|
1. Natale Cypriani martyris Africa tota percelebre. Spiritus
sanctus doceat nos in hac hora quae oporteat dicere: dicturi enim sumus
aliquid de laude Cypriani gloriosissimi martyris, cujus Natalem
hodie, sicut nostis, celebramus. Quod nomen sic frequentat
Ecclesia, id est, Natales, ut Natales vocet pretiosas martyrum
mortes. Sic, inquam, hoc nomen frequentat Ecclesia, ut etiam qui
non sunt in illa, hoc dicant cum illa. Quis enim hodie, non dicam in
hac nostra civitate, sed plane per Africam totam transmarinasque
regiones, non Christianus solum, sed Paganus, aut Judaeus, aut
etiam haereticus poterit inveniri, qui non nobiscum dicat Natalem
martyris Cypriani? Quid est hoc, fratres? Quando natus sit,
ignoramus; et quia hodie passus est, Natalem ejus hodie celebramus.
Sed illum diem non celebraremus, etsi nossemus. Illo enim die traxit
originale peccatum: isto autem die vicit omne peccatum. Illo die ex
fastidioso matris utero istam processit in lucem, quae oculos carnis
illecebrat: isto autem die ex occultissimo naturae sinu illam discessit
ad lucem, quae visum mentis feliciter et beate illustrat.
2. Carthaginensis Ecclesia Cypriani episcopatu et martyrio
nobilitata. Mensa Cypriani apud Carthaginem. Carthaginensem
Ecclesiam vivens gubernavit, moriens honoravit. Ibi episcopatum
gessit, ibi martyrium consummavit. In eo quippe loco, ubi posuit
carnis exuvias, saeva tunc multitudo convenerat, quae propter odium
Christi sanguinem funderet Cypriani: ibi hodie venerans multitudo
concurrit, quae propter Natalem Cypriani bibit sanguinem Christi.
Et tanto dulcius in illo loco propter Natalem Cypriani sanguis
bibitur Christi, quanto devotius ibi propter nomen Christi sanguis
fusus est Cypriani. Denique, sicut nostis, quicumque Carthaginem
nostis, in eodem loco mensa Deo constructa est; et tamen mensa
dicitur Cypriani, non quia ibi est unquam Cyprianus epulatus, sed
quia ibi est immolatus, et quia ipsa immolatione sua paravit hanc
mensam, non in qua pascat sive pascatur, sed in qua sacrificium Deo,
cui et ipse oblatus est, offeratur. Sed ut mensa illa, quae Dei
est, etiam Cypriani vocetur, haec causa est; quia ut illa modo
cingatur ab obsequentibus, ibi Cyprianus cingebatur a persequentibus:
ubi nunc illa ab amicis orantibus honoratur, ibi Cyprianus ab inimicis
frementibus calcabatur: postremo ubi illa erecta est, ibi prostratus
est. Cantate Deo, psalmum dicite nomini ejus: qui ascendit super
occasum (Psal. LXVII, 5), ipse fecit ista super occisum.
3. Cypriani mors pretiosa. Sed cum Carthago habuerit cathedram
ejus, Carthago habeat memoriam ejus; unde nos celebraremus Natalitia
ejus, nisi esset pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus
(Psal. CXV, 15)? In omnem terram exiit sonus ejus, et in
fines orbis terrae verba ejus (Psal. XVIII, 5). Docuit
fideliter quod facturus erat, fecit fortiter quod docuerat. Ad
pretiosam mortem juste vivendo, ad gloriosam vero vitam injuste
moriendo pervenit; atque adeptus est triumphale martyris nomen, quia
perduxit usque ad sanguinem pro veritate certamen.
4. Cyprianus et passione et scriptis suis per orbem clarus. Verum
quia non solum dixit quae audirentur, sed scripsit etiam quae
legerentur, et ad alia loca per alienas linguas, ad alia vero per suas
litteras venit, et innotuit regionibus multis, partim per famam
fortissimae passionis, partim per dulcedinem suavissimae lectionis:
alacres celebremus hunc diem, et ita omnes unanimiter supplicemus, ut
in Ecclesia majore communem patrem audire et videre mereamur; habituri
et de sermone ejus gaudium, et de passionis ejus gloria profectum, per
Dominum nostrum Jesum Christum. Amen.
|
|