|
Miraculum apud Uzalim factum. Parvulo ante baptismum extincto vita
reddita, ut sacramenta perciperet. Debet a nobis hesternus sermo
compleri, qui majori interruptus est gaudio. Statueram enim et
coeperam loqui Charitati vestrae, quare mihi videntur isti fratres
divina auctoritate ad hanc civitatem esse directi, ut hic in eis diu
optata et exspectata sanitas impleretur. Et hoc volens dicere, prius
commendare coeperam Charitati vestrae loca sancta, in quibus non sunt
sanati, et ad nos inde sunt directi. Et dixi de Ancona civitate
Italiae: coeperam de Uzali civitate dicere, quae est in Africa
(episcopum habet fratrem meum, quem nostis, Evodium); quia et ad
illam civitatem eos venire, fama ejusdem martyris et operum ejus
compulisset. Non est illic datum quod dari potuit, ut hic daretur ubi
dari debuit. Cum autem opera divina per sanctum Martyrem commemorare
breviter vellem, omissis caeteris, unum institueram dicere: quod cum
dico, restituta illi puellae sanitate, subito laetitiae tumultus
exortus est, et nos aliter compulit finire sermonem. Ergo tale ibi
miraculum scimus factum inter multa alia, quae commemorari utique
cuncta non possunt. Mulier quaedam amisit in gremio aegrotantem filium
catechumenum infantem lactentem. Quae cum vidisset amissum et
irreparabiliter perditum, coepit eum magis flere fideliter, quam mater.
Non enim filii sui desiderabat vitam, nisi in futuro saeculo, et
hanc sibi ablatam et perisse plangebat. Impleta affectu fiduciae tulit
illum mortuum, et cucurrit ad memoriam beati martyris Stephani, et
coepit ab illo exigere filium, et dicere: Sancte martyr, vides
nullum mihi remansisse solatium. Non enim possum dicere filium
praecessisse, quem nosti perisse: tu enim vides quare plangam. Redde
filium meum, ut habeam eum ante conspectum coronatoris tui. Haec et
talia cum precaretur, lacrymis quodam modo non petentibus, sed ut
dixi, exigentibus, revixit filius ejus. Et quia dixerat, Nosti
quare illum quaeram: ostendere voluit etiam Deus verum animum ipsius.
Continuo tulit illum ad presbyteros, baptizatus est, sanctificatus
est, unctus est, imposita est ei manus, completis omnibus
sacramentis, assumptus est. Illa autem tali eum cum vultu deduxit,
tanquam non deduceret ad requiem sepulcri, sed ad sinum martyris
Stephani. Probatum est cor fidele mulieris. Ubi ergo tale miraculum
fecit Deus per Martyrem suum, non potuit ibi istos curare? Et tamen
huc nobis directi sunt. Conversi ad Dominum, etc.
|
|