|
1. Imitandus Stephanus, praesertim in dilectione inimicorum.
Natalem Domini hesterna die celebravimus; servi hodie Natalem
celebramus: sed Natalem Domini celebravimus, quo nasci dignatus
est; Natalem servi celebramus, quo coronatus est. Celebravimus
Natalem Domini, quo indumentum nostrae carnis accepit: Natalem
servi celebramus, quo suae carnis indumentum abjecit. Natalem Domini
celebravimus, quo factus est similis nobis: celebramus Natalem
servi, quo factus est proximus Christo. Sicut enim Christus
nascendo Stephano, ita Stephanus moriendo conjunctus est Christo.
Sed Domini nostri Jesu Christi ideo nativitatis et passionis diem
geminae devotionis obsequio frequentat Ecclesia, quoniam utrumque
medicina est. Nam et natus est, ut renasceremur: mortuus est, ut in
perpetuum viveremus. Martyres autem ad mala certamina nascendo
venerunt, trahentes originale peccatum: moriendo autem ad bona
certissima transierunt, finientes omne peccatum. Nam si in
persecutione constitutos futurae beatitudinis praemia non
consolarentur, quando illa de diversis passionibus supplicia
sustinerent? Si beatus Stephanus sub imbre lapidum constitutus futura
praemia non cogitasset, quomodo illam grandinem pertulisset? Sed
illius praeceptum gestabat in animo, cujus praesentiam cernebat in
coelo; et ad eum flagrantissimo amore suspensus, carnem quantocius
relinquere, et ad ipsum cupiebat advolare: nec mortem jam timebat,
quia Christum, quem pro se occisum sciebat, viventem videbat; ac per
hoc festinabat etiam ipse mori pro illo, ut viveret cum illo. Quid
enim videret beatissimus Martyr in illo agone constitutus, recolitis
sine dubio verba ejus, quae de Actuum Apostolorum libro soletis
audire. Ecce, inquit, video coelos apertos, et Christum stantem a
dextris Dei (Act. VII, 55). Jesum stantem videbat: ideo
stabat, et non cadebat; quia stans sursum et deorsum certantem desuper
spectans, invictas militi suo vires, ne caderet, suggerebat. Ecce,
inquit, video coelos apertos. Beatus homo cui coeli patebant. Sed
quis coelum aperuit? Ille de quo in Apocalypsi dicitur, Qui
aperit, et nemo claudit; claudit, et nemo aperit (Apoc. III,
7). Quando Adam de paradiso ejectus est, post illud primum
nefandumque peccatum, contra humanum genus clausum est coelum: post
passionem Christi latro primus intravit, postea Stephanus apertum
vidit. Quid miramur? Quod fideliter vidit, fideliter indicavit, et
violenter invasit?
2. Idem tractatur argumentum. Eia, fratres, sequamur eum; si
enim sequimur Stephanum, coronabimur. Maxime autem sequendus et
imitandus est nobis in dilectione inimicorum. Nostis enim quia
frequentium inimicorum congregatione circumdatus, cum crebris hinc et
illinc saxorum ictibus tunderetur, placidus et intrepidus, mitis et
lenis inter lapides a quibus occidebatur, intuens illum pro quo
occidebatur, non ait, Domine judica obitum meum; sed, accipe
spiritum meum. Non ait, Domine Jesu, vindica servum tuum, quem
vides isto supplicio mortis addictum; sed, ne statuas illis hoc
peccatum (Act. VII, 58, 59). Persistens ergo beatissimus
Martyr in testimonio veritatis, et charitatis ardens spiritu, sicut
nostis, pervenit ad gloriosissimum finem; et qui vocatus usque ad
finem perseveravit, in fine quod vocabatur adeptus est, sui nominis
gloria Stephanus perductus est ad coronam. Quando ergo beatus
Stephanus pro Christo primus sanguinem fudit, quasi corona processit
de coelo; ut eam sumerent sequentes in praemio, qui praecedentis
virtutem imitarentur in praelio. Impleverunt postmodum terram crebra
martyria. Quicumque postea sanguinem pro Christi confessione
fuderunt, imposuerunt coronam illam capiti suo, et eam secuturis
integram servaverunt. Et modo, fratres, de coelo pendet: quisquis
eam concupierit, ad eam velociter volabit. Et ut Sanctitatem vestram
breviter atque evidenter hortemur, multis non opus est verbis:
sequatur Stephanum, quicumque desiderat coronam. Conversi ad
Dominum, etc.
|
|