|
1. Reliquiae Stephani martyris in loco sacro collocatae. Detectio
corporum Gervasii et Protasii. Altare Deo erectum super reliquias
Stephani. Exspectat Sanctitas vestra scire quid hodie in isto loco
positum sit. Reliquiae sunt primi et beatissimi martyris Stephani.
Audistis, cum passionis ejus lectio legeretur de libro canonico
Actuum Apostolorum, quemadmodum lapidatus sit a Judaeis,
quemadmodum Domino commendaverit spiritum suum, quemadmodum etiam in
extremo genibus fixis oraverit pro lapidatoribus suis (Act.
VII). Hujus corpus ex illo usque ad ista tempora latuit; nuper
autem apparuit, sicut solent apparere sanctorum corpora martyrum,
revelatione Dei, quando placuit Creatori. Sic ante aliquot annos,
nobis juvenibus apud Mediolanum constitutis, apparuerunt corpora
sanctorum martyrum Gervasii et Protasii. Scitis quod Gervasius et
Protasius longe posterius passi sunt, quam beatissimus Stephanus.
Quare ergo illorum prius, et hujus postea? Nemo disputet: voluntas
Dei fidem quaerit, non quaestionem. Verum autem revelatum fuit ei,
qui res ipsas inventas monstravit. Praecedentibus enim signis locus
demonstratus est; et quomodo fuerat revelatum, sic et inventum est.
Multi inde reliquias acceperunt, quia Deus voluit, et huc venerunt.
Commendatur ergo Charitati vestrae et locus et dies: utrumque
celebrandum in honorem Dei, quem confessus est Stephanus. Nos enim
in isto loco non aram fecimus Stephano, sed de reliquiis Stephani
aram Deo. Grata sunt Deo hujusmodi altaria. Quaeris quare? Quia
pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV,
15). Redempti sunt sanguine, qui sanguinem pro Redemptore
fuderunt. Ille fudit, ut eorum salus redimeretur: illi fuderunt, ut
Evangelium ejus diffamaretur. Reddiderunt vicem, sed non de suo: ut
enim hoc possent, ille donavit; et ut fieret quod ab ipsis fieri
potuit, ille donavit. Exhibendo dignationem, dedit occasionem.
Factum est, passi sunt, calcaverant mundum.
2. Martyres non tantum saeculi delicias, sed, quod difficilius
est, tormenta vicerunt. Certamen usque ad sanguinem. Parum eis fuit
contemnere delicias saeculi; poenas, minas, tormenta vicerunt. Pro
confessione enim Dei contemnere quod delectat, valde magnum: sed
minus est contemnere quod delectat, quam vincere quod molestat.
Constitue alicui dictum esse, Nega Christum, et do tibi quod non
habes: contempsit quod delectat, et non negavit. At ille persecutor
adjecit: Non vis accipere quod non habes? tollo quod habes. Non sic
sapit lucrum, quomodo dolet damnum: quia facilius est non manducare,
quam vomere. Non acquisivit, non manducavit: quod acquisierat
perdidit, quod manducaverat vomuit. In non manducando gula
fraudatur, in vomendo stomachus evertitur. Fortior est ergo in
confessione Christi, qui damna non timuit, quam qui lucra
contempsit. Sed damna qualia? Amissionem pecuniae, amissionem
patrimonii, amissionem rerum omnium, quas habebat. Sed inimicus
nondum proxime accessit. Res perierunt, quae forinsecus adjacebant.
Si non sunt amatae cum haberentur, non contristaverunt cum
amitterentur. Et ut breviter dicam, quando amittuntur, tantum
moeroris dimittunt, quantum cum haberentur, amari potuerunt. Sed
persecutori illorum temporum, quando occidebantur sancti, parum fuit
dicere: Aufero quod habes. Torqueo, inquit, ligo, occido. Hoc
qui non timuit, mundum vicit. Certamen pro veritate ad summum
perduxerunt, qui usque ad ista certaverunt. Hoc est quod dicit in
Epistola ad Hebraeos: Nondum enim usque ad sanguinem adversus
peccatum certastis (Hebr. XII, 4). Ipsi sunt perfecti, qui
adversus peccatum usque ad sanguinem certaverunt. Quid est adversus
peccatum? Adversus magnum peccatum: adversus negationem Christi.
Nostis quomodo certaverit adversus peccatum Susanna usque ad sanguinem
(Dan. XIII). Sed ne solae feminae hinc habeant consolationem,
et viri de numero suo aliquid quaerant tale, quale in Susanna
extitit: nostis quemadmodum Joseph contra peccatum usque ad sanguinem
certavit (Gen. XXXIX). Similis est causa. Et illa habuit
falsos testes eos ipsos, quibus consentire noluit, ne peccaret; et
ille eam ipsam, cui noluit consentire. Utrique quibus non est ad
peccatum consensum, falsum dixerunt testimonium; et qui audierunt
crediderunt: sed Deum non vicerunt. Liberatur illa, liberatur et
ille. Quid, si et morerentur, nonne amplius liberarentur, quando
securi coronarentur? Quare dixi, securi coronarentur? Quia nulla
tentatio remaneret. Nam etsi liberata est Susanna, adhuc tentanda;
et ipse Joseph adhuc tentandus liberatus est. Unde tentandus? quia
tentatio est vita humana super terram (Job VII, 1). Usque ad
mortem tota tentatio: post mortem sola beatitudo; sed Sanctorum,
quorum mors pretiosa est in conspectu Dei. Et illa ergo contra
peccatum, id est contra adulterium, et ille contra tale peccatum,
usque ad sanguinem certaverunt. Majus peccatum est Christum negare,
quam adulterium perpetrare. Adulterium carnis est, illicite
concumbere: adulterium cordis est, veritatem negare. In fide, in
mente, ibi debet esse castitas. Prima ibi est parens Eva corrupta.
Vis nosse in illa corruptione magnitudinem iniquitatis? Attende in
nobis, qui inde nati sumus, magnitudinem calamitatis. Verbi hujus
mei sanctam Scripturam testem citabo: A muliere, inquit, initium
factum est peccati, et propter illam morimur omnes (Eccli. XXV,
33). Quod illa accepit in poena, hoc contemnunt martyres pro
victoria. Mortem illis comminatus est Deus, ne peccarent: mortem
martyribus inimicus comminatus est, ut peccarent. Illi ut
morerentur, peccaverunt: martyres mortui sunt, ne peccarent. Unde
illis poena inflicta, inde istis gloria suscitata.
3. Martyrii quaedam lucta in tentationibus quotidianis. Certaverunt
ergo, et vicerunt. Priores vicerunt: sed non pontem quo transiere
praeciderunt, et nostrum accessum prohibuerunt. Patet cui placet:
nec qualem illi passi sunt, optanda est persecutio; sed quotidiana est
humanae vitae tentatio. Aliquando aegrotat fidelis, et ibi est
tentator. Promittitur illi pro salute illicitum sacrificium, noxia et
sacrilega ligatura, nefanda incantatio, magica consecratio
promittitur, eique dicitur: Ille et ille pejus te periclitati sunt,
et sic evaserunt; fac, si vis vivere; morieris, si non feceris.
Vide si non est, Morieris, si Christum non negaveris. Quod
dicebat aperte martyri persecutor, hoc tibi ex obliquo dicit occultus
tentator. Fac tibi hoc remedium, et vives: nonne hoc est,
Sacrifica, et vives? Si non feceris, morieris: nonne hoc est, Si
non sacrificaveris, morieris? Invenisti parem pugnam, quaere parem
palmam. In lecto es, et in stadio es; jaces, et luctaris. Permane
in fide; et dum fatigatus es, vincis. Habetis ergo, charissimi,
non parvum solatium, orationum locum. Martyr Stephanus hic
honoretur: sed in ejus honore coronator Stephani adoretur.
|
|