|
1. Solemnitates martyrum cur institutae. Die solemni sanctorum
Martyrum debitus sermo reddendus est. De gloria martyrum locuturos,
breviter justam causam martyrum locuturos, adjuvent nos orationes
martyrum. Hoc enim per istas solemnitates commemorari debet Sanctitas
vestra, primum ne arbitremur aliquid nos conferre martyribus, quia
eorum dies solemnissimos celebramus. Illi nostris festivitatibus non
egent, quia in coelis cum Angelis gaudent: congaudent autem nobis,
non si honoremus eos, sed si imitemur eos. Quanquam et quod
honoramus, nobis prodest, non illis. Sed honorare, et non imitari,
nihil est aliud quam mendaciter adulari. Ad hoc ergo istae
festivitates in Ecclesia constitutae sunt Christi, ut per eas
congregatio membrorum Christi admoneatur imitari martyres Christi.
Haec est omnino hujus festivitatis utilitas, alia non est. Si enim
nobis proponatur imitandus Deus, respondet humana fragilitas, multum
esse ad se imitari eum, cui non potest comparari. Si deinde ipsius
Domini nostri Jesu Christi ad imitationem nobis proponatur exemplum,
qui propterea cum Deus esset, mortali carne vestitus est, ut
hominibus mortalem carnem gerentibus insinuaret praeceptum, et
demonstraret exemplum; de quo etiam scriptum est, Christus pro nobis
passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I
Petr. II, 21): tamen et hic adhuc respondet humana fragilitas,
Quid simile ego et Christus? Ille etsi caro, tamen Verbum caro.
Verbum enim caro factum, ut habitaret in nobis (Joan. I, 14):
carnem assumpsit, non Verbum perdidit; quod non erat accepit, non
quod erat amisit. Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi
(II Cor. V, 19). Quid ergo simile ego et Christus? Ad
tollendas igitur omnes excusationes infidelis infirmitatis, martyres
nobis stratam construxerunt. Lapideis enim tabulis construenda erat,
qua securi ambularemus. Ipsi fecerunt sanguine suo, confessionibus
suis. Denique contemptis corporibus suis, venienti ad gentes
lucrandas Christo, tanquam in jumento illo sedenti, corpora sua sicut
vestimenta straverunt (Matth. XXI, 7, 8). Quis est, quem
pudeat dicere, Impar sum Deo? Plane impar. Impar sum Christo?
Etiam mortali Christo impar. Petrus hoc erat quod tu, Paulus hoc
erat quod tu, Apostoli et Prophetae hoc erant quod tu. Si piget
imitari Dominum, imitare conservum. Praecessit agmen servorum,
sublata est excusatio pigrorum. Postremo adhuc dicit: Impar sum
Petro, impar sum Paulo. Impar es veritati ? Coronatur
rusticitas, non excusatur vanitas. Postremo impar es pueris? impar
es puellis? impar es sanctae Valerianae? Si adhuc sequi piget, non
vis adhaerere Victoriae? Sic enim nobis sanctorum viginti Martyrum
series recitata est. Coepit ab episcopo Fidentio, clausit ad fidelem
feminam sanctam Victoriam. Initium a fide, finis ad victoriam.
2. In martyribus non poena attenditur, sed causa. Donatistarum
falsos martyres carpit. Videte ergo, fratres: sic celebrate
passiones martyrum, ut cogitetis imitari martyres. Illi ut fructuosam
haberent poenam, elegerunt causam. Attenderunt enim Dominum
dicentem, non Beati qui persecutionem patiuntur; sed, Beati qui
persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. V, 10).
Elige causam, et non cures poenam. Si autem non eligis causam, et
hic et in futuro invenies poenam. Non te commoveant supplicia et
poenae malefacientium, sacrilegorum, hostium pacis, et inimicorum
veritatis. Non enim illi pro veritate moriuntur: sed ideo moriuntur,
ne veritas annuntietur, ne veritas praedicetur, ne veritas teneatur,
ne unitas ametur, ne charitas diligatur, ne aeternitas teneatur. O
causa pessima! ideo poena infructuosa. Non attendis, qui te de poena
jactas, tres cruces fuisse, quando Dominus passus est? Inter duos
latrones passus est Dominus: poena non discernebat, sed causa
discernebat. Ideo martyrum vox est in illo Psalmo, Judica me,
Deus. Non timet judicium: non enim habet quod in illo ignis
absumat; ubi totum aurum est, flamma quid formidatur? Judica me,
Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII,
1). Numquid dixit, Discerne poenam meam? Diceretur ei, Poenam
passus est latro. Numquid ait, Discerne crucem meam ? Ibi et
adulter inclusus est. Numquid dixit, Discerne catenam meam? Ibi
fures etiam colligati sunt. Numquid dixit, Discerne vulnus meum?
Ferro etiam scelerati necati sunt. Cum ergo videret omnia bonis
malisque communia in passionibus, exclamavit, et ait, Judica me,
Domine, et discerne causam meam de gente non sancta. Si discernis
causam meam, coronas patientiam meam. Haec Charitati vestrae pro
exhortatione in hoc sancto loco sufficiant; quoniam dies parvi sunt,
et adhuc nobis in majore basilica restant quae agamus cum Charitate
vestra.
|
|