|
1. Solemnitates martyrum celebrandae imitatione virtutum. Mundi
blandientis errores et saevientis terrores sapientia et patientia
superati. Istum nobis festum diem passio beatissimi Cypriani martyris
fecit: cujus nos victoriae celebritas in istum locum devotissimos
congregavit. Sed celebratio solemnitatis martyrum, imitatio debet
esse virtutum. Facile est honorem martyris celebrari: magnum est
fidem atque patientiam martyris imitari. Hoc sic agamus, ut illud
optemus: hoc sic celebremus, ut illud potius diligamus. Quid
laudamus in fide martyris? Quia usque ad mortem pro veritate
certavit, et ideo vicit. Blandientem mundum contempsit, saevienti
non cessit: ideo victor ad Deum accessit. Abundant in isto saeculo
errores et terrores: beatissimus Martyr, errores sapientia, terrores
patientia superavit. Magnum est quod fecit: secutus agnum, leonem
vicit. Quando persecutor saeviebat, leo fremebat: sed quia agnus
sursum attendebatur, leo deorsum calcabatur: qui morte mortem
destruxit, ligno pependit, sanguinem fudit, mundum redemit.
2. Apostoli de Domino quae ipsi viderant confitendo mortui. Primi
beati Apostoli arietes gregis sancti, ipsum Dominum Jesum viderunt
pendentem, doluerunt morientem, expaverunt resurgentem, amaverunt
potentem, et ipsi sanguinem fuderunt pro eo quod viderunt. Cogitate,
fratres, quale fuit mitti homines per orbem terrarum, praedicare
hominem mortuum resurrexisse, in coelum ascendisse; et pro ista
praedicatione perpeti omnia quae insaniens mundus inferret, damna,
exsilia, vincula, tormenta, flammas, bestias, cruces, mortes.
Hoc pro nescio quo? Numquid enim, fratres mei, Petrus pro sua
gloria moriebatur, aut se ipsum praedicabat? Alius moriebatur, ut
alius honoraretur; alius occidebatur, ut alius coleretur. Numquid
hoc faceret, nisi flagrantia charitatis, de conscientia veritatis?
Viderant quod dicebant: nam quando pro ea re morerentur, quam non
viderant? Quod viderant, negare debebant. Non negaverunt:
praedicaverunt mortuum, quem sciebant vivum. Sciebant pro qua vita
contemnerent vitam: sciebant pro qua felicitate ferrent transitoriam
infelicitatem, pro quibus praemiis ista damna contemnerent. Fides
eorum cum toto mundo non appenderetur. Audierant, Quid prodest
homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum
patiatur (Matth. XVI, 26)? Non retardavit illecebra saeculi
festinantes, transitura migrantes, quantumlibet et quomodo libet
fulgens felicitas hic dimittenda, ad aliam vitam non transferenda,
aliquando hic et a viventibus relinquenda.
3. Contemptum mundi martyres exemplo docent. Contemnite ergo
saeculum, Christiani; contemnite saeculum, contemnite.
Contempserunt martyres, contempserunt Apostoli, contempsit beatus
Cyprianus, cujus hodie memoriam celebramus. Divites esse vultis,
honorati esse vultis, sani esse vultis: totum ille contempsit, ad
cujus memoriam convenistis. Quid, obsecro, tantum amatis, quod
contempsit quem sic honoratis? quem, si ista non contempsisset, non
utique sic honoraretis. Quare te invenio earum rerum amatorem, quarum
veneraris contemptorem? Certe illum, si haec amaret, non
venerareris. Et tu noli amare: non enim intravit, et ostium contra
te clausit. Contemne et tu; et intra post illum. Patet qua intres:
Christus est janua. Et tibi est ostium apertum, quando est latus
ejus lancea perforatum. Quid inde manavit recole; et elige qua possis
intrare. De latere Domini pendentis et morientis in ligno,
posteaquam est lancea perforatum, aqua sanguisque profluxit (Joan.
XIX, 34). In uno est mundatio tua, in altero redemptio tua.
4. Rerum terrenarum amor viscus animae. Amate, et nolite amare:
ad aliquid amate, et ad aliquid amare nolite. Est enim quod ad
profectum ametur, et est quod ad impedimentum ametur. Noli amare
impedimentum, si non vis invenire tormentum. Quod amas in terra,
impedimentum est: viscum est pennarum spiritualium, hoc est virtutum,
quibus volatur ad Deum. Capi non vis, et viscum amas? Numquid ideo
non caperis, quia dulciter caperis? Quanto magis delectat, tanto
fortius strangulat. Haec dico: et laudatis, et clamatis, et
amatis. Respondet tibi, non ego, sed sapientia: Mores volo, non
voces. Sapientiam lauda vivendo; non sonando, sed consonando.
5. Cantica profana et saltationes pulsae de ecclesia, ubi sepultus
Cyprianus. Dominus dicit in Evangelio, Cantavimus vobis, et non
saltastis (Matth. XI, 17). Quando hoc ego dicerem, si non
legerem? Irridet me vanitas, sed juvat auctoritas. Si non
praemisissem quis hoc dixerit, quis me vestrum posset ferre dicentem,
Cantavimus vobis, et non saltastis? Numquidnam in hoc loco, etsi
Psalmus cantandus est, ab aliquo saltandum est? Aliquando ante annos
non valde multos etiam istum locum invaserat petulantia saltatorum.
Istum tam sanctum locum, ubi jacet tam sancti Martyris corpus, sicut
meminerunt multi qui habent aetatem; locum, inquam, tam sanctum
invaserat pestilentia et petulantia saltatorum. Per totam noctem
cantabantur hic nefaria, et cantantibus saltabatur. Quando voluit
Dominus per sanctum fratrem nostrum episcopum vestrum, ex quo hic
coeperunt sanctae vigiliae celebrari, illa pestis aliquantulum
reluctata, postea cessit diligentiae, erubuit sapientiae.
6. Canticum nostrum cui moribus, tanquam saltatione, oportet
consonare. Cum ergo modo hic ista Deo propitio non fiant, quia non
celebramus daemoniis ludos, ubi solent ista fieri in eorum
delectationem qui coluntur, et immunditia sua solent suos depravare
cultores, sed celebratur hic sanctitas et solemnitas martyrum; non hic
saltatur, et ubi non saltatur, tamen de Evangelio legitur,
Cantavimus vobis, et non saltastis. Reprehenduntur, increpantur,
accusantur, qui non saltaverunt. Absit ut redeat adhuc illa
petulantia: audite potius quid velit intelligi sapientia. Cantat,
qui praecipit: saltat qui facit. Quid est saltare, nisi motu
membrorum cantico consonare? Quod est canticum nostrum? Non proferam
ego, non sit meum. Melius minister sum, quam actor. Dico canticum
nostrum: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt.
Quisquis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo: quia
omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia
oculorum, et ambitio saeculi, quae non est ex Patre, sed ex mundo
est. Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem fecerit
voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum
(Joan. II, 15-17).
7. Saltatores spirituali cantico mutatione vitae consonantes. Quale
canticum, fratres mei? Audistis cantantem, audiamus saltantes:
facite vos congruentia morum, quod faciunt saltatores motu membrorum.
Intus hoc agite: mores consonent. Cupiditas exstirpetur, charitas
plantetur. De ista arbore quidquid exit, bonum est. Cupiditas nihil
boni potest generare: charitas nihil mali. Et dicitur, et laudatur;
et nemo mutatur. Absit, non est verum quod dixi. Mutati sunt
piscatores, mutati sunt postea etiam plurimi senatores: mutatus est
Cyprianus, cujus hodie memoriam frequentamus. Ipse scribit, ipse
testatur, cujus vitae fuerit aliquando, quam nefariae, quam impiae,
quam improbandae, ac detestandae (Epist. 2, ad Donatum).
Audivit cantantem: exhibuit se, non corpore, sed mente saltantem.
Aptavit se cantico bono, aptavit se cantico novo: aptavit, amavit,
perseveravit, certavit, superavit.
8. Tempora mala non faciunt nisi homines mali. Et dicitis:
Molesta tempora, gravia tempora, misera tempora sunt. Vivite bene,
et mutatis tempora vivendo bene: tempora mutatis, et non habetis unde
murmuretis. Quid sunt enim tempora, fratres mei? Spatia et volumina
saeculorum. Ortus est sol, peractis horis duodecim ex alia mundi
parte occidit; alia die mane ortus iterum occidit; numera quoties:
ipsa sunt tempora. Quem laesit solis ortus? quem laesit occasus
solis? Ergo neminem laesit tempus. Qui laeduntur, homines sunt; a
quibus laeduntur, homines sunt. O magnus dolor! homines laeduntur,
homines spoliantur, homines opprimuntur. A quibus? non a leonibus,
non a colubris, non a scorpionibus; sed ab hominibus. Dolent qui
laeduntur. Si possint, non faciunt ipsi quod reprehendunt ? Tunc
invenimus hominem qui murmurabat, quando potuerit facere unde
murmurabat. Laudo, laudo, si non fecerit quod accusabat.
9. Ex auro bonus multa bona praestat, malus multa mala. Illi
autem, charissimi, qui potentes videntur in saeculo, quomodo
laudantur quando minus faciunt quam possunt? Ipsum laudavit
Scriptura, Qui potuit transgredi, et non est transgressus; qui post
aurum non abiit (Eccli. XXXI, 8). Post te debet ire aurum,
non tu post aurum. Nam bonum est aurum. Non enim aliquid mali
creavit Deus. Tu noli esse malus; et bonum est aurum. Ecce aurum
pono inter bonum hominem et malum. Tollat malus; inopes opprimuntur;
judices corrumpuntur, leges pervertuntur, res humanae perturbantur.
Quare hoc? Quia aurum tulit malus. Tollat bonus; pauperes
pascuntur, nudi vestiuntur, oppressi liberantur, captivi redimuntur.
Quanta bona de auro quod habet bonus? quanta mala de auro quod habet
malus? Utquid ergo dicitis aliquando stomachati: O si non esset
ipsum aurum? Tu noli amare aurum. Si malus es, is post aurum: si
bonus es, it post te. Quid est, it post te? Tu ducis, non
duceris: quia possides, non possideris.
10. Boni inter males in Ecclesia non desunt. Massa Candida.
Cyprianus electum granum. Ergo redeamus ad verba sacrae Scripturae.
Qui post aurum non abiit. Qui potuit transgredi, et non est
transgressus. Quis est hic, et laudabimus eum (Eccli. XXXI,
10?) Quis est hic, aut quis est hic? Quam multi audiunt: et
quis est hic? Et tamen absit ut desperem esse hic aliquem, imo non
aliquem, sed aliquos. Absit ut de area tanti patrisfamilias
desperem. Qui longe aream videt, solam paleam putat: invenit grana,
qui novit inspicere. Ubi te offendit palea, ibi latet granorum
massa. Ubi te offendit quod triturando contunditur, ibi est, quod
tritura purgatur: ibi est, certus esto; ibi est. Postremo ille
certus est qui seminavit, qui messuit, qui ad aream congregavit:
novit ibi esse unde horreum repleatur, quando fuerit ventilatum.
Modica qualiscumque ventilatio fuit tempore persecutionis: quae inde
grana processerunt? Inde floruit Uticencis Massa Candida: inde tam
magnum et electum granum hic beatissimus Cyprianus. Quam multi
divites tunc contempserunt quod habuerunt? Quam multi pauperes tunc in
tentatione defecerunt? Ecce in tentatione illa, tanquam in
ventilatione, divitibus non obfuit habere aurum; pauperibus quid
profuit non habere aurum? illi vicerunt, illi defecerunt.
11. Res quarum est bonus et malus usus. Bona alia bonorum
propria, alia bonis et malis communia. Non faciunt bonos mores, nisi
boni amores. Tollatur aurum de rebus humanis: imo adsit aurum, ut
probet res humanas. Praecidatur lingua humana propter Dei
blasphematores: et unde erunt Dei laudatores? Quid tibi fecit
lingua? Sit qui bene cantet, et bonum est organum. Da mentem bonam
ad linguam: bona dicuntur, discordes concordantur, lugentes
consolantur, luxuriosi corripiuntur, iracundi refrenantur; Deus
laudatur, Christus commendatur, mens ad amorem inflammatur; sed
divinum, non humanum; spiritualem, non carnalem. Haec bona facit
lingua. Quare? Quia bona est mens quae utitur lingua. Da malum
hominem ad linguam: erunt blasphematores, litigatores,
calumniatores, delatores. Omnia mala de lingua, quia malus est qui
utitur lingua.
Non tollantur res de rebus humanis: sint res, et adsit usus rerum
bonarum. Alia enim sunbona, quae non sunt nisi in bonis, et alia
sunt bona quae sunt communia bonis et malis. Bona quae non sunt nisi
in bonis, pietas, fides, justitia, castitas, prudentia, modestia,
charitas, et caetera hujusmodi. Bona quae sunt communia bonis et
malis, pecunia, honor, hujus saeculi potestas, administratio, salus
ipsa corporis. Et haec bona sunt, sed bonos quaerunt.
12. Cur et malis dantur a Deo bona temporalia. Jam hic murmurator
ille, qui quaerit semper quod reprehendat; et hoc in Deo; qui utinam
ad se rediret, se videret, se reprehenderet, se corrigeret: ille
ergo reprehensor et argumentator mox mihi objecturus est in Deo, Et
quare Deus, qui omnia gubernat, bona ista dat malis? Non illa daret
nisi bonis. Exspectas a me audire consilium Dei? Quis, a quo, et
quid? Tamen secundum meum, quantum capio, quantum donare dignatur,
indico tibi, quod fortasse non sufficiat tibi, sed est hic aliquis cui
sufficiat. Ergo cantem: non enim vere in ista tanta multitudine
poterit mihi deesse qui saltet. Ecce audi, sapiens, sed a
contrario: audi. Quod ista bona dat Deus et malis, si velis
intelligere, eruditio tua est, non perversitas Dei. Adhuc scio te
non intellexisse quod dixi: audi ergo quod dicebam, ille cui dicebam,
qui reprehendis Deum et accusas Deum, quia bona ista terrena et
temporalia dat etiam hominibus malis, quae secundum sensum tuum putas
non dare debuisse nisi solis bonis. Hinc enim est unde quibusdam
subrepsit letalis impietas, ut omnino credant Deum non aspicere res
humanas. Dicunt enim et disputant: Numquid, si Deus res humanas
attenderet, haberet ille divitias, haberet ille honores, haberet ille
potestatem? Non curat Deus res humanas: nam si curaret, ista solis
bonis daret.
13. Ideo et malis dantur, ut a bonis contemnantur, et meliora
quaerantur. Divitiae quale bonum. Redi ad cor, et inde ad Deum.
De proximo enim redis ad Deum, si redieris ad cor tuum. Nam quando
te ista offendunt, existi et a te: exsul factus es pectoris tui.
Moveris rebus quae sunt foris a te, et perdis te. Tu intus es, ista
foris adjacent; foris bona sunt, sed foris sunt. Aurum, argentum,
omnis pecunia, vestis, clientela, familiae, pecora, honores, foris
sunt. Si ista bona infima, bona terrena, bona temporalia, bona
transitoria, non donarentur et malis, magna crederentur a bonis.
Ergo Deus qui dat malis ista bona, te docet concupiscere meliora.
Ecce dico, ista moderatione rerum humanarum quodam modo te alloquitur
Deus pater tuus: et quasi puerum desipientem docet his verbis, quae,
sicut possum, profero ad te, tanto fidentius, quanto magis ille
dignatur manere in me. Constitue tibi dicere Deum, qui te renovavit
et adoptavit: O fili, quid est quod quotidie surgis, et oras, et
genu figis, et fronte terram percutis, et aliquando etiam lacrymaris,
et dicis mihi: Pater meus, Deus meus, da mihi divitias? Si dem
tibi, aliquid boni te putas, et magni adeptum.
Quia petisti, accepisti: ecce fac inde bene. Antequam haberes,
humilis eras: habere divitias coepisti, et pauperes contempsisti.
Quale bonum est, unde pejor factus es? Pejor factus es, quia malus
eras: et quid te pejorem posset facere nesciebas; ideo haec a me
petebas. Dedi, et probavi: invenisti, et inventus es. Latebas
quando non habebas. Corrigere: evome cupiditatem, bibe charitatem.
Quid est magnum quod a me petis, dicit tibi Deus tuus? Non vides
quibus ea dederim? non vides qualibus ea dederim? Si magnum bonum
esset quod a me petis, haberet hoc latro? haberet hoc perfidus?
haberet hoc blasphemator meus? haberet hoc infamis mimus? haberet
meretrix impudica? Hi omnes haberent aurum, si magnum bonum esset
aurum?
Sed dicis mihi: Non est ergo bonum aurum? Imo bonum est aurum.
Sed mala faciunt de bono auro mali: bona faciunt de bono auro boni.
Quia ergo vides quibus ea dederim; meliora pete a me, majora pete a
me; spiritualia pete a me, ipsum me pete a me.
14. Mundus amarus factus amari non desinit; quid si dulcis esset.
Sed mala, inquis, fiunt in mundo, aspera, immunda, odiosa.
Foedus est, non ametur. Ecce talis est, et sic amatur. Ruinosa
est domus, et piget migrare. Matres sive nutrices, ne pueri multum
sugant, ubi eos grandescere viderint, et non jam decere ut lacte
nutriantur, illos tamen moleste mammis inhiare, circumlinunt papillas
suas aliqua amaritudine, qua offensus parvulus, lac ulterius non
requirat. Quid ergo adhuc tam delectabiliter sugitur, si amarus tibi
factus est mundus? Implevit Deus amaritudinibus mundum; et inhias
tu, incumbis tu, sugis tu; non nisi inde et inde voluptatem capis.
Quamdiu? Quid, si dulcis esset? quomodo amaretur? Offendunt te
ista? elige aliam vitam. Ama Deum, contemne ista. Despice res
humanas, quandocumque hinc iturus: non enim hic futurus semper. Et
tamen sic, quomodo malus est, quomodo amarus est mundus, quomodo
plenus est calamitatibus mundus, si dictum tibi esset a Deo quod
semper hic esses, laetitia te non caperes, exsultares, gratias
ageres. Unde? Quia miseriam non finires. Ipsa est major
infelicitas, quae se amari cogit. Minor esset, si non amaretur:
tanto pejor est, quanto plus amatur.
15. Thesaurizandum in coelo. Sursum cor. Est alia vita, fratres
mei: est post hanc vitam alia vita, credite. Ad eam vos praeparate:
praesentia cuncta contemnite. Si habetis, bene inde facite: si non
habetis, nolite cupiditate inardescere. Migrate, transferte ante
vos: quod hic habetis, illuc eat quo secuturi eritis. Audite
consilium Domini vestri: Ne thesaurizetis vobis in terra, ubi tinea
et aerugo exterminant, et ubi fures effodiunt et furantur; sed
thesaurizate vobis thesaurum in coelo, quo fur non accedit, quo tinea
non corrumpit. Ubi est enim thesaurus tuus, ibi est et cor tuum
(Matth. VI, 19-21). Audis quotidie, homo fidelis,
Sursum cor: et quasi contrarium audias, tu mergis in terram cor
tuum. Migrate. Habetis unde? facite bene. Non habetis unde?
adversus Deum nolite murmurare. Audite me, o pauperes: Quid non
habetis, si Deum habetis? Audite me, o divites: Quid habetis, si
Deum non habetis?
|
|