|
1. Stephani ad Judaeos oratio quam prudens. Stephanus tanquam
servus miracula facit in Christi nomine. Donet mihi Dominus pauca
dicere salubriter, qui donavit sancto Stephano tanta dicere fortiter.
Sic coepit ad suos persecutores loqui, quasi timeret eos: Viri
fratres et patres, audite. Quid lenius? quid clementius?
Conciliabat auditorem, ut commendaret Salvatorem. Blande coepit,
ut diu audiretur. Et quia hinc fuerat accusatus, quod verba dixerat
contra Deum et legem, ipsam legem illis exposuit, ut ejus legis esset
praedicator, cujus accusabatur esse vastator. Hoc et audivimus et
audistis: non sunt nostra multa necessaria, quia multa audistis. Hoc
tantum exhortor ad Charitatem vestram aedificandam, ut sciatis sanctum
Stephanum honorem Christi quaesisse, ut sciatis sanctum Martyrem
testem Christi fuisse, ut sciatis eum tanta tunc miracula in nomine
Christi fecisse. Hoc enim salubriter scitis, Stephanum sanctum
fecisse miracula in nomine Christi, nullum autem miraculum fecisse
Dominum Christum in nomine Stephani: ut discernatis servum a
Domino, cultorem a Deo, adoratorem ab adorando. Quando enim
discernitis, tunc vos amat. Non enim pro se ille sanguinem fudit,
sed pro Christo fudit.
2. Spiritum suum Christo commendat. Videte cui animam suam
commendaverit. Ecce, inquit, video coelos apertos, et Filium
hominis stantem ad dexteram Dei. Vidit Christum confitens
Christum, moriturus pro Christo, perrecturus ad Christum; et in
extremis cum ictus crebrescerent lapidum, et dura vulnera a duris
cordibus jactarentur, vidit se vicinum, non exitio, sed exitui;
vidit animam suam jam exituram, et commendavit eam. Cui? Illi quem
vidit, illi quem coluit, illi cui servivit, illi cujus nomen
praedicavit, illi pro cujus Evangelio animam posuit, illi commendavit
ipsam animam. Domine, inquit, Jesu, accipe spiritum meum.
Fecisti me victorem, recipe in triumphum. Accipe spiritum meum.
Illi persequuntur, tu suscipe: illi ejiciunt, tu intromitte. Dic
spiritui meo, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV,
21). Hoc est enim, Accipe spiritum meum.
3. Quonam receptus ejus spiritus a Christo. Sed spiritum illius
quo accepit Jesus? in quam mansionem? in quod coelum coeli? Quis
comprehendit? quis explicat.
Vis audire compendium ? Audi ipsum Christum: Pater, volo ut ubi
ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24). Esse ubi est
Christus, quae potest comprehendere cogitatio? cujus ad hoc
explicandum sufficit sermo? Fidei commendetur, a lingua non
exspectetur. Audistis, cum Evangelium legeretur, Ubi ego sum,
illic et minister meus (Id. XII, 26). Graecum codicem
legite, et diaconum invenietis. Quod enim interpretatus est latinus,
Minister; graecus habet, Diaconus; quia vere diaconus graece,
minister est latine: quomodo martyr graece, testis latine; apostolus
graece, missus latine. Sed jam consuevimus nominibus graecis uti pro
latinis. Nam multi codices Evangeliorum sic habent, Ubi sum ego,
illic et diaconus meus. Hoc putate dictum, quia hoc est dictum, Ubi
sum ego, illic et diaconus meus. Ergo bene diaconus ipsius, Domine
Jesu, accipe spiritum meum. Tu promisisti Evangelium legi,
Evangelium praedicavi, Ubi sum ego, illic et diaconus meus.
Exstiti tibi diaconus tuus, ministravi tibi sanguinem meum, posui pro
te animam meam; redde mihi promissionem tuam.
4. Pro lapidatoribus suis cur genu fixo orat. Et pro Judaeis, pro
lapidatoribus suis, pro cruentis cordibus, pro crudelibus animis
quomodo oravit? Genu fixit. Tanta humilitas Stephani, magnus
reatus est illius populi. Pro se stans rogavit, pro illis genu
fixit. Illos sibi praeposuit? Absit: non est credendum. Diligebat
inimicos: sed de proximo dictum est, Diliges proximum tuum sicut te
ipsum (Matth. XXII, 39). Quare ergo genu fixit? Quia
sciebat se pro sceleratis orare; et quanto erant illi maligniores,
tanto se difficilius exaudiri. Dominus in cruce pendens, Pater,
inquit, ignosce illis: Stephanus sub lapidibus genu fixo, Domine,
ne statuas illis hoc delictum (Act. VII). Secutus est vestigia
pastoris sui, tanquam bona ovis: bonus agnus secutus est Agnum,
cujus sanguis tulit peccatum mundi. Implevit quod ait apostolus
Petrus: Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum,
ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21).
5. Stephanus in sua passione imitator Christi patientis. Vide
hominem sequentem vestigia Domini sui. Christus in cruce, Pater,
in manus tuas commendo spiritum meum: Stephanus sub lapidibus,
Domine Jesu, suscipe spiritum meum. Christus in cruce, Pater,
ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34,
46): Stephanus sub lapidibus, Domine Jesu, ne statuas illis hoc
delictum. Quomodo posset iste non ibi esse ubi erat quem secutus est,
ubi erat quem imitatus est?
6. Detectio corporis ejus. Orationes ipsius multa impetrant, non
omnia. Triumphavit, coronatus est. Latuit tanto tempore corpus
ejus, processit quando Deus voluit, illuminavit terras, tanta
miracula fecit, mortuus vivos facit mortuos, quia nec mortuus. Ergo
hoc commendo Charitati vestrae, ut sciatis quod orationes ejus multa
impetrant, non tamen omnia. Nam invenimus etiam in libellis qui
dantur, fuisse illi difficultates impetrandi, et accepisse tamen
postea beneficium, non deficiente supplicis fide. Non cessatum est,
oratum est, et dedit postea Deus per Stephanum. Sunt verba orantis
Stephani, et responsum est illi: Pro qua oras non est digna, hoc et
hoc fecit. Et tamen institit, rogavit, accepit.
Dedit nobis intelligere, quia in cujus nomine faciebat antequam carnem
deponeret, in ejus nomine faciunt orationes ejus ut beneficia
impetrentur, quibus novit ea dari debere.
7. Stephanus conservus noster, non pro Deo colendus. Ille autem
tanquam servus orat. Apocabatur angelus quidam cum Joanne. Angeli
tales sunt apud Deum, ut si boni fuerimus, et perfecte eum
promeruerimus, Angelis aequemur: Erunt, dixit, aequales Angelis
Dei (Matth. XXII, 30). Angelus ostendebat multa miracula
sancto Joanni evangelistae; turbatus miraculis adoravit eum.
Adoravit homo angelum; et angelus homini: Surge, quid facis?
Illum adora: conservus enim tuus sum et fratrum tuorum (Apoc.
XIX, 10).
Si tanta humilitas apparuit in angelo, quantam putatis esse debere in
martyre, sicut est? Non ergo credamus superbum esse Stephanum, cum
putamus quia virtute sua facit quod facit. Per conservum beneficia
sumamus, honorem et gloriam Domino demus. Quid vobis plus dicam et
multum loquar? Legite quatuor versus quos in cella scripsimus,
legite, tenete, in corde habete. Propterea enim eos ibi scribere
voluimus, ut qui vult legat, quando vult legat. Ut omnes teneant,
ideo pauci sunt: ut omnes legant, ideo publice scripti sunt. Non
opus est ut quaeratur codex: camera illa codex vester sit. Aliquanto
quidem temperius solito processimus: sed quia longa lectio recitata
est, et graves aestus sunt, libellum beneficiorum Dei per ipsum,
quem lecturi hodie fuimus, in diem dominicum differamus.
|
|