|
Hesterno die libellum promisimus Charitati vestrae, ubi de illo
sanato audire etiam possitis, quae videre non potuistis. Si ergo
placet Charitati vestrae, imo quia placere debet quod et mihi placet,
ambo fratres stent in conspectu vestro: ut qui illum non viderant, in
isto videant quid ille patiebatur. Stent ergo ambo, unus cui donata
est gratia, et alter cui petenda est misericordia.
Exemplar libelli a Paulo dati Augustino episcopo.
Rogo, domine beatissime papa Augustine, ut hunc libellum meum, quem
ex praecepto tuo obtuli, sanctae plebi jubeas recitari.
Cum adhuc in patria nostra Caesarea Cappadociae moraremur, frater
noster natu major gravibus atque intolerandis communem matrem affecit
injuriis, in tantum ut ei etiam manus non dubitaret inferre. Quod nos
omnes filii pariter congregati patienter tulimus, ut ne verbum quidem
fratri nostro pro matre nostra, cur hoc faceret, dixerimus. Illa
autem feminei doloris stimulis incitata, injuriosum filium maledicendo
punire constituit. Cumque ad sacri Baptismatis fontem post gallorum
cantus memorato filio suo iram Dei imprecatura properaret, tunc ei
nescio quis in patrui nostri similitudine, ut intelligitur, daemon
occurrit, et ab ea prior quo pergeret requisivit. Cui illa, ad
maledicendum filio suo ob intolerabilem contumeliam se ire respondit.
Tunc autem ille inimicus, quoniam in mulieris corde insaniente locum
facile invenire potuit, ut omnibus malediceret persuasit. Illa autem
vipereis inflammata consiliis, sacrum fontem provoluta corripuit, et
sparsis crinibus nudatisque uberibus hoc a Deo potissimum postulavit,
ut extorres patria et circumeuntes alienas terras, omne hominum genus
nostro terreremus exemplo. Mox maternas preces efficax vindicta
prosequitur, eumdemque continuo fratrem nostrum aetate culpaque majorem
tremor membrorum tantus invasit, quantum in me usque ante hoc triduum
vestra Sanctitas vidit. Servato autem ordine, quo nati eramus,
intra unum annum eadem nos poena omnes corripuit. Videns autem mater
maledictiones suas ad tantam efficaciam pervenisse, impietatis suae
conscientiam et opprobrium hominum diutius ferre non potuit: sed laqueo
guttur astringens, luctuosam vitam termino funestiore conclusit.
Egressi ergo nos omnes, opprobrium nostrum non ferentes, et communem
patriam relinquentes passim sumus per diversa dispersi. Ex nobis autem
omnibus decem fratribus, qui nascendi quoque ordine primum sequitur ad
gloriosi martyris Laurentii memoriam, quae apud Ravennam nuper
collocata est, sicut audivimus, meruit sanitatem. Ego autem qui
nascendi ordine sum sextus illorum, cum hac sorore mea, quae me aetate
subsequitur, ubicumque gentium, ubicumque terrarum loca esse sacra,
in quibus operaretur Deus miracula, comperissem, magno desideratae
sanitatis amore carpebam iter. Sed ut de caeteris celeberrimis
sanctorum locis taceam, etiam ad Anconam, Italiae civitatem, ubi
per gloriosissimum martyrem Stephanum multa miracula Dominus
operatur, eadem circuitione perveni. Sed ideo alibi curari non
potui, quia huic loco divina praedestinatione servabar. Nec Uzalim
civitatem Africae praetermisi, ubi beatus martyr Stephanus magna
praedicatur frequenter operari. Verumtamen ante hos tres menses, id
est, calendarum januariarum die, tam ego quam soror mea, quae hic
mecum est, eadem adhuc passione detenta, evidenti sumus visione
commoniti. Ait enim mihi quidam aspectu clarus, et candido crine
venerabilis, quod intra tertium mensem desiderata esset mihi sanitas
adfutura. Sorori autem meae in visione Sanctitas tua in ea effigie,
in qua te praesentes videmus, apparuit: per quod nobis significatum
est, ad istum locum nos venire debuisse. Nam et ego Beatitudinem
tuam saepius postea videbam per alias civitates in itinere, quo
veniebamus, talem prorsus, qualem modo conspicio. Admoniti ergo
evidenti auctoritate divina, ad hanc venimus civitatem ante dies ferme
quindecim. Passionis meae vel oculi vestri testes sunt, vel
miserabilis soror mea, quae ad eruditionem omnium, communis mali
praebet exemplum: ut qui in illa qualis ego fuerim vident, in me
quantum per Spiritum sanctum suum Dominus sit operatus, agnoscant.
Orabam ego quotidie cum magnis lacrymis in loco ubi est memoria
gloriosissimi martyris Stephani. Die autem dominico Paschae, sicut
alii qui praesentes erant, viderunt, dum orans cum magno fletu
cancellos teneo, subito cecidi. Alienatus autem a sensu, ubi fuerim
nescio. Post paululum assurrexi, et illum tremorem in corpore meo non
inveni. Huic itaque tanto Dei beneficio non ingratus, hunc libellum
obtuli; in quo etiam quae de nostris calamitatibus ignorabatis, et
quod de mea incolumitate et salute cognovistis, exhibui: ut et pro mea
sorore orare dignemini, et pro me agere Deo gratias.
|
|