|
1. Martyris fortitudo a Christo est. In passione, quae nobis
hodie recitata est, fratres mei, evidenter ostenditur judex ferox,
tortor cruentus, Martyr invictus. In cujus corpore poenis variis
exarato, jam tormenta defecerant, et adhuc membra durabant. Tot
convicta miraculis persistebat impietas, tot vexata suppliciis non
cedebat infirmitas: agnoscatur ergo operata divinitas. Quando enim
corruptibilis pulvis contra tam immania tormenta duraret, nisi in eo
Dominus habitaret? In his enim omnibus ille agnoscendus, ille
glorificandus, ille laudandus est, qui et in prima vocatione dedit
fidem, et in suprema passione virtutem. Vultis nosse quia utrumque
donatum est? Audite apostolum Paulum: Vobis, inquit, donatum est
pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini
pro eo (Philipp. I, 29). Acceperat haec utraque levita
Vincentius, acceperat et habebat. Si enim non accepisset, quid
haberet? Habebat in sermone fiduciam, habebat in passione
tolerantiam. Nemo ergo de suo corde praesumat, quando profert
sermonem; nemo de suis viribus confidat, quando suffert tentationem:
quia et ut bona prudenter loquamur, ab illo est nostra sapientia; et
ut mala fortiter perferamus, ab illo est nostra patientia. Recolite
Dominum Christum suos in Evangelio discipulos admonentem: recolite
martyrum Regem cohortes suas armis spiritualibus instruentem, bella
monstrantem, adjutoria ministrantem, praemia pollicentem: qui cum
dixisset discipulis suis, In hoc mundo pressuram habebitis; mox unde
territi consolarentur, adjunxit dicens, Sed confidite, ego vici
mundum (Joan. XVI, 33). Quid ergo miramur, charissimi, si
in illo Vincentius vicit, a quo victus est mundus? In hoc, inquit,
mundo pressuram habebitis: ut si premit, non opprimat; si oppugnat,
non expugnet.
2. Duplex mundi acies contra milites Christi, blanditiae et
terrores. Duplicem mundus aciem producit contra milites Christi.
Advertite, fratres. Duplicem, dixi, aciem producit mundus contra
milites Christi. Blanditur enim, ut decipiat; terret, ut frangat.
Non nos teneat voluptas propria, non nos terreat crudelitas aliena;
et victus est mundus. Ad utrosque aditus occurrit Christus, et non
vincitur christianus. Si consideretur in ista passione humana
patientia, incipit esse incredibilis; si agnoscatur divina potentia,
desinit esse mirabilis. Tanta grassabatur crudelitas in Martyris
corpore, et tanta tranquillitas proferebatur in voce, tantaque
poenarum asperitas saeviebat in membris, et tanta securitas sonabat in
verbis; ut miro quando putaremus Vincentio patiente, alium non
loquentem torqueri. Et vere, fratres, ita erat: prorsus ita erat;
alius loquebatur. Promisit enim et hoc testibus suis Christus in
Evangelio, quos ad hujusmodi certamina praeparabat. Sic enim ait:
Nolite praemeditari quomodo aut quid loquamini. Non enim vos estis
qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
(Matth. X, 19 et 20). Caro ergo patiebatur, et Spiritus
loquebatur. Et loquente Spiritu, non solum convincebatur impietas,
sed etiam confortabatur infirmitas.
3. Vincentius tormentis suis non tantum vastatus, quantum
Dacianus. Clariorem nobis Martyrem tot tormenta faciebant.
Multiplici enim vulnerum varietate confossus, non deserebat pugnam,
sed acrius iterabat. Putares quod eum duraret flamma, non ureret; et
tanquam figuli fornax lutum molle suscipiens, duram redderet testam.
Poterat Martyr noster dicere Daciano: Jam non urit ignis tuus
carnem meam, quia exaruit velut testa virtus mea (Psal. XXI,
16). Et quoniam veraciter scriptum est, Vasa figuli probat
fornax, et homines justos tentatio tribulationis (Eccli.
XXVII, 6); probatus est atque decoctus illo igne Vincentius:
arsit vero et crepuit Dacianus. Si enim non ardebat, unde clamabat?
Quid enim erant verba irascentis, nisi fumus ardentis? Ergo Martyri
nostro refrigerium in corde habenti, flammas extrinsecus admovebat:
sed ipse facibus furoris accensus, tanquam clibanus intus ardebat, et
habitatorem suum diabolum concremabat. Per furiosas enim Daciani
voces, per truces oculos et minaces vultus et totius corporis motus
ille habitator ejus interior monstrabatur; et per haec signa
visibilia, tanquam per sui vasculi, quod impleverat, crepantis
rimulas videbatur. Non tantum Martyrem cruciabant tormenta, quantum
illum vastabat insania.
4. Vincentii gloria post passionem, etiam in hoc mundo. Sed jam,
fratres, illa omnia transierunt, et ira Daciani, et poena
Vincentii. Nunc autem poena Daciano, corona vero manet Vincentio.
Denique his praemissis futurae videlicet retributionis finibus, etiam
in hoc mundo martyrum gloriam demonstremus. Quae hodie regio, quaeve
provincia ulla, quo usque vel Romanum imperium, vel christianum nomen
extenditur, natalem non gaudet celebrare Vincentii? Quis autem hodie
Daciani vel nomen audisset, nisi Vincentii passionem legisset? Quod
vero tanta cura servavit Dominus Martyris corpus, quid aliud
demonstravit, nisi se gubernasse viventem, quem non reliquit
exanimem? Vicit ergo Dacianum vivens Vincentius, vicit et mortuus.
Vivens tormenta calcavit, mortuus maria transnatavit. Sed ipse inter
undas gubernavit cadaver exstinctum, qui inter ungulas animum donavit
invictum. Non flexit flamma tortoris cor ejus, non mersit aqua maris
corpus ejus. Sed in his et hujusmodi omnibus nihil est aliud, nisi
pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV,
15).
|
|