SERMO CCCVII. In Decollatione beati Joannis Baptistae, I.

1. Joannis Baptistae caedes qua occasione facta. Cum sanctum Evangelium legeretur, crudele spectaculum ante oculos nostros constitutum est, caput sancti Joannis in disco, feralis missus crudelitatis, propter odium veritatis. Puella saltat, et saevit mater: et inter delicias et lascivias convivantium temere juratur, et impie quod juratur, impletur. Factum est Joanni quod ipse praedixerat. De Domino enim Jesu Christo dixerat, Illum oportet crescere, me autem minui (Joan. III, 30). Iste minutus est in capite, ille crevit in cruce. Odium peperit veritas. Non potuit aequo animo tolerari, quod homo Dei sanctus monebat: qui utique salutem eorum quaerebat, quos sic monebat. Responderunt illi mala pro bonis. Quid enim ille diceret, nisi quo plenus erat? Et quid illi responderent, nisi quo pleni erant? Ille triticum seminavit, sed spinas invenit. Dicebat regi, Non licet tibi habere uxorem fratris tui (Marc. VI, 17-28). Vincebat enim regem libido: tenebat apud se prohibitam uxorem fratris sui. Sed eum tamen sic libebat, ut non saeviret. Honorabat eum a quo verum audiebat. Sed mulier detestabilis odium concipiebat, quod aliquando dato tempore pareret. Quando parturiebat, peperit filiam, filiam saltantem. Et rex ille qui sanctum virum habebat Joannem, qui eum propter Dominum timebat, etsi ei non obediebat, posteaquam ab illo petitum est caput Joannis in disco, contristatus est. Sed propter jurationem et propter conrecumbentes, misit spiculatorem, et implevit quod juravit.

2. Juratio omnis prohibita propter periculum falsae jurationis. Admonet nos locus iste, charissimi, ut propter vitam et mores vestros aliquid vobis de juramento tractemus. Falsa juratio non est leve peccatum: imo tam magnum peccatum est, falsum jurare, ut propter reatum falsae jurationis Dominus prohibuerit omnem jurationem. Ait enim: Dictum est, Non perjurabis, reddes autem Domino jusjurandum tuum: ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ejus est; neque aliud quodcumque juramentum; neque per caput tuum juraveris; quia non potes facere capillum album aut nigrum. Sit autem in ore vestro, Est, est; Non, non. Si quid amplius est, a malo est (Matth. V, 35-37).

3. Juratio a Deo adhibita. Invenimus autem in Scripturis sanctis Dominum jurasse, quando ei usque ad immolationem dilecti filii obedivit Abraham. Locutus est ei angelus de coelo dicens: Per memetipsum juro, dicit Dominus, quia obaudisti vocem meam, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me, benedicens benedicam te, et implebo semen tuum, sicut stellas coeli, et sicut arenam maris; et benedicentur in semine tuo omnes gentes (Gen. XXII, 16-18). Quod videtis totum orbem terrarum Christianos implere, exhibet verax juratio Dei. Itemque in Psalmis de Domino Jesu Christo prophetatum est, Juravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech (Psal. CIX, 4). Qui noverunt Scripturas, sciunt quid protulerit Melchisedech sacerdos Dei excelsi, quando benedixit Abraham (Gen. XIV, 18-20). Non oportet ut hoc memoremus, propter catechumenos. Fideles tamen agnoscunt, quemadmodum ante prophetatum sit, quod modo videmus impleri. Et unde hoc? Quia juravit Dominus. Et juravit Dominus, et non poenitebit eum: non quomodo Herodem poenituit quia juraverat.

4. Nobis tamen merito prohibita. Cum ergo Dominus juraverit, quare Dominus Christus suos jurare prohibuit? Dico quare. Non est peccatum, verum jurare. Sed quia grande peccatum est falsum jurare, longe est a peccato falsum jurandi qui omnino non jurat: propinquat falsae jurationi, qui vel verum jurat. Dominus ergo, qui prohibuit jurare, supra ripam te noluit ambulare, ne pes tuus in angusto labatur, et cadas. Sed Dominus juravit, inquit. Securus jurat qui mentiri nescit. Non te moveat quia Dominus juravit; quia forte non debet jurare nisi Deus. Tu enim quando juras, quid facis? Testem Deum adhibes. Tu illum, ipse se ipsum. Sed tu homo, quia in multis falleris, plerumque adhibes testem veritatem ad tuam falsitatem. Aliquando et nolens homo perjurat, cum verum putat esse quod jurat. Non est quidem tantum peccatum, quantum ejus qui scit falsum esse, et tamen jurat. Quanto melior, et a peccato isto gravi omnino longe fit, qui audit Dominum Christum, et non jurat?

5. Consuetudo jurandi ab Augustino victa. Scio grave esse consuetudini vestrae: sed et grave fuit consuetudini nostrae. Timendo Deum abstulimus jurationem de ore nostro. Ecce vobiscum vivimus: quis nos aliquando audivit jurantes? Numquid non consueveram quotidie jurare? At ubi legi, et timui, luctatus sum contra consuetudinem meam, in ipsa luctatione invocavi Dominum adjutorem. Praestitit mihi Dominus adjutorium non jurandi. Nihil mihi facilius est, quam non jurare. Hoc ideo admonui Charitatem vestram, ne dicatis, Quis potest? O si Deus timeatur! o si perjuri expavescant! lingua frenatur, veritas tenetur, juratio tollitur.