|
1. Martyr non in ipso, sed in Domino laudandus. Diei tam grati
laetique solemnitas, et coronae tanti Martyris tam felix et jucunda
festivitas, sermonem a me debitum flagitat. Sed tantam sarcinam
orationes illius mecum portant; ut si quid minus quam debetur,
exsolvero, non me despiciat loquentem vobis, sed omnes reficiat
precando pro vobis. Faciam sane quod ei certum mihi est esse
gratissimum, ut eum in Domino laudem, cum de illo Dominum laudo.
Mitis enim erat, etiam cum vitae hujus turbidae ac procellosae
pericula in variis tentationibus sustinebat, et Deo cantare vir ille
bene noverat corde veraci, Audiant mansueti, et laetentur (Psal.
XXXIII, 3). Et nunc relicta terra morientium, beatus
possidet terram viventium. Hic enim de illis erat, de quibus dictum
est, Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V,
4). Sed quam terram, nisi de qua dicitur Deo, Spes mea es tu,
portio mea in terra viventium (Psal. CXLI, 6)? Aut si terra
viventium non est, nisi corpus resurgentium, ex terra sumptum et in
coelestem gloriam commutatum; non ille adhuc gemens in infirmitate
mortalitatis hujus, cui manere in carne non fuit optimum, sed
necessarium propter nos; sed solutus atque liberatus a nexu et debiti
et vinculi cum Christo quietus exspectat redemptionem corporis sui.
Qui enim vivae suae carnis tentatione non victus est, de sepultae
reparatione securus est.
2. Cyprianus qualis ante conversionem ad fidem. In Domino ergo
laudetur anima ejus, ut mites audiant et laetentur. In Domino
laudetur anima bona, quo possidente fit bona, quo inspirante viget,
quo illuminante fulget, quo formante pulchra, quo implente fecunda
est. Hoc enim deserente, quondam mortua, tenebrosa, deformis,
sterilis fluctuabat, antequam credidisset in Christum. Quid enim ei
pagano proderat eloquentia, qua tanquam poculo pretioso et bibebat
mortiferos, et propinabat errores? Cum autem benignitas et humanitas
illuxit Salvatoris nostri Dei (Tit. III, 4), mundavit eum
credentem sibi a saecularibus cupiditatibus, et fecit vas in honorem
utile domui suae, ad omne opus bonum paratum (II Tim. II,
21). Nec ille tanquam ingratus haec tacuit. Absit enim ut
cognoscens Deum non sicut Deum glorificaret: sed gratias egit,
pristina sua non impie resorbens quae vomuerat, sed pie recolens quae
mutaverat. Scribens enim ad amicum suum, ut et ipse ex tenebris,
quod erat in se, fieret lux in Domino:
inquit,
|
“cum in
tenebris atque in nocte caeca jacerem, cumque in salo jactantis saeculi
nutabundus ac dubius vestigiis oberrantibus fluctuarem, vitae meae
nescius, veritatis ac lucis alienus.”
|
|
Et paulo post:
|
“ Nam ut ipse,
inquit, plurimis vitae meae prioris erroribus implicatus tenebar,
quibus exui me posse non crederem; sic vitiis adhaerentibus obsecundans
eram, et desperatione meliorum, malis meis velut jam propriis ac
vernaculis adfavebam (Epist. 2, ad Donatum). ”
|
|
3. Dei gratia conversus factus est verus Cyprianus. Ecce qualem
Cyprianum Christus invenit: ecce ad qualem animam percutiendam et
sanandam ille eradicator et plantator accessit. Neque enim frustra
dicit, Ego occidam, et ego vivere faciam; ego percutiam, et ego
sanabo (Deut. XXXII, 39): aut frustra in futurorum figura
ad Jeremiam dictum est, Ecce constitui te hodie super gentes et
regna, eradicare, et effodere, et perdere, et reaedificare, et
plantare (Jerem. I, 10). Accessit ergo ad illam animam
eradicator atque plantator; et evertit veterem Cyprianum, positoque
ibi fundamento ipso se, novum Cyprianum aedificavit in se, et verum
Cyprianum fecit ex se. Christo enim dicit Ecclesia, Botrus cypri
fratruelis meus (Cant. I, 13). Quando ergo ille factus est a
Christo christianus, tunc vere factus est etiam a cypro Cyprianus.
Christi enim bonus odor factus est in omni loco, sicut ait apostolus
Paulus: qui etiam ipse destructus est persecutor, et aedificatus est
praedicator. Christi, inquit, bonus odor sumus Deo in omni loco,
et in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt: aliis quidem odor
vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem. Et ad haec quis
idoneus (II Cor. II, 15 et 16)? Alii enim Cyprianum
imitando vixerunt: alii Cypriano invidendo perierunt.
4. Ex forensi oratore factus praedicator Christi. Illi laus, illi
gloria, qui animam servi sui per fidem justificando eruit ab impiis,
et fecit frameam suam, hoc est gladium bis acutum; ut per illam
linguam stultitia Gentium nudata feriretur; per quam prius tecta atque
velata pulchra prudentibus videbatur; atque ut eloquii tam nobilis
instrumentum, quo ruinosis doctrinis daemoniorum indigna ornamenta
fiebant, in aedificationem converteretur Ecclesiae, qua crescente
illa laberentur; et ut tantae vocis tuba, quae forensium mendaciorum
certamina solebat acuere, ad prosternendum pretiosis sanctorum mortibus
diabolum Christo militantes et in ipso gloriantes devotos martyres
excitaret. Inter quos et ipse Cyprianus, cujus pio et sancto, non
jam fabulosos fumos emovente, sed dominica luce radiante accendebantur
eloquio, moriendo vixit, judicatus judicem superavit, adversarium
percussus vicit, mortemque occisus occidit. Qui enim in ludo
perversitatis humanae et suam et aliorum linguas docuerat loqui
mendacium, ut quod ab adversario objiceretur, astuta fallacia
negaretur, jam in alia schola didicerat confitendo devitare
adversarium. Ubi enim Christi nomen inimicus convertit in crimen,
ibi supplicium Christus convertit in laudem.
5. Victoria martyrum de daemoniis quam nunc evidens. Et si adhuc
quisquam quaerit forte quis vicerit, ut omittam regnum coeleste
sanctorum, quod infideles credere nolunt, quia videre non possunt;
nunc in ista terra, in ista vita, in domibus, in agris, in
civitatibus in orbe terrarum, ecce sunt ferventes laudationes
martyrum: ubi sunt furentes accusationes impiorum? Ecce quemadmodum
honorantur memoriae peremptorum, nunc illi ostendant idola
daemoniorum. Quid eis judicando facturi sunt, qui eorum templa
moriendo everterunt? Quomodo eorum superbas fallacias resurgentium
militum suorum splendore damnabit, qui eorum fumantes aras morientium
sanguine exstinxit?
6. Cyprianus doctrina et exemplo inter martyres praecellens. Locus
sepulcri ipsius. Gratiae beneficia in Cyprianum. Unitatem
Ecclesiae quantum dilexit Cyprianus. Inter has Christi legiones
beatissimus Cyprianus gloriosorum praeliorum doctor et gloriosus ipse
praeliator, ita quod facturus erat docuit, et quod docuerat fecit; ut
et in verbis docentis praenosceretur animus martyris, et in animo
patientis recognoscerentur verba doctoris. Non enim erat similis
eorum, de quibus Dominus ait: Quae dicunt, facite; quae autem
faciunt, nolite facere: dicunt enim et non faciunt (Matth.
XXIII, 3). Iste quia credidit, locutus est; quia locutus
est, passus est. Hoc ergo docuit in vita, quod fecit; et hoc fecit
in morte, quod docuit. Illi laus, illi gloria, Domino Deo
nostro, regi saeculorum, creatori et recreatori hominum, qui suo tali
antistite hujus civitatis Ecclesiam ditavit, et tam sancto corpore
hujus loci amplitudinem consecravit. Illi laus, illi gloria, qui
dignatus est illum virum praedestinare inter sanctos suos ante tempora,
creare inter homines opportuno tempore, vocare errantem, mundare
sordentem, formare credentem, docere obedientem, regere docentem,
adjuvare pugnantem, coronare vincentem. Illi laus, illi gloria, qui
hunc talem fecit, in quo maxime ostenderet Ecclesiae suae quantis
malis opponenda et quantis esset bonis charitas praeponenda, et quam
nulla esset charitas Christiani, a quo non custodiretur unitas
Christi. Quam sic ille dilexit, ut et malis pro charitate non
parceret, et malos pro pace toleraret; et liber in dicendo quod ipse
sentiret, et pacificus in audiendo quod fratres sentire cognosceret.
Merito in Ecclesia catholica tanti honoris celsitudinem meruit, cujus
concordissimum vinculum tanta humilitate servavit. Quapropter,
charissimi, tam gratae festivitati debito sermone pro viribus
persoluto, exhortor dilectionem devotionemque vestram, ut istum diem
honeste ac sobrie peragamus, et hoc exhibeamus diei, quo Cyprianus
beatissimus passus est, quod amavit ut pateretur.
|
|