18). Sed donec reveletur abscondita est. Et
quoniam abscondita est, ideo visi sunt oculis insipientium mori. Sed
numquid quia abscondita est, etiam Deo abscondita est, apud quem
pretiosa est? Ideo pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum
ejus. Huic igitur abscondito sacramento oculos fidei debemus, ut quod
non videmus, credamus, et mala injuste perpessi fortiter toleremus.
2. Poena non nocet, si bona est causa. Massa Candida. Sit nobis
electa causa, ne nobis noceat poena. Nam mala causa nullum habet
praemium, sed justum tormentum. Non est igitur in hominis potestate
quo exitu hanc vitam finiat: sed est in hominis potestate quomodo
vivat, ut vitam securus finiat. Neque hoc in potestate esset, nisi
dedisset Dominus potestatem filios Dei fieri. Sed quibus?
Credentibus in nomine ejus (Joan. I, 12). Haec est prima
Martyrum causa, haec est Candida Martyrum Massa. Si causa
candida, et Massa candida. Massa enim dicta est, de numeri
multitudine ; Candida, de causae fulgore. Tam multi comites non
timuerunt latrones. Sed etiamsi singuli ambularent, muniti essent
adversus latrocinium; quia ipsa via fuerat munimentum. Juxta
semitam, inquit, scandala posuerunt mihi (Psal. CXXXIX,
6). Ideo qui non declinat a via, non cadit in scandalum. Habemus
autem et summam et fidelem pollicitationem Domini nostri Jesu Christi
dicentis, Ego sum via, et veritas, et vita (Joan. XIV, 6).
3. Beatam vitam omnes, in diverso licet vitae genere, pariter
volunt. Omnis autem homo, qualiscumque sit, beatus vult esse. Hoc
nemo est qui non velit, atque ita velit, ut prae caeteris velit; imo
quicumque vult caetera, propter hoc unum velit.
Diversis cupiditatibus homines rapiuntur, et alius cupit hoc, alius
illud: diversa genera sunt vivendi, in genere humano; et in
multitudine generum vivendi alius aliud elegit et capessit: nemo est
tamen quocumque genere vitae electo, qui non beatam vitam cupiat.
Beata ergo vita, omnium est communis possessio: sed qua veniatur ad
eam, qua tendatur, quo itinere tento perveniatur, inde controversia
est. Ac per hoc si quaeramus beatam vitam in terris, nescio utrum
invenire possimus: non quia malum est quod quaerimus, sed quia non in
loco suo quaerimus. Alius dicit: Beati qui militant. Negat alius,
et dicit: Beati, sed qui agrum colunt. Et hoc negat alius, et
dicit: Beati qui in foro populari claritate versantur, causasque
defendunt, vitam mortemque hominum lingua moderantur. Et hoc alius
negat, et dicit: Beati, sed qui judicant, qui potestatem habent
audiendi et discernendi. Negat hoc alius, et dicit: Beati qui
navigant, multas regiones discunt, multa colligunt lucra. Videtis,
charissimi, in omni ista multitudine generum vivendi non placere unum
omnibus: et tamen beata vita placet omnibus. Quid est hoc, ut cum
omnibus non placeat quaecumque vita, omnibus placeat beata vita?
4. Beata vita quid sit. Omnes vivere volunt, et sani esse. Ergo
definiamus, si possumus, beatam vitam, de qua omnes respondeant,
Hoc volo. Quia ergo nemo est, qui interrogatus utrum beatam vitam
velit, dicat, Nolo, quaerimus autem quae sit ipsa vita beata; tale
aliquid definire debemus, cui sensus omnis consentiat, et quod nullus
dicat, Nolo. Quid ergo, fratres mei, quid est beata vita, quam
volunt omnes, et non habent omnes? Quaeramus ergo. Si cui dicatur,
Vis vivere? numquid sic audit, quomodo si diceretur, Vis militare?
In illa enim interrogatione, quod est, Vis militare? aliqui mihi
dicerent, Volo: et forte plures, Nolo. Si autem dicam, Vis
vivere? puto nemo est qui dicat, Nolo. Omnes enim natura habent
insitum, vivere velle, mori nolle. Item si dicam. Vis sanus esse?
puto nemo est qui dicat, Nolo: nemo enim vult dolere. Sanitas etiam
in divite pretiosa, certe in paupere est sola. Sed quid prodest
opulentia diviti, si sanitas non sit ibi, quae patrimonium est
pauperi? Valde vellet dives lectum argenteum cum pauperis mutare
cilicio, si posset aegritudo migrare cum lecto. Ecce ad duo ista
consensit mihi omnium sensus, vitam et sanitatem. Numquid omnium
sensus consensit ad militiam? numquid omnium ad agriculturam? numquid
omnium ad navigationem? Omnium ad vitam et sanitatem.
Cum ergo est homo vivus et sanus, nihilne plus quaerit? Si sapiat,
forte nihil plus debet quaerere. Ubi enim est perfecta vita et
perfecta sanitas, si quaeritur amplius, quid erit nisi vitiosa
cupiditas?
5. Vita in doloribus non proprie vita. Vita non censenda, nisi
quae beata. Habebunt vitam in cruciationibus impii. Veniet enim
hora, sicut Evangelium loquitur, quando omnes qui sunt in
monumentis, audient vocem ejus: et procedent qui bene egerunt, in
resurrectionem vitae; qui vero male egerunt, in resurrectionem judicii
(Joan. V, 28 et 29). Ergo illi ad praemium, illi ad
tormentum; et utrique vivunt, nec aliquis eorum mori potest. Illi
qui vivunt in praemio, amplectuntur dulcissimam vitam: qui autem
vivunt in tormento, cupiunt, si fieri possit, finire talem vitam; et
nemo eis dat interitum, ut nemo auferat cruciatum. Sed vide
Scripturam loquentem et discernentem: non est dignata talem vitam
vocare vitam. In cruciatibus, in tormentis, in ignibus sempiternis
noluit appellare vitam: ut ipsum nomen vitae laudis sit, non
moeroris; ut ubicumque audis vitam, tormenta non cogites. Nam in
tormentis esse semper, aeterna mors est, non aliqua vita. Ipsam
vocant Scripturae mortem secundam (Apoc. II, 11, et XX,
6, 14), post hanc primam, quam omnes humanae conditioni debemus.
Et mors secunda, et mors vocatur, et nemo ibi moritur. Satius et
melius dixerim, nemo ibi vivit. In doloribus enim vivere, non est
vivere. Et unde probamus sic locutam Scripturam? Ecce unde; ex hoc
testimonio, quod modo commemoravi: Audient enim vocem ejus, inquit,
et procedent qui bene egerunt, in resurrectionem vitae. Non dixit,
Beatae vitae; sed, in resurrectionem vitae.
Solum vitae nomen trahit beatitudinem. Nisi enim consequentem haberet
beatitudinem nomen vitae, non diceretur Deo, Quoniam apud te est
fons vitae (Psal. XXXV, 10). Non enim et ibi dictum est,
Quoniam apud te est fons beatae vitae. Non addidit, beatae;
tantummodo dixit, vitae, ut tu intelligas beatae. Quare? Quia si
miserae, jam nec vitae.
6. Idem ostenditur ex alio Scripturae loco. Vita beata non est,
nisi aeterna sit. Ecce aliud testimonium. Jam duo diximus. Dictum
est enim, Qui bene egerunt, in resurrectionem vitae: item dictum
est, Apud te est fons vitae. Nusquam additum est, beatae: sed sola
intelligitur vita quae beata; quae autem non beata, nec vita. Accipe
aliud rursus ex Evangelio. Dives ille qui nolebat dimittere quod
habebat, et de rerum suarum amissione indignabatur, quas moriendo
dimittere cogebatur: credo in illa rerum magnarum, sed tamen
terrenarum profluentissima copia cum gauderet, interpellabatur timore
mortis, et quasi dicebat ei cor suum, Ecce gaudes in bonis, et
nescis quando veniat una febris. Colligis, acquiris, comparas, et
servas, et gaudes: anima tua repetitur a te; haec quae parasti,
cujus erunt (Luc. XII, 20)? Hac cogitatione, quantum
intelligitur, cum velut quibusdam timoris stimulis saepe
compungeretur, accessit ad Dominum, et ait illi: Magister bone,
quid faciam, ut vitam aeternam consequar (Matth. XIX, 16)?
Timebat mori, et cogebatur mori. Non erat qua iret, ne periret.
Constipatus necessitate moriendi, et cupiditate vivendi, accessit ad
Dominum et ait: Magister bone, quid faciam, ut vitam aeternam
consequar?
Audivit inter caetera, ut potius dicamus quod ad rem praesentem
pertinet: Si vis venire ad vitam, serva mandata (Matth. XIX,
17). Hoc est quod me dixeram probaturum. Nec ille qui
interrogavit, dixit, Quid faciam, ut vitam consequar beatam; sed
tantummodo vitam dixit aeternam. Nolendo mori, quaesivit vitam quae
non habet finem. Et numquid non, sicut dixi, etiam in tormentis
impiorum vita non habet finem? Sed hanc ille non vocabat vitam. Quae
esset in doloribus et cruciatibus, vitam non esse sciebat: mortem
potius appellandam esse noverat. Ideo vitam aeternam quaerebat: ut
ubi vita auditur, de beatitudine non dubitetur. Et Dominus ad illum
non dixit, Si vis venire ad vitam beatam, serva mandata: sed etiam
ipse solam vitam nominavit, et ait, Si vis venire ad vitam, serva
mandata. Ergo illa vita in tormentis non est vita; et illa vita sola
est, quae beata: nec beata esse potest, nisi fuerit aeterna.
Propterea dives ille sciens se interpellari quotidie timore mortis,
vitam aeternam quaerebat. Nam vitam beatam, sicut ei videbatur, jam
habebat. Erat enim dives et sanus, et credo quia dicebat sibi:
Nihil volo amplius, si possit esse perpetuum. Habebat enim quasi
amabiles voluptates, quia satiabat stultas cupiditates. Proinde
Dominus uno eum nomine vitae, si ille intellexit, correxit. Non
ait, Si vis venire ad vitam aeternam, quam ille quaerebat, quasi jam
habens beatam: nec ait, Si vis venire ad vitam beatam; sciens quia
si misera est, nec vita dicenda est: sed ait, Si vis venire ad
vitam; ibi est aeterna, ibi beata; Si vis venire ad vitam, serva
mandata. Ergo vita, quae aeterna et beata: quia si non aeterna, nec
beata; si autem aeterna in poenis, nec vita.
7. Vita vera est, quae aeterna et beata. Ad beatam vitam,
necessaria certitudo aeternitatis. Quid est, fratres? Cum quaererem
utrum velletis vivere, omnes respondebatis velle vos; utrum velletis
sani esse, omnes respondebatis velle vos. Sed sanitas et vita si
timetur ne finiatur, jam non est vita. Non est enim semper vivere,
sed semper timere. Si semper timere, semper cruciari. Si cruciatus
sempiternus, ubi vita aeterna? Tenemus certe non esse beatam, nisi
vitam aeternam; imo non esse beatam, nisi vitam: quia si non
aeterna, et si non cum satietate perpetua, procul dubio nec beata,
nec vita. Invenimus, omnes consentiunt. Invenimus plane in
cogitatione, nondum in possessione. Haec est possessio quam omnes
quaerunt: nemo est qui non quaerat. Malus sit, bonus sit, ipsam
quaerit: sed bonus fidenter, malus impudenter. Quid quaeris bonum,
male? Nonne tibi respondet ipsa postulatio tua, quam sis improbus,
cum quaeris bonum malus? Nonne rem quaeris alienam? Si ergo summum
bonum quaeris, hoc est, vitam; bonus esto, ut ad bonum pervenias.
Si vis venire ad vitam, serva mandata. Cum autem pervenerimus ad
vitam, quid addam aeternam? quid addam beatam? semel vitam, quia
ipsa est vita, quae et aeterna et beata: cum pervenerimus ad vitam,
certum nobis erit in ea nos semper futuros. Nam si erimus ibi, et
utrum ibi semper futuri simus, incerti erimus; etiam ibi erit timor.
Et si erit timor, cruciatus erit, non carnis, sed, quod pejus est,
cordis. Ubi autem cruciatus, quae beatitudo? Erit ergo nobis certum
quia in illa vita semper erimus, et eam finire non poterimus: quia in
illius regno erimus, de quo dictum est, Et regni ejus non erit finis
(Luc. I, 33).
Et gloriam sanctorum Dei, quorum mors est pretiosa in conspectu
ejus, cum Sapientia demonstraret, ait, sicut in fine lectionis
audisti, Et regnabit eorum Dominus in perpetuum (Sap. III,
8). Erimus ergo in regno magno et sempiterno; et ideo magno et
sempiterno, quia justo.
8. A felicitate regni Dei procul suspiciones falsae, quae hic sunt
origo malorum. Nemo fallit ibi, nemo fallitur: non est illic ut male
suspiceris de fratre tuo. Pleraque enim mala generis humani non
aliunde oriuntur, nisi de suspicionibus falsis. Credis de homine quod
oderit te, qui forte amat te; et per pravam suspicionem fis
inimicissimus amicissimo. Quid faciat, cui non credis, et cor suum
tibi demonstrare non valet? Loquitur tibi dicens, Amo te. Sed quia
posset tibi hoc dicere et mentiens (ea sunt enim verba mentientis,
quae vera dicentis), non credendo adhuc odisti. Ideo securum te
facere voluit ab eo peccato, qui tibi dixit, Diligite inimicos
vestros (Matth. V, 44). Christiane, dilige et inimicos tuos,
ne incautus oderis et amicos. Corda ergo nostra in hac vita videre non
possumus, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum,
et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo
(I Cor. IV, 5).
9. Vitae, ut sit beata, adesse debet veritas et amicorum cognitio
sine metu deceptionis. Ergo si quis nobis modo diceret, cui procul
dubio crederemus, si Propheta diceret, si Deus quomodo vellet, et
per quem vellet, diceret: Vivite securi, omnia vobis abundabunt,
nemo vestrum morietur, nemo aegrotabit, nemo dolebit; abstuli mortem
de genere humano, nolo quisquam moriatur, si diceret; quasi securi
facti exsultaremus, et nihil amplius requireremus. Sic nobis videtur
omnino. Si hoc audiremus, continuo vellemus et hoc nobis addi, ut
corda invicem videremus, nec invideremus; ut non humana suspicione,
sed divina veritate videremus: ne essem sollicitus de amico meo, de
vicino meo, ne me odisset, ne mihi malum vellet, et ipsa
sollicitudine prius malum facerem, quam paterer. Quaereremus hoc sine
dubio, quaereremus certam vitam, et invicem cognitionem cordium
nostrorum. Jam enim intelligitis quam dicam vitam; ne saepius
commendando obtundam potius quam instruam. Ergo vitae vellemus addi
veritatem, ut corda nostra invicem nosceremus, ne nostris
suspicionibus falleremur: ut de ipsa vita perpetua, quod ab ea non
caderemus certi essemus. Adde vitae veritatem, et invenis vitam
beatam. Nemo enim vult falli, quomodo non vult mori. Da mihi
hominem qui falli velit. Qui fallere velint, quam multi inveniuntur:
qui falli velit, nemo. Compone tecum. Non vis falli, noli
fallere: quod pati non vis, noli facere. Vis venire ad vitam ubi non
fallaris, age modo vitam ubi non fallas. Vis venire ad vitam, ubi
non fallaris? quis nolit? Delectat merces; non dedigneris opus,
cujus merces est. Age modo vitam, ubi non fallas; et venies ad
vitam, ubi non fallaris. Veraci merces reddetur veritas, et
temporaliter bene viventi merces reddetur aeternitas.
10. Via ad vitam et veritatem Christus. Viam duram post Christum
tenuerunt martyres, et nobis linierunt. Ergo omnes hoc volumus,
fratres, vitam et veritatem. Sed qua venimus, qua imus? Nam quo
veniamus, etsi nondum possessione tenemus, jam tamen cogitatione et
ratione credimus et videmus: ad vitam tendimus et veritatem. Ipse
Christus est. Qua ire quaeris? Ego sum, inquit, via. Quo ire
quaeris? Et veritas et vita (Joan. XIV, 6).
Ecce quod martyres amaverunt, ideo praesentia et transitoria
contempserunt. Nolite mirari fortitudinem, amor vicit dolorem.
Massae ergo Candidae solemnitatem candida conscientia celebremus; et
vestigia martyrum sectantes caputque martyrum et nostrum intuentes, si
ad tam magnum bonum venire concupiscimus, iter durum non timeamus.
Qui promisit verax est, qui promisit fidelis est, qui promisit
fallere non potest. Dicamus ergo ei candida conscientia, Propter
verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4).
Quid times vias duras passionum et tribulationum? Transiit ipse.
Respondes forte: Sed ipse. Transierunt Apostoli. Adhuc
respondes: Sed Apostoli. Accipio. Responde: transierunt postea
et multi viri. Erubesce: transierunt et feminae. Senex venisti ad
passionem? noli timere mortem, vel quia vicinus es morti. Juvenis
es? transierunt et juvenes, qui adhuc vitam sibi sperabant:
transierunt et pueri, transierunt et puellae. Quomodo adhuc via
aspera est, quam multi ambulando linierunt? Haec ergo est solemnis et
assidua commonitio nostra ad vos, fratres, ut solemnitates martyrum,
non vana solemnitate celebremus; sed quos in suis solemnitatibus
amamus, etiam fide simili imitari non formidemus.
|
|