|
1. Parentum imprecationes in filios, quam reformidandae.
Misericordia quidem Dei, fratres, sicut credendum est, omnes isti
fratres, quos una Dei ira materna plaga percussit, ad hujus de quo
gaudemus, quandoque perventuri sunt sanitatem. Verumtamen discant
filii obsequi, timeant parentes irasci. Scriptum est, Benedictio
patris firmat domum filiorum: maledictio matris eradicat fundamenta
(Eccli. III, 11). Modo isti per terras in fundamentis
patriae suae non sunt: praebent ubique spectaculum, proponunt suum
supplicium; praebent oculis miseriam suam, terrent superbiam alienam.
Discite, filii, quod dicit Scriptura, reddere honorem parentibus
debitum. Sed et vos, parentes, quando offendimini, parentes vos
esse recordamini. Oravit mater contra filios, exaudita est; quia
Deus vere justus est, quia vere injuriam passa fuerat. Unus ipsorum
et verba contumeliosa et manus injecerat; et caeteri matris injuriam
patienter tulerunt, nec unum pro ea verbum contra fratrem
responderunt. Justus Deus qui audivit precantem, audivit dolentem.
Sed quid illa misera? Nonne unde citius exaudita, inde plus punita?
Discite hoc petere a Deo, ubi non timeatis exaudiri.
2. Sanitas duobus fratribus non impetrata Anconae, ut iis Hippone
concederetur. Memoria Stephani qua occasione apud Anconam ante
corporis ejus detectionem exstructa. Nos autem, fratres, satagamus
Domino Deo nostro gratias referre pro illo qui sanatus est; et pro
illa quae adhuc tenetur, preces fundamus. Benedicamus Deum, quia
dignos nos habuit, ut hoc videremus. Quid enim sumus, quia ego
apparui istis nesciens? Illi enim me videbant, et ego nesciebam: et
admonebantur ut ad istam civitatem venirent. Quis sum ego? Homo sum
unus de multis, non de magnis. Et vere, ut audiat Charitas vestra,
multum miror, et gaudeo nobis esse concessum: quoniam iste homo nec
Anconae curari potuit; imo potuit, sed propter nos factum non est,
quia facillime fieri potuit. Sciunt enim multi quanta miracula per
beatissimum martyrem Stephanum in ista civitate fiant. Et audite quod
miremini: memoria ejus antiqua ibi erat, et ipsa est ibi. Sed
fortasse dicis: Corpus ejus nondum apparuerat, memoria ibi unde
erat? Latet quidem causa: sed quid ad nos fama pertulerit, non
tacebo Charitati vestrae. Quando lapidabatur sanctus Stephanus,
aliqui etiam innocentes, et maxime de iis qui jam in Christum
crediderant, circumstabant: dicitur lapis venisse in cubitum, et
excussus inde venisse ante quemdam religiosum. Tulit illum, et
servavit. Homo erat de navigantibus, sors navigationis attulit illum
ad littus Anconae, et revelatum est illi ibi debere reponi lapidem
illum. Ille obedivit revelationi, et fecit quod jussum est: ex illo
coepit esse ibi memoria sancti Stephani, et rumor erat quia brachium
sancti Stephani ibi est, nescientibus hominibus quid contigisset.
Verum autem intelligitur propterea ibi fuisse revelatum, ut ibi
poneret lapidem qui de cubito Martyris excussus est, quia graece
cubitum AGKON dicitur. Sed qui sciunt quae ibi miracula fiant,
ipsi nos doceant. Non ibi coeperunt fieri ista miracula, nisi
posteaquam corpus sancti Stephani apparuit. Ecce ibi non est curatus
iste juvenis, ut nostris oculis servaretur.
3. De miraculis apud Uzalim factis. Apud Uzalim ubi est episcopus
frater meus Evodius, quanta miracula ibi fiant quaerite, et
invenietis. Praetermissis autem aliis, indico vobis unum quod ibi
factum est, ut videatis quanta sit ibi praesentia majestatis.
Mulier quaedam subito aegrotum filium, cui succurrere festinando non
potuit, in gremio suo catechumenum amisit: quae clamans, Mortuus
est, inquit, filius meus catechumenus.
4. Populi clamor ex subita curatione puellae exortus. Et cum haec
diceret Augustinus, populus de memoria sancti Stephani clamare
coepit, Deo gratias! Christo laudes! In quo continuo clamore,
puella quae curata est ad absidam perducta est. Qua visa, populus cum
gaudio et fletu, nullis interpositis sermonibus, sed solo strepitu
interposito, aliquandiu clamorem protraxit: et silentio facto,
Augustinus episcopus dixit, Scriptum est in Psalmo, Dixi,
Proloquar adversum me delictum meum Domino Deo meo, et tu dimisisti
impietatem cordis mei (Psal. XXXI, 5). Dixi, Proloquar:
nondum prolocutus sum: Dixi, Proloquar, et tu dimisisti.
Commendavi istam miseram, imo ex misera, commendavi eam vestris
orationibus. Disposuimus orare, et exauditi sumus. Sit gaudium
nostrum actio gratiarum. Citius exaudita est mater Ecclesia, quam in
perniciem maledicta mater illa. Conversi ad Dominum, etc.
|
|