|
1. Herodes in angustiis aut perjurii aut cruenti facinoris
admittendi. Propter hunc locum, quem hodie audivimus, cum
Evangelium recitaretur, dico Charitati vestrae: videtis miserum
istum Herodem, Joannem sanctum virum et Dei hominem dilexisse: sed
quoniam temere juravit ebrius laetitia et delectatione saltantis,
daturum se promisit quidquid illa puella, quae saltando placuerat,
poposcisset. At ubi poposcit rem crudelem et nefariam, contristatus
est quidem; videbat enim tantum scelus fieri: sed positus inter
jurationem suam et puellae petitionem, ubi videbat cruentum facinus,
ibi rursus timebat reatum perjurii; ne Deum offenderet perjurando,
Deum offendit saeviendo (Marc. VI, 17-28). Dicit mihi
aliquis: Quid ergo debuit facere Herodes? Si dixero, Non debuit
jurare: quis non videat hoc eum non facere debuisse? Sed non consulor
de homine, utrum jurare debeat; sed quid facere debeat qui juravit.
Ipsa est magna deliberatio. Temere juravit: quis nesciat? Tamen
lapsus est, juravit. Ecce puella petivit caput sancti Joannis:
quid facere debuit Herodes? Demus illi consilium. Si dixerimus,
Parce Joanni, ne facias scelus; perjurium suademus. Si dixerimus,
Noli perjurare; ad scelus implendum provocamus. Mala conditio.
Antequam veniatis ergo ad istum bicipitem laqueum, tollite de ore
vestro temerarias jurationes: antequam veniatis ad istam consuetudinem
malam, moneo fratres meos, moneo filios meos: quid opus est, ut
veniatis ad hunc articulum, ubi non possumus invenire consilium?
2. Temeraria juratio non implenda admisso homicidio. Perjurium
Davidis magnum peccatum, licet minus quam homicidium. Tamen
Scripturis diligentius perscrutatis, occurrit mihi unum exemplum, ubi
video pium hominem et sanctum in temerariam jurationem cecidisse, et
maluisse non facere quod juraverat, quam jurationem suam fuso hominis
sanguine implere. Commemoro ergo Charitatem vestram. Quando Saül
sanctum David persequebatur ingratus, ille cum suis ibat quocumque
poterat, ne inveniretur a Saüle, et occideretur. Et quodam die ab
homine divite, qui vocabatur Nabal, et tondebat oves suas, petivit
sustentaculum victus, sibi et eis qui cum illo erant. Immisericors
dare noluit, et quod est gravius, contumeliose respondit. Juravit
sanctus David, eum occisurum se esse. Erat enim armatus. Et quod
facile fuerat, et juste facere ira persuadente videbatur, incautus
fudit jurationem; et coepit ire, ut faceret quod juraverat. Occurrit
Abigail uxor Nabal, et tulit ei necessaria quae poposcerat.
Suppliciter eum rogavit, flexit, et a mariti sanguine revocavit (I
Reg. XXV). Juravit temere, sed non implevit jurationem majore
pietate.
Proinde, charissimi, iterum redeo ad monendos vos. Ecce sanctus
David, non quidem iratus sanguinem hominis fudit; sed eum falsum
jurasse negare quis poterit? De duobus peccatis elegit minus: sed
minus fuit illud in comparatione majoris. Nam per se ipsum appensum,
magnum malum est falsa juratio. Prius ergo laborare debetis, et
confligere adversus consuetudinem vestram malam, malam, malam, et
valde malam; et tollere jurationem de oribus vestris.
3. Jurans ab alio provocatus non sic peccat, quomodo iste alius.
Si quis autem provocaverit te ad jurationem, ut forte sic sibi
existimet satisfieri posse, si juraveris de illa re quam putat te
commisisse aut fecisse, et forsitan non fecisti; ne remaneat in illo
mala suspicio, si juraveris tu, non sic peccas quomodo ille qui te
provocavit: quia dixit Dominus Jesus, Sit in ore vestro, Est,
est; Non, non. Si quid amplius est, a malo est (Matth. V,
37). Loquebatur autem de juratione, ubi nos intelligere voluit
ipsam jurationem a malo esse. Si ab alio provocatus fueris, ab ipsius
malo erit quod juras, non a tuo. Et hoc est prope a malo communi
generis humani, quoniam corda nostra videre non possumus. Nam si
corda nostra videremus, cui juraremus? Quando a nobis exigeretur
juratio, quando videretur oculis proximi ipsa cogitatio?
4. Jurare compellens eum quem falsum juraturum credit, pejor est
homicida. Scribite in cordibus vestris quod dico: Ille autem qui
hominem provocavit ad jurationem, et scit eum falsum esse juraturum,
vincit homicidam. Quia homicida corpus occisurus est, ille animam;
imo duas animas, et ejus quem jurare provocavit, et suam. Scis verum
esse quod dicis, et falsum esse quod ille dicit, et jurare compellis?
Ecce jurat, ecce pejerat, ecce perit: tu quid invenisti? Imo et tu
peristi, qui de illius morte te satiare voluisti.
5. Tutuslymeni ob hoc peccatum divina correptione flagellatus.
Aliquid dicam, quod nunquam dixi Charitati vestrae, in hoc populo,
quod contigit in hac ecclesia. Fuit hic homo quidam simplex,
innocens, bene fidelis, a multis vestris, id est, Hipponensibus,
imo ab omnibus cognitus, Tutuslymeni vocatus. Tutumlymeni quis
vestrum non novit, qui cives estis? Ab illo audivi quod dico.
Nescio quis negavit ei, vel quod commendaverat, vel quod ei
debebatur; et hominis fidei se commisit. Commotus provocavit eum ad
jusjurandum. Juravit ille, iste perdidit: sed isto perdente, ille
penitus periit. Dicebat ergo iste Tutuslymeni homo gravis et
fidelis, ipsa nocte exhibitum se fuisse ad judicem, et cum magno
impetu atque terrore se pervenisse ad praesidentem excelsum quemdam et
admirabilem virum, cui parebat officium similiter excelsorum, jussum
fuisse perturbatum retro revocari, et interrogatum fuisse his verbis:
Quare provocasti hominem ad jurationem, quem sciebas falsum esse
juraturum? Respondit ille: Negavit mihi rem meam. Responsum est
illi: Et nonne melius erat, ut rem tuam quam exigebas perderes, quam
animam hominis istius falsa juratione perimeres? Prostratus jussus est
caedi. Caesus est tam graviter, ut in dorso evigilantis vestigia
plagarum apparerent. Sed dictum est illi, postquam emendatus est:
Parcitur innocentiae tuae, de caetero cave ne facias. Fecit quidem
ille grave peccatum, et emendatus est: sed multo gravius peccatum
faciet, qui post istum meum sermonem et istam meam admonitionem et
exhortationem tale aliquid fecerit. Cavete a falsa juratione, cavete
a temeraria juratione. Ab his duobus malis securissime cavebitis, si
consuetudinem jurandi a vobis abstuleritis.
|
|