|
1. Stephani gesta canonico Libro contenta. Actuum Apostolorum
liber legi solitus a Dominico Paschae. Beatissimus Stephanus
quomodo fuerit diaconus ordinatus cum aliis sex etiam ipse septimus, et
quomodo pervenerit ad supernam coronam, cum ipsa lectio legeretur,
audistis. Hoc primum primi Martyris meritum commendatum est
Charitati vestrae: quia cum aliorum martyrum vix Gesta inveniamus,
quae in solemnitatibus eorum recitare possimus, hujus passio in
canonico libro est. Actus Apostolorum liber est de Canone
Scripturarum. Ipse liber incipit legi a Dominico Paschae, sicut se
consuetudo habet Ecclesiae. In hoc ergo libro, cui titulus est,
Actus Apostolorum, audistis quomodo sint electi, et ab Apostolis
ordinati septem diaconi, in quibus sanctus Stephanus erat. Priores
Apostoli, sequentes diaconi. Et prior martyr de diaconis, quam de
Apostolis,: prior victima de agnis, quam de arietibus.
2. Stephani passio similis passioni Christi. Falsi testes contra
utrumque. Veritatis magna vis. Quantam autem cum Domino suo et
Salvatore suo habuit similitudinem passionis! Falsi testes adversus
istum, quomodo adversus illum: et de ipsa re. Nostis enim et
recolitis, falsi testes contra Dominum Christum quid dixerunt: Nos
audivimus eum dicere, Solvo templum hoc, et post triduum aedifico
alterum novum (Marc. XIV, 58). Non autem hoc Dominus
dixerat: sed vicina voluit esse falsitas veritati. Quomodo sunt falsi
testes? Audierunt dixisse: Solvite templum hoc, et post triduum
resuscitabo illud. Evangelista autem dicit: Hoc autem dicebat de
templo corporis sui (Joan. II, 19-21). Falsi testes, pro
eo quod dictum est Solvite, dixerunt Solvo. Modicum in syllabis
mutaverunt: sed tanto falsi testes pejores fuerunt, quanto propinquare
veritati per calumniam voluerunt. Et huic quid objectum? Nos
audivimus eum dixisse quia Jesus Nazarenus destruet templum hoc, et
mutabit consuetudinem Legis (Act. VI, 14). Falsum
testimonium dicebant, et vera prophetabant. Quomodo Caiphas ille,
magister illorum, princeps sacerdotum, dans consilium Judaeis, ut
occideretur Christus, hoc dixit: Expedit unum mori, quam ut tota
gens pereat. Ait autem evangelista: Hoc non a semetipso dixit, sed
cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia oportebat Christum
mori pro gente (Joan. XI, 50, 51). Quid hoc est,
fratres? Magna vis est veritatis. Oderunt veritatem homines, et
veritatem prophetant nescientes. Non agunt, sed agitur de illis.
Processerunt ergo isti falsi testes similes falsis testibus, sed pro
quibus occisus est Christus.
3. Stephanus in concilium adductus cur non exemplo Christi tacet.
Super tectum praedicare. Illi adduxerunt eum in concilium, ut
haberent majus judicium. Amicus autem Christi, cum dixisset causam
suam, praedicavit veritatem Domini sui. Moriturus erat: quare
impiis pia lingua taceret? Quare non pro veritate moreretur? Hoc uno
impar Domino suo, certi causa mysterii, quantum pertinet ad
similitudinem passionis. Nam ille Deus est excellentia majestatis.
Dominus quando ad passionem ductus est, interrogatus tacere maluit:
iste non tacuit. Quare ille tacere maluit? Quia praedictum de illo
erat: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram
tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII,
71). Iste autem quare tacere noluit? Quia ab ipso Domino dictum
erat: Quae dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quae in aure
auditis, praedicate super tecta (Matth. X, 27). Quomodo
sanctus Stephanus super tectum praedicavit? Quia domum luteam carnem
calcavit. Qui enim mortem non timet, carnem calcat. Hic prius
exposuit illis ab initio legem Dei, ab Abraham usque ad Moysen,
usque ad datam legem, usque ad introitum in terram promissionis; ut
commendaret quia non erat verum testimonium, unde illi calumniam
commovebant. Deinde de Moyse dedit eis magnam similitudinem ad
Christum. Reprobatus ab eis Moyses, et ipse eos liberavit:
reprobatus liberavit. Non reddidit malum pro malo: imo reddidit bonum
pro malo. Sic et Dominus Christus reprobatus a Judaeis, ipse illos
est postea liberaturus.
4. Judaeorum gens per Christum in quibusdam liberata. Sed modo qui
moritur, mortuus est. Judaei quos vides, habebunt tempus
liberationis suae, per ipsum quem reprobaverunt; sed nesciunt. Modo
qui blasphemant, pereunt: tunc alii erunt, non isti. Quando ista
dicimus, non aliis, sed sibi promittimus salutem. Gens liberabitur,
non isti. Intendite et accipite similitudinem. Numquid non modo
Gentes liberat Deus? Credunt omnes gentes in Christum, et fiunt de
filiis diaboli filii Dei. Tamen illi parentes nostri, de quibus nati
sumus, qui idola coluerunt, cum idolis perierunt.
5. Stephanus in Judaeos lingua ferox, corde lenis. Audistis, et
spectacula cordis vidistis. Sonus erat in auribus, visio in
mentibus. Spectastis magnum agonem sancti Stephani, qui in agone
lapidabatur. Quis? Qui jamdudum legem docebat. Quam legem
docebat? Quam illi in tabulis lapideis acceperunt. Merito lapidei
facti, amicum Christi lapidaverunt. Dura cervice (posteaquam
docuit, objurgare coepit), et non circumcisi corde et auribus. Quem
prophetarum non occiderunt patres vestri? Saevire videtur: lingua
ferox, cor lene. Clamabat, et amabat. Saeviebat, et salvos fieri
volebat. Quis non crederet iratum, quis non crederet odiorum facibus
inflammatum, quando dicebat, Dura cervice, et non circumcisi corde
et auribus? Interea de coelo Dominus aspexit, et vidit. Apertum
est coelum: vidit Jesum tanquam exhortantem athletam suum. Nec
tacuit quod vidit: Ecce video, inquit, coelum apertum, et Filium
hominis stantem ad dexteram majestatis. Illi hoc audito, quasi
blasphemia esset, quod ille dixisset, aures obturaverunt, ad lapides
cucurrerunt. In Psalmo erat dictum, Sicut aspidis surdae, et
obturantis aures (Psal. LVII, 5). Prorsus exhibuerunt quod
de illis praedictum erat. Coepit lapidari. Modo attendite illum
saevientem, recolite verba dura: Dura cervice, et non circumcisi
corde et auribus (Act. VII, 51). Quasi inimicus erat:
tanquam, si fieri posset, omnes occidere cupiebat. Hoc dicat, qui
cor non videt. Latebat cor ejus: sed audita sunt novissima verba
ejus, et patuerunt occulta ejus, cum lapidaretur. Domine Jesu,
inquit, accipe spiritum meum. Tibi dixi: tibi morior. Domine
Jesu, accipe spiritum meum. Quia adjuvisti, vicit quem suscipis.
Accipe spiritum meum, de manu eorum qui oderunt tuum. Hoc dixit
sanctus Stephanus stans.
Et post hoc fixit genu, et ait: Domine, ne statuas illis hoc
peccatum. Ubi est, Dura cervice? Hoc est totum quod clamabas? hoc
est totum quod saeviebas? Foris clamabas, et intus orabas.
6. Stephanus pro se orans stat, quia exigit debitum. Homo ex se
malus, Dei autem dono bonus.---Domine Jesu, accipe spiritum
meum: hoc stans. Exigebat enim debitum, quando dicebat, Domine
Jesu, accipe spiritum meum. Exigebat debitum, quod martyribus
promissum erat: debitum, de quo dicit Apostolus, Ego enim jam
immolor, et tempus resolutionis meae instat. Bonum certamen certavi,
cursum consummavi, fidem servavi: de caetero reposita est mihi corona
justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II
Tim. IV, 68). Reddet, reddet quod debet. Qui erat ante
debitor suppliciorum, postea coepit Deum tenere largitorem
praemiorum. Unde fuit apostolus Paulus debitor suppliciorum? Quia
inimicus Ecclesiae, quia persecutor. Ipsum audi: Non sum dignus
dici apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Non sum dignus,
dignus dicit. Quare non es dignus? Poenas pati, in gehennas
intrare, pro meis meritis cruciari, hoc eram dignus: apostolus esse,
non eram dignus. Unde ergo hoc tibi, quo non eras dignus? Secutus
est: Sed gratia Dei sum quod sum (I Cor. XV, 9, 10).
Malo meo fui quod fui: dono Dei sum quod sum. Ut ergo postea
exigeret debitum, prius accepit indebitum. Quod debitum postea?
Superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die
justus judex. Reddet mihi, debetur mihi: indebitum prius. Quid?
Non sum dignus vocari apostolus: sed gratia Dei sum quod sum. Sic
et sanctus Stephanus, Domine Jesu, stans secum ad fiduciam, quia
bene militaverat, bene certaverat, hosti non cesserat, timorem
calcaverat, carnem spreverat, mundum et diabolum vicerat: inde stabat
cum diceret, Domine Jesu, accipe spiritum meum.
7. Saulus in Stephani caede saevior persecutor. Saulus à Saüle
dictus Paulus, modicus, parvus. Stephanus pro inimicis fixo genu
orat, quia petit indebitum. Quando iste exigebat debitum, Paulus
apostolus cumulabat sibi debitum. Ille petebat debitum bonum: ille
addebat ad debitum malum. Quid enim putatis, fratres? Quando
lapidabatur Stephanus, audistis, sed forte non advertistis,
posuerunt falsi testes lapidaturi Stephanum, posuerunt vestimenta sua
ad pedes cujusdam adolescentis, nomine Sauli.
Iste Saulus, et postea Paulus: persecutor Saulus, praedicator
Paulus. Saulus enim nomen est a Saüle. Saül persecutor erat
regis David. Talis fuerat Saül in David, qualis Saulus in
Stephanum. Postea vero cum vocatus esset de coelo; vocatus,
prostratus, mutatus, ubi coepit apostolus praedicare verbum Dei;
mutavit sibi nomen, et dixit se Paulum. Et hoc quare elegit? Quia
Paulus modicus est, Paulus parvus est. Nos solemus sic loqui:
Videbo te post paulum, id est post modicum. Unde ergo Paulus? Ego
sum minimus Apostolorum (I Cor. XV, 9). Magna, divina
spectacula! Qui erat in caede Stephani persecutor, factus est regni
coelorum postea praedicator. Quantum saeviebat in illa caede, vultis
audire? Vestimenta lapidantium servabat, ut omnium manibus
lapidaret. Ergo posteaquam Stephanus sanctus stans exigeret debitum
dicens, Domine Jesu, accipe spiritum meum; attendens inimicos
suos, qui sibi lapidando malum debitum faciebant, et addebant ad
thesaurum illum, de quo dicit apostolus Paulus, Tu autem secundum
duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et
revelationis justi judicii Dei (Rom. II, 5): attendit eos, et
misertus est eis, et fixit pro eis genu. Pro se stabat, pro eis
genua figebat. Discrevit justum a peccatoribus: pro justo stans
petebat, quia mercedem exigebat; pro peccatoribus genua fixit, quia
sciebat quam difficile pro tam sceleratis posset exaudiri. Quamvis
justus, quamvis sub ipsa corona constitutus, non praesumpsit, sed
genu fixit: non attendens quid ipse dignus esset petendo accipere, sed
quid ipsi digni essent, a quibus volebat horrenda supplicia removere.
Domine, inquit, ne statuas illis hoc peccatum.
8. Christus in crucis cathedra docens regulam pietatis. Discipulum
imitatorem habet Stephanum. Quod Stephanus humilis, Christus
sublimis: quod ille ad terram inclinatus, hoc Christus in ligno
suspensus. Nam recolite quia et ipse ait: Pater, ignosce illis,
quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Sedebat in
cathedra crucis, et docebat Stephanum regulam pietatis. O Magister
bone, bene pronuntiasti, bene docuisti. Ecce discipulus tuus orat
pro inimicis suis, orat pro lapidatoribus suis. Ostendit quomodo te
debuerit imitari sublimem humilis, creatorem creatura, mediatorem
victima, Deum et hominem homo: Deum, sed tamen in cruce hominem;
Deum Christum, sed in cruce hominem, quando dicebat clara voce,
Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.
Dicit sibi ille: Ille oravit pro inimicis suis, quia Christus,
quia Deus, quia Unicus; ego qui sum, qui hoc faciam? Si multum
est ad te Dominus tuus, nescis quia Stephanus est conservus tuus?
Docuit Deus per Stephanum non exinanitum. Si ista in Evangelio
praecessisse videtis, fratres mei, nemo dicat in corde suo, Quis
illud facit? Ecce Stephanus fecit: de se? de suo fecit? Si autem
de dono Dei fecit; numquid intravit, et contra te clausit? Numquid
pontem transivit, et praecidit? Multum est ad te? Pete et tu.
Fons manat, non siccavit.
9. Mansuetudo erga inimicos. Ira scorpio est. Ira inimica,
praeter quam caeteri inimici minime nocent. Et vere dico Charitati
vestrae, fratres mei: exercete vos, quantum potestis, ad exhibendam
mansuetudinem, etiam erga inimicos vestros. Frenate iram, quae vos
stimulat ad vindictam. Ira enim scorpio est. Si te suis internis
flammis excitaverit, magnum aliquid putas, si te de inimico tuo
vindicaveris. Si vindicare te vis de inimico tuo, ad ipsam iram tuam
te converte: quia ipsa est inimica tua, quae occidit animam tuam. O
homo bone: nolo enim dicere homo male; melius hoc dico quod te esse
volo, quam quod es: homo bone, quid tibi facturus est inimicus tuus?
quid est facturus, ut multum possit; ut Deus illum ad totum
permittat, quod cupit? Sanguinem tuum cupit fundere. Difficile est
quidem, et ipsi rari inimici sunt, qui usque ad mortem saeviant.
Solent et ipsi inimici, quando viderint eos quos persequuntur
affligi, convertere iram in misericordiam. Difficile invenis inimicum
qui saeviat usque ad mortem. Sed fac, usque ad mortem. Talem pone
tibi inimicum qui saeviat usque ad mortem. Quid facturus est? Quod
Judaei Stephano: sib poenam, illi coronam. Occisurus est te
inimicus tuus quasi non moriturum, quasi semper victurum? Hoc tibi
facturus est inimicus, quod quandoque factura erat febris: si te
occiderit, febri tuae similis erit. Tibi ergo occidendo te, erit
nociturus? Non: imo tibi, si bene mortuus fueris, eumque
dilexeris, ad coeleste praemium aliquid additurus. Nescis quantum
praestiterint isti lapidatores sancto Stephano? Numquid sciebant,
illi pro bonitate reddendam esse coronam, illis pro malitia reddendam
esse poenam? Diabolus quanta praestitit? Omnes martyres ipse nobis
fecit. Sed numquid hinc iturus est ? Sed de beneficiis suis, quod
nolebat, illi imputabitur quod ipse cupiebat, non quod de illo Deus
faciebat. Ergo inimicus tuus quicumque fuerit usque ad mortem, nihil
tibi nocebit.
10. Ira inimica nostra, quantum noceat. Ira non potest interimi,
sed reprimi potest. Ira vide quid noceat. Agnosce inimicam tuam:
agnosce cum qua pugnas in theatro pectoris tui. Angustum theatrum;
sed Deus spectat: ibi doma inimicam tuam. Vis videre quam sit ista
vera tua inimica? Modo ostendo. Oraturus es Deum: ventura est hora
ut dicas, Pater noster, qui es in coelis. Venturus es ad illum
versum, Dimitte nobis debita nostra. Quid sequitur? Sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 9, 12). Ibi illa
inimica stat contra te. Sepit viam orationis tuae: murum erigit, et
non est qua transeas. Bene totum dixisti: Pater noster. Cucurrit:
Dimitte nobis debita nostra. Et quid postea? Sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris. En ipsa adversaria contradicit; nec
ante velum, sed intus: in ipso secretario cordis tui, ibi tibi
clamat, contradicit. Qualis inimica, fratres, quae contradicit?
Sicut et nos dimittimus. Non permittitur ut saevias contra inimicum
tuum: in istam saevias. Melior est qui vincit iram, quam qui capit
civitatem, Scriptura dicit (Prov. XVI, 32). Quod dixi
modo, scriptum est: Melior est qui vincit iram, quam qui capit
civitatem. Numquid non bellator imperator quando venit ad aliquos
hostes, et invenit civitatem munitam, armatis instructam, optimam,
adversantem sibi, si illam ceperit, si illam vicerit, si illam
everterit, triumphos quaerit? Sicut autem narrat Scriptura, Melior
est qui vincit iram, quam qui capit civitatem. In manu tua est. Non
potes illam interimere, potes illam reprimere. Si fortis es, iram
vince: et civitati parce. Video vos attentos, scio quam bene
accepistis. Deus adsit certaminibus vestris, ut prosit vobis quod
tanti Martyris agonem spectastis; ut quomodo vincentem vidistis et
vincenti favistis, sic et vos in corde vestro vincatis.
|
|