|
1. Stephanus inter diaconos primus. Prodigia a Stephano facta,
sed per nomen Christi. Beatissimus et in Christo gloriosissimus
martyr Stephanus jam sermone suo saginavit nos: sed post illam saginam
appono vobis de sermone ministerii mei quasi secundam mensam. Et quid
dulcius invenio quod in ea ponam, quam Christum et Martyrem ipsum?
Ille enim Dominus, iste servus: sed Stephanus de servo amicus.
Nos autem sine dubio servi: ille praestet ut simus et amici. Tamen
quales servi? Tales qui possimus salva conscientiae fronte cantare,
Mihi autem valde honorificati sunt amici tui, Deus (Psal.
CXXXVIII, 17). Antequam occideretur sanctus Stephanus in
aperto, et in occulto coronaretur, audistis qualis fuerit electus ab
Apostolis. Inter diaconos illos nominatur primus, sicut inter
Apostolos Petrus. Ergo cum esset ab Apostolis ordinatus, in brevi
ad passionem praecessit ordinatores suos: ab eis est ordinatus, sed
prior est coronatus. Quid ergo audistis, cum ejus passio legeretur?
Stephanus autem plenus gratia et Spiritu sancto, faciebat prodigia et
signa magna in plebe, per nomen Domini Jesu Christi (Act. VI,
8). Intelligite quis, per cujus nomen. Qui nostis amare
Stephanum, in Christo amate. Hoc enim vult, hoc illi gratum est:
inde gaudet, hoc acceptum habet. Non enim nomen suum voluit jactare
apud lapidatores suos. Attendite quem confitebatur, quando
lapidabatur; quem confitebatur in terra, quem videbat in coelo; pro
quo tradebat carnem suam, cui commendabat animam suam. Numquid enim
legimus, aut in doctrina sana alicubi legere possumus, quia faciebat
aut facit signa Jesus per nomen Stephani? Fecit Stephanus, sed per
nomen Christi. Hoc facit et modo: quidquid videtis quia fit per
memoriam Stephani, in nomine Christi fit; ut Christus commendetur,
Christus adoretur, Christus exspectetur judex vivorum et mortuorum,
et ab eis qui illum diligunt ad dexteram stetur. Quando enim venerit,
stabunt ad dexteram, stabunt ad sinistram: beati, qui ad dexteram;
miseri, qui ad sinistram.
2. Duri Judaei in Stephanum. Imitetur tamen Dominum suum
beatissimus Stephanus. Miro modo inter lapides patiebatur duros,
mittentes, quid, nisi quod erant? Ut sciatis quia duros patiebatur;
hoc illis dixit: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus,
vos semper Spiritui sancto restitistis. Mori vis, festinas
lapidari, ardes coronari. Vos semper Spiritui sancto restitistis.
Talia cum diceret, fremebant illi, et stridebant dentibus suis.
Adde, Stephane, adde quod non ferant, adde quod sustinere non
possint: adde unde te possint lapidare, ut inveniamus quod celebrare.
Aperti sunt coeli: vidit Martyr martyrum caput; vidit Jesum stantem
ad dexteram Patris: vidit, ut non taceret. Non illi videbant, sed
invidebant; et ideo non videbant, quia invidebant. Non tacuit ille
quod vidit, ut perveniret ad eum quem vidit. Ecce, inquit, video
coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram majestatis.
Illi continuerunt aures suas, quasi contra blasphemiam. Agnoscitis
illos in Psalmo: Sicut aspidis, inquit, surdae et obturantis aures
suas, ne audiat vocem incantantis, et medicamentum medicatum a
sapiente (Psal. LVII, 5, 6). Sicut enim dicuntur aspides,
quando incantantur, ut non prorumpant et exeant de cavernis suis,
premere unam aurem ad terram, et de cauda sibi alteram obturare, et
tamen incantator producit illas: sic et isti adhuc in cavernis suis
stridebant, quando in suis cordibus aestuabant. Nondum prorumpebant:
obturaverunt aures suas. Jam prorumpant, appareant qui sint: ad
lapides currant. Cucurrerunt, lapidaverunt.
3. Dominum Stephanus moriens imitatur, commendando spiritum suum et
orando pro interfectoribus suis. Quid Stephanus? quid? Attendite
prius illum, quem bonus amicus imitabatur. Dominus Jesus Christus,
cum penderet in cruce, dixit: Pater, in manus tuas commendo spiritum
meum. Hoc sicut homo, sicut crucifixus, sicut natus ex femina,
sicut carne indutus; sicut pro nobis moriturus, sicut in sepulcro
futurus, sicut tertio die resurrecturus, sicut in coelos ascensurus.
Omnia enim ista in homine. Homo ergo: Pater, in manus tuas
commendo spiritum meum. Ille dixit, Pater: Stephanus, Domine
Jesu. Quid et ipse? Accipe spiritum meum. Tu dixisti Patri, ego
tibi. Mediatorem agnosco. Venisti jacentem levare: non cecidisti
mecum. Accipe, inquit, spiritum meum. Hoc pro se orabat: venit
illi in mentem aliud, unde imitaretur Dominum suum. Recolite
pendentis verba in ligno, et intendite verba ejus qui lapidabatur
confitentis. Quid ille? Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid
faciunt (Luc. XXIII, 46, 34). Forte in ipsis erat tunc
Stephanus, qui nesciebant quid faciebant. Multi enim postea
crediderunt. Et incertum est nobis unde fuerit beatissimus
Stephanus, utrum ex illis qui prius in Christum crediderant, sicut
Nicodemus qui ad eum venit nocte (Joan. III, 2), qui ibi
sepeliri meruit ubi et iste, quia per illum et iste inventus est :
utrum ergo in his fuerit, an forte in illis qui post ascensum Domini
veniente Spiritu sancto, quando impleti sunt discipuli, et
loquebantur linguis omnium gentium, compuncti Apostolis dixerunt,
Viri fratres, quid faciemus? indicate nobis. Desperabant enim de
salute, eo quod Salvatorem occiderant. Et ait illis Petrus: Agite
poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini
nostri Jesu Christi; et accipietis Spiritum sanctum, et remittentur
vobis peccata vestra (Act. II, 37, 38). Putas omnia?
Quid peccatorum remanebat, quando et illud peccatum remittebatur, quo
remissor occisus est peccatorum? Quid pejus, quam occidere
Christum? Hoc deletum est. Quid igitur? Forte inter illos fuit
Stephanus. Si inter illos fuit; et pro illo valuit illa oratio,
Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Tamen et Saulus
inter illos fuit. Cum lapidaretur Stephanus agnus, adhuc ille erat
lupus, adhuc sanguinem sitiebat; adhuc manus suas quibus lapidaret
parum putabat, lapidantium vestimenta servabat. Ergo recolens quid
pro se dictum sit, si et ipse inter illos erat, de quibus dixit
Dominus, quando ait, Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid
faciunt; imitans ergo etiam in hoc ipso Dominum suum, ut ejus amicus
esset, dixit et ipse, Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Id.
VII, 59). Sed quomodo dixit? Posito genu in terra. Se stans
commendavit: quando oravit pro inimicis, genu fixit. Quare se stans
commendavit? Quia justum commendabat. Quare pro illis genua fixit?
Quia pro sceleratis orabat. Domine, ne statuas illis hoc peccatum.
4. Saulus lupus, propter Stephani orationem mutatus in ovem.
Putas verba ista audivit Saulus? Audivit, sed irrisit: et tamen ad
orationem Stephani pertinebat. Adhuc grassabatur, et jam pro illo
Stephanus exaudiebatur. Nostis enim jam, ut aliquid dicam de
Saulo, et postea Paulo; utique nostis: in eodem libro scriptum est
quemadmodum crediderit Paulus. Occiso Stephano persecutionem
gravissimam Ecclesia Jerosolymis passa est. Fugati sunt fratres qui
ibi erant: soli Apostoli remanserunt ; caeteri fugabantur. Sed
tanquam ardentes faces, quocumque veniebant, accendebant. Stulti
Judaei, quando illos de Jerosolymis fugabant, carbones ignis in
silvam mittebant. Adhuc Saulus, cui non suffecit occisus
Stephanus, quod libenter recolimus, quia jam colimus, quid fecit?
Accepit epistolas a sacerdotibus et Scribis, ut ubicumque inveniret
viros viae hujus, id est, Christianos, alligatos adduceret ad
supplicia sumenda, qualia sumpserat Stephanus. Et iratus ibat
Saulus, ibat lupus ad caulas, ad greges Domini: ut rabidus lupus
sanguinem sitiebat, caedes anhelabat, ibat per viam. Et ille
desursum: Saule, Saule, quid me persequeris? Lupe, lupe, quid
agnum persequeris? Ego quando sum occisus, leonem occidi. Quid me
persequeris? Exue te lupo: esto de lupo ovis de ove pastor (Act.
VIII et IX).
5. Pictura Stephani lapidationem et Sauli conversionem exhibens.
Dulcissima pictura est haec, ubi videtis sanctum Stephanum
lapidari, videtis Saulum lapidantium vestimenta servantem. Iste est
Paulus Apostolus Christi Jesu, iste est Paulus servus Christi
Jesu. Bene audistis vocem, Quid me persequeris? Stratus es,
erectus es: prostratus persecutor, erectus praedicator. Dic,
audiamus: Paulus servus Christi Jesu, per voluntatem Dei (Rom.
I, 1, et I Cor. I, 1). Numquid per voluntatem tuam, o
Saule? Per voluntatem tuam scimus, vidimus fructus tuos: occisus
est Stephanus per voluntatem tuam. Per voluntatem Dei, videmus
fructus tuos: ubique legeris, ubique recitaris, ubique ad Christum
adversantia corda convertis, ubique pastor bonus magnos greges
colligis. Cum eo quem lapidasti, cum Christo regnas. Ambo ibi vos
videtis; ambo modo sermonem nostrum auditis; ambo pro nobis orate.
Ambos vos exaudiet, qui vos coronavit, unum prius, alterum postea:
unum qui persecutionem passus est, alterum qui persecutus est. Ille
tunc agnus erat, ille autem lupus erat: modo autem ambo agni sunt.
Agni agnoscant nos, et in grege Christi videant nos: orationibus
suis commendent nos, ut quietam et tranquillam vitam impetrent
Ecclesiae Domini sui.
|
|