|
1. Cypriani passio recolitur. Sermonem a nobis debitum auribus et
cordibus vestris exigit tam grata et religiosa solemnitas, qua
passionem beati Martyris celebramus. Tristis procul dubio tunc
Ecclesia fuit, non damno cadentis, sed desiderio recedentis; semper
cupiens videre praesentem tam bonum rectorem atque doctorem. Sed quos
afflixerat sollicitudo certaminis, consolata est corona victoris. Et
nunc, non solum sine ulla tristitia, verum etiam cum ingenti laetitia
cuncta quae tunc gesta sunt legendo et diligendo recolimus; dieque isto
gaudere jam concessum est, non timere. Neque enim eum formidamus
terribiliter venientem, sed expectamus hilariter redeuntem. Placet
itaque universam illam fidelissimi et fortissimi et gloriosissimi
Martyris passionem cum exsultatione recordari praeteritam, quam tunc
fratres cum sollicitudine sustinuere futuram.
2. Exsilium ipsius. Reditus ab exsilio. Primo igitur quod pro
fide confessionis Christi in exilium Curubin missus est, non sancto
Cypriano aliquid nocitum, sed multum illi praestitum est civitati.
Quo enim ipse mitteretur, ubi ille non esset, propter cujus
testimonium mittebatur? Christus ergo qui ait, Ecce ego vobiscum sum
omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII,
20), in omni loco membrum suum excipiebat, quocumque furor inimici
pellebat. O stulta infidelitas persequentis! Si quaeris exsilium quo
Christianus jubeatur ire; prius, si potes, inveni unde Christus
cogatur exire. De patria sua in alienam te arbitraris excludere
hominem Dei, in Christo nusquam exsulem, in carne ubique
peregrinum. Sed jam considerare et commemorare delectat post illud,
quod Cyprianus non senserat, sed inimicus putabat exsilium, quid ex
ordine passionis ipsius consecutum sit. Cum enim Cyprianus sanctus
martyr electus a Deo de civitate Curubitana, in quam exsilio
praecepto Aspasii Paterni proconsulis missus fuerat, regressus
esset; in hortis suis manebat: et inde quotidie sperabat veniri ad
se, sicut ostensum illi erat.
3. Comprehensio a duobus apparitoribus. Quid jam fremeret
persecutoris impetus adversus cor semper paratum, accedente etiam
Domini revelatione firmatum? Quando enim desereret patientem, quem
non est passus praeoccupari nescientem? Jam ergo quod ad eum passioni
exhibendum duo missi sunt, qui eum etiam secum in curriculum levaverunt
in medioque posuerunt; et hoc divinae admonitionis fuit, ut gaudens
recoleret ad ejus corpus se pertinere, qui inter iniquos deputatus
est. Christus namque inter duos latrones ligno suspensus, ad exemplum
patientiae praebebatur (Marc. XV, 17, 28). Cyprianus autem
inter duos apparitores, ad passionem curru portatus Christi vestigia
sequebatur.
4. Cypriani sollicitudo pastoralis. Quid illud quod cum in alium
diem dilatus apud custodes esset, atque illuc se multitudo fratrum ac
sororum congregans, pro foribus pernoctaret, custodiri puellas
praecepit, quanta intentione considerandum? quanta laude
praedicandum? quanto praeconio commendandum est? Vicina corporis
morte, non moriebatur in animo pastoris vigilantia pastoralis; et cura
tuendi dominici gregis usque ad extremum vitae hujus diem mente sobria
tenebatur: nec excutiebat ab animo diligentiam fidelissimi
dispensatoris, manus jam proxima cruenti carnificis. Ita se martyrem
cogitabat futurum, ut esse non oblivisceretur episcopum: magis curans
quam rationem pastorum principi de commissis sibi ovibus redderet, quam
quid infideli proconsuli de fide propria responderet. Amabat quippe
eum, qui Petro dixerat, Amas me? Pasce oves meas (Joan.
XXII, 17). Et pascebat oves ejus, pro quibus sanguinem
fundere illum imitans praeparabat. Custodiri puellas praecepit,
sciens non solum se habere simplicem Dominum, sed etiam versipellem
adversarium. Itaque adversus leonem aperte frementem in confessione
virile pectus armabat, adversus lupum insidiantem gregi sexum femineum
muniebat.
5. Quomodo sibi consulendum. Dies omnis pro extremo computandus.
Proconsulis verba ad Cyprianum, et hujus responsum. Ita vere sibi
consulit, qui Deum judicem cogitat, apud quem causam gestae hujus
vitae atque ab illo sibi muneris injuncti quisque dicturus est: ubi
omnis homo recipit, sicut testatur Apostolus, quae per corpus
gessit, sive bonum, sive malum (II Cor. V, 10). Ita sibi
consulit, qui ex fide vivens, et satagens ne ab extremo praeoccupetur
die, extremum computat omnem diem, et sic Deo placitos mores perducit
usque ad extremum diem. Ita sibi beatus Cyprianus et episcopus
misericordissimus, et martyr fidelissimus, consulebat, non sicut eum
lingua subdola diaboli per os possessi a se impii judicis monere
videbatur dicens, Consule tibi. Cum enim ejus immobilem mentem
videret, quando ei dixit, Jusserunt te principes caerimoniari ;
responditque ille, Non facio: adjecit et ait, Consule tibi. Ipsa
est lingua subdola diaboli: etsi non hujus qui nesciebat quid
loqueretur, illius tamen qui per eum loquebatur. Loquebatur enim
proconsul, non tam secundum principes homines, quorum jussa sibimet
injuncta jactabat, quam secundum principem potestatis aeris de quo
Apostolus dicit, Qui operatur in filiis diffidentiae (Ephes.
II, 2): quem per hujus quoque linguam operari Cyprianus noverat,
quod ipse non noverat. Noverat, inquam, Cyprianus, cum a
proconsule audiret, Consule tibi quod caro et sanguis diceret
stolide, hoc diabolum dicere subdole: atque intuebatur in uno opere
duos; istum oculis, illum fide. Nolebat eum iste mori, nolebat ille
coronari: proinde circa istum placidus, circa illum cautus; huic
aperte respondebat, illum occulte vincebat.
6. Cypriani verba. Sententia in Cyprianum.---Fac, inquit,
quod tibi praeceptum est: in re tam justa nulla est consultatio.
Dixerat quippe ille, Consule tibi. Ad hoc responsum est, In re
tam justa nulla est consultatio. Consulit enim qui consilium vel
impertit, vel quaerit. Sed proconsul non a Cypriano consilium
accipere volebat, sed eum potius ut a se acciperet, admonebat. At
ille, In re, inquit, tam justa nulla est consultatio. Non adhuc
consulo, quia non adhuc dubito: abstulit enim mihi dubitationem ipsa
justitia. Justus autem, ut securus moriatur in carne, certus vivit
in fide. Praecesserant Cyprianum multi martyres, quos
flagrantissimis exhortationibus suis ad vincendum diabolum accenderat;
et erat utique justum ut quos veridicus loquendo praemiserat, patiendo
intrepidus sequeretur: ergo in re tam justa nulla est consultatio.
Quid ad haec dicamus? quid ad haec exsultemus? Tanta conceptione
gaudiorum, in quid erumpat cor nostrum et os nostrum, nisi in ipsam
venerabilis Martyris ultimam vocem? Cum enim Galerius Maximus
decretum ex libello recitasset: Tascium Cyprianum gladio animadverti
placet. Respondit ille, Deo gratias. Habentes igitur de re tanta
memoriam praesentis loci, festivitatem solemnissimi diei,
propositionem saluberrimi exempli, omnibus medullis nostris dicamus et
nos, Deo gratias.
|
|