|
1. Vincentii cadaver invictum. Reliquiae sanctorum ad fidelium
consolationem. Corpora sanctorum data Ecclesiis ad memorias
orationum, non ad glorias martyrum. Oculis fidei certantem
exspectavimus Martyrem, et amavimus totum invisibiliter pulchrum.
Qualis enim decoris habebat spiritum, cujus fuit et cadaver invictum?
Dominum confessus est vivus: inimicum superavit et mortuus. Quid
putamus, fratres, quod istum honorem providentia et consilium
omnipotentis Creatoris cum etiam defuncto corpori detulit, Martyri
aliquid praestitit? Quid enim? si non sepeliretur, ignorabat ille
unde suscitaretur? Illi et in victoria corona, et in resurrectione
servata est vita aeterna. Sed de corpore ejus, Ecclesiae praestita
est consolationis memoria. Sic plerumque Deus de servis suis praestat
servis suis quadam dignatione, donans quod magis prosit ei cui datur,
quam ei de quo datur. Sic Eliam sanctum Deus per avem pascebat: non
autem misericordia Dei et omnipotentia defecerat, ut semper sic
pasceret. Mittitur tamen pascendus ad viduam (III Reg.
XVII, 9): non quia non erat quomodo Dei servus aleretur, sed
ut fidelis vidua benedictionem mereretur. Praestitit ergo sanctorum
corpora Ecclesiis suis ad memorias orationum, non ad glorias
martyrum. Illi enim habent integram gloriam suam apud Creatorem
suum. Nec ipsi corpori aliquid timent, quoniam non est quod timeant.
Magis si parcant corpori, nocent et corpori. Si autem per fidem non
parcant corpori, praestant et corpori.
2. Martyr corpori non parcenao, ipsi consulit. Judicium, pro
poena aeterna. Ecce hoc attendite, et fidem vestram interrogate.
Sanctus Vincentius si formidine tormentorum negaret Christum,
videretur corpori pepercisse: quadam autem conditione mortali, corpore
solveretur. Quid ageret in resurrectione, cum in aeternum ignem
praecipitaretur? Negans Christum, negatur a Christo. Qui
negaverit me, inquit, coram hominibus, negabo eum coram Patre meo
qui est in coelis (Luc. XII, 9). Ecce negaret, quiescerent
illi tortores, et vulnerato animo sanum esset corpus; imo occiso
animo, viveret corpus: quid prodesset in aeternum mortuo brevis
corporis vita? Veniret dies, quam commemorat Dominus, quando omnes
qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent: sed cum
magna differentia. Omnes procedent, sed non omnes ad eamdem rem
procedent. Omnes surrecturi, sed non omnes immutandi. Qui enim bene
fecerunt, inquit, in resurrectionem vitae; qui autem male, in
resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29). Cum dicit,
Omnes qui in monumentis sunt, procul dubio manifestat corporum
resurrectionem. Judicium autem cum audis, ne tibi tanquam de
temporali judicio blandiaris; ponitur judicium pro poena aeterna.
Secundum hoc dictum est, Qui autem non credit, jam judicatus est
(Id. III, 18). Haec ergo differentia separatura est justos
ab injustis, fideles ab infidelibus, confessores a negatoribus,
amatores vitae periturae ab amatoribus vitae aeternae; separatura est
illa discretio. Et ibunt justi in vitam aeternam, impii vero in ignem
aeternum (Matth. XXV, 46). Ibi cum corpore torquebuntur,
qui corpori pepercerunt. Timendo enim tormenta corporis, corpori
pepercerunt; et parcendo corpori, Christum negaverunt; et negando
Christum, poenas aeternas etiam corpori distulerunt. Si
distulerunt, numquid abstulerunt?
3. Corpus non contempserunt martyres, sed ei bene consuluerunt.
Ergo prudenter martyres Christi non sua corpora contempserunt.
Perversa est ista, et mundana philosophia, eorum qui non credunt
corporum resurrectionem. Videntur enim sibi quasi magni corporis
contemptores, quia ipsa corpora quasi pro carceribus se habere
arbitrantur, quo detrusas putant animas, quod alibi ante peccaverunt.
Deus autem noster et corpus fecit et spiritum; et utriusque creator
est, et utriusque recreator; utriusque institutor, utriusque etiam
restitutor. Non ergo carnem tanquam inimicam, vel contempserunt, vel
persecuti sunt martyres. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit
(Ephes. V, 29). Magis ei consuluerunt, quando eam negligere
videbantur: quando in ea fideliter persistentes, temporalia tormenta
tolerabant, aeternam etiam ipsi carni gloriam comparabant.
4. Corporis gloria post resurrectionem. Sanitas corporis,
concordia eorum quibus constat. Quae sit autem futura in resurrectione
gloria carnis hujus, quis explicet verbis? Nemo adhuc nostrum habendo
expertus est. Nunc carnem onerosam portamus; quia indigam, quia
infirmam, quia mortalem, quia corruptibilem. Corpus enim quod
corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15). Sed noli hoc in
resurrectione metuere. Oportet ut corruptibile hoc induat in
corruptionem, et mortale hoc induat immortalitatem (I Cor. XV,
53). Quod nunc est onus, erit honor: quod nunc sarcina, tunc
levamen. Non enim habebit pondus, ut corpus habere te sentias.
Videte, charissimi: quando sanum est corpus nostrum, etiam hoc
fragile atque mortale, quando suarum partium temperamento moderatum
est, quando in eo nihil ejus adversus aliud rixatur; non calor superat
et urget algorem, non copia frigoris fervor exstinguitur, et dum
luctatur affligit; non humorem siccitas sorbet, non inundat humor et
premit; sed omnia quibus constat concordi inter se junctura librata
sunt, quae sanitas dicitur. Est autem, ut breviter dicam, sanitas
corporis, eorum concordia quibus constat. Haec ergo sanitas, id est
membrorum humorumque concordia in re corruptibili, in re egena et
infirma, in re quae adhuc esurire et sitire potest, stando lassari,
sedendo refici, rursus sedendo lassari, esuriendo deficere, vescendo
refici; non succurrere defectionibus praeteritis nisi aliis inchoatis:
quidquid enim aliud ad refectionem ceperis lassus, initium est alterius
lassitudinis; quia in re, quam sumpsisti ut succurreres, si
perseveres, et inde fatigaberis: in hoc ergo infirmo et corruptibili
corpore, quid est ipsa sanitas qualiscumque? Neque enim haec, quae
in carne mortali et corruptibili dicitur sanitas, ullo modo Angelorum
sanitati comparanda est, quorum nobis aequalitas in resurrectione
promittitur (Luc. XX, 36).
Haec tamen sanitas, ut dixi, qualiscumque quid habet delectationis,
quam exoptabile bonum est omnibus? Quantam rem habet pauper, eum hanc
solam habet; quantam non habet dives, eum hanc solam non habet? Quid
se jactat copiosum? Febris lectum non formidat argenteum: non timet
pompam divitis, non timet jacula bellatoris.
5. Sanitas est nihil sentire, scilicet molestum et onerosum. Quid
ergo sanitas haec ipsa, quam recte martyres contempserunt, quia in
ipsa carne aliam speraverunt? Tamen quia illam nondum experti sumus,
ex ista quam novimus, illam utcumque conjiciamus. Quid est sanitas?
Si dicas mihi, Quid est videre? quantum ad corpus attinet,
respondebo tibi fortasse, formas coloresque sentire. Si dicas mihi,
Quid est audire? respondebo, sonos sentire. Si dicas, Quid est
olfacere? respondebo, odores sentire. Quid est tangere? Dura vel
mollia, calida vel frigida, aspera et lenia, gravia vel levia
sentire. Quid est sanitas? Nihil sentire. Sed et haec ipsa in
nobis modo aliorum comparatione vilescunt. Acute vides: acutius te
forsitan aquila. Acute audis: sunt bestiolae quae audiunt acutius.
Acute olfacis: canem sagacem non vincis. Acute sapores gustando
dijudicas: sunt animalia quae inexpertas herbas discernunt, et quod
est noxium non attingunt. Nam tu quamlibet acute discernas cibum,
imprudens irruis in venenum. Acute sentis tangendo: quam multae aves
aestatem futuram praesentiunt, et loca demutant; hiemem imminere
praesentiunt, ad loca calidiora demigrant? quod tu cum venerit
sentis, antequam veniat illae praesentiunt. Et hoc ipsum quod in
sanitate laudavi, nihil sentit lapis, nihil arbor, nihil cadaver.
6. Dacianus saeviens in corpus mortuum. Vivere in corpore, et
nihil ex ejus onere sentire, est sanum esse. Onus corporis in hac
vita semper manet. Nam praeses ille Dacianus in corde nihil
sentiebat, quando in nihil sentiens cadaver saeviebat? Quid enim jam
faciebat nihil sentienti, qui potuit et a sentiente superari? Fecit
tamen quidquid potuit, fecit iratus. Sed qui jam nihil in palam
patiebatur, in occulto coronabatur. Tenebat enim sententiam Domini
sui: qui cum vellet nos securos facere de his qui corpus occidunt,
Nolite, inquit, timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent
quid faciant (Matth. X, 28; Luc. XII, 4). Quomodo
postea non habent quid faciant, quando insanus ille de Vincentii
corpore tanta fecit? Sed Vincentio quid fecit, qui etiam sentienti
nihil fecit? Ergo non sic non sentire, ut non sentit lapis, ut non
sentit arbor, ut non sentit cadaver; sed vivere in corpore, et nihil
ex ejus onere sentire, hoc est sanum esse. Et tamen quantumlibet sit
homo in hac vita sanus, sentit etiam sani corporis pondus. Aggravat
animam etiam sanum corpus quod corrumpitur, id est, corruptibile.
Aggravat animam, id est, non obtemperat animae ad nutum omnis
voluntatis. Obtemperat in multis: movet manus ad operandum, pedes ad
ambulandum, linguam ad loquendum, oculos ad videndum, ad sentiendas
voces intendit auditum: in his omnibus corpus obsequitur. Mutandi
loci cupiditas sentit onus, sentit pondus: non tanta facilitate
movetur corpus ad perveniendum, quo desiderat. Desiderat aliquis
amicum videre in corpore constitutus, in corpore constitutum; illum
novit esse in loginquo, multae mansiones interjacent: animo jam
praecessit, corpore quando pervenit, tunc sentit quale onus portet.
Non potuit ad celeritatem praesumptam obedire voluntati pondus carnis:
non potuit ea celeritate rapi, qua voluit, qua eam portat animus.
Tardum et onerosum est.
7. Quaerendum aliquid in hoc corpore unde intelligatur velocitas
corporis futuri spiritualis. Putamusne, habet aliquid ipsum corpus,
unde probetur velocitas corporis? Pedes dicemus? Quid tardius?
Ipsi sunt qui perveniunt, et desideria vix sequuntur, et molimenta
moliendo perveniunt. Sed fac quemquam ita velocem, ut sunt quaedam
animalia, quibus nec comparanda est velocitas nostra; fac quemquam ita
velocem, ut sunt aves: non eo ictu pervenit, quo voluerit. Diu
volant aves migrando, et aliquando fessae insidunt arboribus navium.
Ergo si etiam sicut aves volare possemus, prae desiderio perveniendi
tardi essemus. Cum vero fuerit corpus spirituale, de quo dictum est,
Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. XV,
44); quanta ibi facilitas, quanta celeritas, quanta obedientia
volentis? In nullo pondus, in nullo egestas, in nullo lassitudo, in
nullo ex alia parte renitentia et reluctatio.
8. De corpore spirituali ex occasione dicendum. Quale illud corpus
erat, quod Dominus per claustra trajecit? Intendite, obsecro, si
possim adjuvante Domino qualibuscumque verbis exspectationi vestrae aut
satisfacere, aut non multum deesse. Nata nobis occasio est de corpore
spirituali aliquid disputandi ex passione Martyris, a quo sic vidimus
et mirati sumus corpus inter tormenta contemni. Diximus enim quia non
parcendo corpori, eidem etiam corpori consulebat: ne forte fugiendo
temporales poenas, et Christum negando, idem ipsum corpus poenis
sempiternis et atrocissimis suppliciis destinaret. Hinc ergo hortari
vos cupiens, et me ipsum ad praesentia contemnenda, futura speranda:
Etenim in hoc habitaculo ingemiscimus gravati, et tamen mori nolumus,
et exui pondere formidamus; nolumus enim spoliari, sed supervestiri,
ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. V, 4): hac ergo
occasione de spirituali corpore suscepi aliquid loqui vobis, et
primitus commendandam putavi hanc ipsam hujus fragilis et corruptibilis
corporis sanitatem, ut ex ipsa magnum aliquid inveniamus. Invenimus
in ipsa sanitate nihil sentire. Etenim multa habemus intus in
visceribus nostris; quis ea nostrum sciret nisi in corporibus laniatis
videret? Viscera nostra, interiora nostra, quae dicuntur intestina,
unde novimus? Et tunc est bonum, quando illa non sentimus. Quando
enim illa non sentimus, tunc sani sumus. Dicis alicui, Observa
stomachum. Respondet tibi, Quid est stomachus? Felix ignorantia:
nescit ubi habeat, quod semper sanum habet. Si sanum non haberet,
sentiret: si sentiret, non bono suo sciret.
9. Celeritas corporum coelestium. Angelorum corpora. Sed quamvis
laudata corporis sanitate venimus ad celeritatem motus, et invenimus
nos plumbeos quodam modo. Quanta est celeritas coelestium corporum?
Vis nosse quanta sit? Intueris solem, et tibi videtur quasi non
moveatur, et tamen movetur. Forte dicis: Movetur, sed tardius.
Vis nosse quanta celeritate moveatur? Vis ratione colligere, quod
non sentis aspectu? Si recta via ab oriente usque in occidentem in hac
terra veredis quisque curreret, per quot dies perveniret? Qualibet
equorum velocitate ferretur, quot mansiones ageret? Spatium itineris
ab initio orientis usque ad finem occidentis sol, qui tibi videtur
stare, uno die conficit, et una nocte ad ortum redit. Nolo dicere,
quia obscurum est, et ad persuadendum difficile, vel fortassis
incertum, quam sint spatia coelestia multo quam terrestria latiora.
Cum ergo videamus tantam celeritatem coelestium corporum, quae nobis
videntur cum attenduntur non moveri; cui celeritati comparare possumus
corpus angelicum? Adfuerunt etiam, et quando voluerunt se
conspiciendos tangendosque praebuerunt. Lavit Angelis pedes Abraham
(Gen. XVIII, 4). Non solum lavit illa corpora, verum etiam
contrectavit. Apparuerunt, ut voluerunt, quando voluerunt, quibus
voluerunt. Nihil difficultatis, nihil omnino tarditatis sentiunt.
Sed non eos videmus currentes, non eos videmus de loco in locum
migrantes, ut nossemus ab oculis hominum discedentes: quando
voluerunt, pervenerunt. Non est ergo unde etiam de istis
evidentissimum celeritatis hujus praebeamus exemplum. Omittamus
incognita, et de inexpertis nihil temere praesumere audeamus.
10. Radii oculi celeritas. In hoc ipso corpore, quod gestamus,
invenio aliquid, cujus ineffabilem mirer celeritatem. Quid est hoc?
Radius oculi nostri, quo tangimus quidquid cernimus. Quod enim
vides, oculi tui radio contingis. Si velis videre longius, et
interponatur aliquod corpus, irruit radius in corpus objectum, et
transire non permittitur ad id quod videre desideras; et dicis
impedienti, Exi, obstas mihi. Columnam vis videre, homo in medio
stat, impedit aciem tuam. Radius tuus emissus est, sed pervenit
usque ad hominem, usque ad columnam pervenire non sinitur: incurrit in
aliud aliquid, non permittitur. Ecce qui tibi obstabat, discessit e
medio, pervenit acies quo volebat. Modo discute, et si potes,
inveni atque responde, utrum acies ista, radius iste oculi tui citius
pervenit ad proximum, tardius ad longinquum. Vidisti hominem in
proximo constitutum, tanta mora illum vidisti, tanta mora ad eum
radium oculi tui tetendisti, tanta mora ad eum oculi tui radio
pervenisti, quanta mora pervenis et ad illam columnam quam volebas
videre, et quia homo interpositus erat, non poteras: non ad ipsum
citius, et ad illam tardius; et ecce ipse in proximo erat, et illa
longius. Si ambulare velles, citius ad hominem, quam ad columnam
pervenires: quia videre voluisti, tam cito ad hominem, quam ad
columnam pervenisti. Nihil est hoc de columna et de homine. Jace
adhuc oculos, vides longe parietem: mitte longius, pervenis ad
solem. Quantum est inter te et solem? Quis illa intervalla
metiatur? Quis ullo acumine cogitationis aestimet quantum a te longe
sit sol? Et tamen mox ut oculum aperueris, ecce tu hic es, radius
tuus ibi est. Mox ut videre voluisti, videndo pervenisti. Non
quaesisti machinas quibus nitereris, non scalas quibus ascenderes, non
funes quibus levareris, non pennas quibus volares. Oculum aperuisse,
hoc est pervenisse.
11. Celeritati radii ex oculo emissi resurrectio comparata. Quid
ergo ista celeritas? quanta est? quid sibi vult? Corporis nostri
est, de carne nostra emittitur. Radios nos habemus, et non miramur.
Videndo utimur, considerando expavescimus. Non invenis aliquid quod
huic compares celeritati, quantum attinet ad corporis celeritatem.
Merito huic celeritati apostolus Paulus facilitatem resurrectionis
comparavit, dicens, In ictu oculi (I Cor. XV, 52). Ictus
oculi est, non in palpebris claudendis et aperiendis: nam hoc tardius
agitur, quam videtur. Tardius palpebram levas, quam dirigis radium.
Citius radius tuus pervenit ad coelum, quam palpebra levata ad
supercilium. Videtis quid sit ictus oculi: videtis quam facilitatem
Apostolus resurrectioni corporum dederit. Quam tarde ista creata
atque formata sunt? Recolamus moras conceptus, et in ipsis uteris
matrum coalescentium semina parvulorum; per temporum numerum membra
formata, diebus certis, mensibus multis, quo usque illud quod intus
creatum atque formatum est proferatur in lucem. Deinde quanta mora
crescit, quanta mora succedit adolescentia pueritiae, juventus
adolescentiae, senectus juventuti, mors omnibus. Accedit etiam alia
mora: videtur integrum recens cadaver, in putredinem solvitur; et ad
ipsam resolutionem necessaria sunt tempora, donec in tabem defluat,
siccetur in cinere: et ab ipsis primordiis uteri usque ad cinerem
extremum sepulcri quanta interjacet mora? quot dies? quae temporum
spatia? Venit ad resurgendum, in ictu oculi reparatur.
12. Ex resurrectionis futurae facilitate intelligenda facilitas
corporis spiritualis. Haec mirabilior celeritate radii oculi.
Attendite ergo, fratres, et comparate quae comparanda sunt, rebus
quibus comparanda sunt. Celerius movetur ista caro in ambulando, quam
formata est, quam nutrita est, quam crevit, quam ad habitum juvenilem
pervenit, integramque aetatem et staturam percepit: celerius movetur
in ambulando, quam hoc in illa fiat. Porro autem resurrectio fiet in
ictu oculi: quanta erit celeritas movendi, si tanta potuit esse
resurgendi? Laniata sunt corpora a saevientibus: toto licet mundo
dissipentur membra mortuorum, per totam terram cineres dispergantur;
de toto tam grandi sinu totum quod sparsum est in ictu oculi reparatur.
Miramur radiorum nostrorum, qui funduntur ex oculis, nimiam quamdam,
et nisi experiremur, incredibilem celeritatem: mirabilior est in
corpore, quod futurum est, spirituali facilitas. In ictu quidem
oculi resurget: sed Dominus noster, quod radius oculi nostri non
potest, corpus etiam per claustra trajecit. Post resurrectionem in
loco uno constitutis discipulis suis, subito apparuit ostiis clausis
(Joan. XX, 19). Qua nos videre non possumus, ille potuit et
intrare. Nemo dicat, Hoc quidem potuit, sed Domini corpus;
numquid continuo etiam meum poterit? Et hinc accipe ab Spiritu, qui
de Apostolo loquebatur, plenam securitatem. De ipso quippe Domino
dictum est: Qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae conforme
corpori gloriae suae (Philipp. III, 21).
13. An Deus videbitur per corpus spirituale. Deus non potest
videri in loco ad modum corporis. De isto ergo tali corpore, de hujus
corporis tanta facilitate, tanta celeritate, tanta sanitate, nihil
temere ac praesumenter definire audeat humana fragilitas. Quales
erimus, sciemus cum fuerimus. Antequam simus, temerarii non simus,
ne illud non simus. Quaerit aliquando humana curiositas, et dicit
sibi: Putasne per illud spirituale corpus videbimus Deum? Cito
quidem responderi potest: In loco non videtur Deus, per partes non
videtur Deus, spatiis diffusus intervallisque separatus non videtur
Deus. Quamvis impleat coelum et terram, non ideo tamen dimidius est
in coelo, dimidius in terra. Nam aer iste si implet coelum et
terram; pars ejus quae in coelo est, non est in terra. Et quidquid
aqua implet, implet quidem spatium quo capitur; sed dimidia est in
dimidio spatio, dimidia in alio dimidio, tota in toto. Non est tale
aliquid Deus. Hoc omnino noli dubitare, quoniam non est corpus
Deus. Per spatia diffundi, locis capi, habere partes dimidias,
tertias, quartas, totas, corporum proprium est. Nihil tale Deus;
quia ubique totus Deus: non alibi dimidius, et alibi alio dimidio
constitutus; sed ubique totus. Implet coelum et terram: sed totus
est in coelo, totus in terra. In principio erat Verbum. Ut etiam
de ipso Filio hoc idem audias, quia et Filius cum Patre unus est
Deus: non aequalis mole, sed divinitate. In principio erat
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat
in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso
factum est nihil. Et paulo post, Et lux lucet in tenebris (Joan.
I, 1-5). Iste unigenitus totus manens apud Patrem, totus lucet
in tenebris, totus in coelo, totus in terra, totus in Virgine,
totus in infante; non alternis temporibus tanquam de loco ad locum
migrando. Nam et tu totus es in domo tua, et totus in ecclesia: sed
quando in ecclesia, non in domo tua; quando in domo tua, non in
ecclesia. Non ergo ille sic totus in coelo, totus in terra, totus in
Virgine, totus in infante (ut aliud nihil commemorem), quasi
migrando de coelo in terram, de terra in Virginem, de Virgine in
infantem, sed ubique simul totus. Non enim quasi aqua refunditur,
aut quasi terra molimine separatur atque transfertur. Quando totus in
terra est, coelum non deserit: sed et cum coelum implet, a terra non
recedit. Attingit enim a fine usque ad finem fortiter, et disponit
omnia suaviter (Sap. VIII, 1).
14. Si per corpus spirituale videri possit substantia quae non
videtur in loco, adhuc incompertum. Si ergo substantiam, quae non
videtur in loco, poterunt vel tunc corporales oculi videre, cum fuerit
corpus spirituale; si poterunt aliqua vi occulta, aliqua vi inexperta
et prorsus incognita, nec ulla aestimatione percepta, si poterunt,
possint. Oculis enim videmus, non nostris oculis invidemus. Tantum
non conemur Deum perducere ad locum, non conemur Deum includere in
loco, non conemur Deum per spatia locorum quasi aliqua mole
diffundere; non audeamus hoc, non cogitemus. Maneat substantia
divinitatis in sua et propria dignitate. Nos certe, quam possumus,
in melius mutemus, non Deum in deterius commutemus. Maxime quia
definitum aliquid inde in Scriptura non invenimus, aut nondum
invenimus. Nam neque hoc audeo praesumere, non in ea esse quod valeat
inveniri. Aut non est, aut latet, aut me latet. Si quid in
alterutram partem potuerit ab aliquo inveniri, libenter accipio, et me
instructum nisi gratias egero, non homini dicenti, sed ei qui per
hominem docet, ingratus ero. Absit autem ut dator gratiae, me esse
permittat ingratum. Hoc tantum dico, quia oculi qui per intervalla
locorum vident quod vident, id est, ut spatium sit inter videntem, et
illud quod videtur; aliter enim isti oculi non vident nam si ab eis
aliquid multum in longinquo removeris, ideo non vident, quia radii ad
longe posita non perveniunt; si autem ad eos aliquid propinquius
admoveris, nisi sit intervallum aliquod inter oculos videntis et corpus
quod videtur, videri omnino non potest; nam si propius admovendo
oculos ipsos, quibus aliquid videtur, contingas, perdito spatio
amittitur visio: hoc ergo dico, quoniam tales oculi, qui nonnisi per
intervalla et spatia locorum vident quidquid vident, nec nunc possunt
videre Deum, nec tunc poterunt, quia ille non est in loco. Aut ergo
aliud erit quod videre possint, et quod in loco videri non potest: aut
si manebit in eis non posse videre nisi in loco, non videbunt eum qui
non est in loco.
15. De corpore spirituali, deque invisibili Dei natura quid jam
certum. Hoc autem donec de spirituali corpore diligentius requiratur,
quod aut intelligatur aut recte credatur, teneamus corpus
resurrecturum, teneamus formam corporis nostri, hanc futuram, quam
vel Christus exhibuit, vel in occulto promisit. Teneamus corpus
spirituale futurum, non animale, sicut nunc est. Evidenter enim
expressum est, et contradici non potest: Seminatur corpus animale,
resurget corpus spirituale (I Cor. XV, 44). Teneamus Patrem
et Filium et Spiritum sanctum natura propria, substantia propria,
pariter et aequaliter esse invisibilem, quia pariter et aequaliter
credimus immortalem, pariter et aequaliter credimus incorruptibilem.
Uno autem loco simul haec posuit Apostolus: Regi autem saeculorum,
immortali, invisibili, incorruptibili, soli Deo, honor et gloria in
saecula saeculorum. Amen. (I Tim. I, 17). Deus solus,
Pater et Filius et Spiritus sanctus, immortalis, invisibilis,
incorruptibilis: non modo invisibilis, et postea visibilis; quia non
modo incorruptibilis, et postea corruptibilis. Sicut immortalis
semper, sicut incorruptibilis semper; ita et invisibilis semper. Si
mutatur invisibilitas, metuendum est ne mutetur immortalitas. Puto,
propterea ipse Apostolus invisibilem in medio posuit, inter immortalem
et incorruptibilem. De quo ambigi poterat, ne posset everti, ex
utroque latere communivit.
Teneamus istam indeclinabilem confessionem. Non est simile offendere
in creaturam, et offendere in Creatorem. Certe qualitates
creaturarum disserendo quaeramus, et si in aliquo fallimur, in quod
pervenimus in eo ambulemus. Tunc enim si quid aliter sapimus, et hoc
nobis Deus revelabit (Philipp. III, 15 16,). Unde
hesterno die diutius disputavimus. Beati mundicordes, quoniam ipsi
Deum videbunt (Matth. V, 8). Nos mundandis cordibus modis
omnibus instemus, omni conatu invigilemus; omni prece, quantum
possumus, impetremus, ut cor mundemus. Et si de his quae forinsecus
sunt cogitamus: Mundate, ait, quae intus sunt, et quae foris sunt
mundata erunt (Id. XXIII, 26).
16. Visio Dei an carni promissa. Salutare Dei, Christus per
carnem videbitur. Christus in judicio videbitur ab omni carne.
Fortassis alicui videatur tam clarum esse testimonium de carne, quam
de corde: quia scriptum est, Videbit omnis caro salutare Dei
(Luc. III, 6). Habemus de corde evidentissimum testimonium.
Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt. Habemus et de
carne, Videbit omnis caro salutare Dei. Jam quis dubitaret visionem
Dei carni esse promissam, nisi moveret, quid est salutare Dei? Imo
quia non movet, non enim dubii sumus: salutare Dei Christus Dominus
est. Dominus itaque noster Jesus Christus si in sola divinitate
videretur, nemo dubitaret carnem visuram esse substantiam Dei; quia,
Videbit omnis caro salutare Dei. Quia vero Dominus noster Jesus
Christus, et oculis cordis mundis, perfectis, Deo plenis videri
potest quantum attinet ad ejus divinitatem; visus est autem et in
corpore, secundum quod scriptum est, Post haec in terris visus est,
et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38): unde scio
quomodo dictum sit, Videbit omnis caro salutare Dei? Quia videbit
Christum, dictum est, nemo dubitet.
Sed utrum in corpore Dominum Christum, an sicut erat in principio
Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hinc
ambigitur, hoc quaeritur. Noli me urgere uno testimonio; cito
confiteor: Videbit omnis caro salutare Dei. Dicunt hoc esse,
Videbit omnis caro Christum Dei. Sed visus est Christus et in
carne, non quidem carne mortali, si adhuc illa spiritualis mutatio
caro dicenda est; quia et ipse post resurrectionem sic dixit videntibus
et tangentibus,
|
“Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa
non habet, sicut me videtis habere (Luc. XXIV, 39).”
|
|
Videbitur et sic: non solum visus est, sed et videbitur. Et forte
tunc perfectius implebitur quod dictum est, omnis caro. Modo enim
vidit eum caro, sed non omnis caro: tunc vero in judicio venientem cum
Angelis suis ad judicandos vivos et mortuos, cum audierint vocem ejus
omnes qui sunt in monumentis, et processerint alii ad resurrectionem
vitae, alii ad resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29),
ipsam formam videbunt, quam pro nobis suscipere dignatus est, non
solum justi, sed etiam iniqui, alii ad dexteram, alii ad sinistram;
quia et qui occiderunt, videbunt in quem pupugerunt (Joan. XIX,
37). Videbit ergo omnis caro salutare Dei. Corpus per corpus:
quia in vero corpore veniet judicaturus. Sed ad dexteram positis, et
in regnum coelorum missis, sic se demonstraturus est, quomodo jam in
corpore videbatur: et tamen dicebat, Qui diligit me diligetur a
Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo me ipsum illi (Id.
XIV, 21). Hoc Judaeus impius non videbit. Tolletur enim
impius, ne videat claritatem Dei (Isai XXVI, 10, sec.
LXX).
17. Simeon hic oculis vidit salutare Dei. Visibilis Christus in
judicio futuro. Simeon justus vidit eum et corde, quia cognovit
infantem; et oculis vidit, quia portavit infantem. Utroque modo
videns eum, agnoscens Dei Filium, et amplectens de Virgine
procreatum:
|
“Nunc dimittis, inquit, Domine, servum tuum in pace,
quoniam viderunt oculi mei salutare tuum”
|
|
(Luc. II, 25 30).
Videte quid dixerit. Tenebatur enim quousque et oculis videret, quem
fide cernebat. Corpus parvulum accepit, corpus amplexus est; corpus
videndo, id est, Dominum in carne cernendo ait, Viderunt oculi mei
salutare tuum. Unde scis, ne sic videat omnis caro salutare Dei? ne
autem desperemus eum in ea forma venturum ad judicium, quam pro nobis
accepit, non in qua semper aequalis Patri permansit; audiamus et hinc
vocem Angelorum. Ante oculos discipulorum suorum cum ferretur in
coelum, et illi attenderent, eumque corde desideratum aspectu
deducerent, audierunt ab Angelis:
|
“Viri Galilaei, quid statis
aspicientes in coelum? Hic Jesus qui acceptus est a vobis, sic
veniet quomodo vidistis eum euntem in coelum”
|
|
(Act. I, 11).
Sic ergo, sic veniet, quomodo abscessit in coelum. Visibilis veniet
ad judicium; quia visibilis abscessit in coelum. Nam si visibilis
abscessit et invisibilis veniet, quomodo sic veniet? Si autem sic
veniet, visibilis ergo veniet; et videbit omnis caro salutare Dei.
18. De difficultate proposita, deque Deo et de corpore futuro
spirituali quid tenendum. Non hoc ideo dixi (mementote quantum
potestis, ut ea discamus, usquequo invenerimus, quae nondum novimus;
quod autem novimus, non opus est ut discamus, sed Domino adjuvante,
doceamus): non ergo hoc ideo dixi, quia carnem visuram negavi; sed
quia quaerenda sunt testimonia clariora, si forte poterunt inveniri.
Nam hoc quod prolatum est, videtis quale sit. Pro nobis enim magis
facit, vel pro ipsa veritate, vel pro his qui quasi certo contendunt,
carnem non visuram omnino ullo modo Deum, nec in resurrectione
mortuorum. Nos hinc non contendimus, sed repetendo acutos
commemoramus, tardis inculcamus. Licet multis taediosi simus,
dicimus tamen. Deus non videtur in loco, quia non est corpus; quia
ubique totus est, quia non in parte minor, et in parte major est.
Hoc firmissime teneamus. Si autem caro illa tantam acceperit
mutationem, ut possit per eam videri quod non videtur in loco; omnino
ita sit. Sed quaerendum est, unde doceatur. Et si nondum docetur,
nondum negetur; sed certe vel dubitetur. Ita tamen ut carnem
resurrecturam non dubitetur, spirituale corpus futurum ex animali non
dubitetur, corruptibile hoc et mortale hoc induere immortalitatem et
incorruptionem non dubitetur: ut in quod pervenimus, in eo ambulemus
(Philipp. III, 16). Certe si nimis inquirendo in aliquo
forte deviamus; saltem in creatura, non in Creatore deviemus.
Conetur unusquisque quantum potuerit, corpus convertere in spiritum,
dum tamen in corpus non convertat Deum.
|
|