|
1. Martyres ad felicitatem expediti cucurrerunt. Solemnitas
beatissimorum Martyrum laetiorem nobis reddidit diem. Laetamur, quia
de terra laboris ad regionem quietis Martyres transierunt: sed hoc non
saltando, sed orando; non potando, sed jejunando; non rixando, sed
tolerando meruerunt. Contristabantur, credo, parentes eorum, quando
ad passionem abierunt: sed illi laetabantur et dicebant, Laetatus sum
in his quae dicta sunt mihi, in domum Domini ibimus (Psal.
CXXI, 1). Nolite, parentes, nolite plangere gaudia nostra.
Si eos quos nutristis, non vultis in gehennam ire; imitari debetis,
non impedire. Illi noverant quo pergebant, et parentes increduli sine
causa plangebant. Sed tunc amantes filios carnales lugebant: postea
credentes in Deum dicebant, Convertisti planctum meum in gaudium
mihi, conscidisti saccum meum, et praecinxisti me laetitia (Psal.
XXIX, 12). Utinam, fratres, rumpatur in nobis saccus
poenitentiae, et effundatur pretium indulgentiae. Martyres omnes
sarcinas lucrorum saeculi hujus hic posuerunt, hic dimiserunt, et viam
quae ducit ad vitam, expediti sicut boni milites cucurrerunt; sicut
scriptum est, Tanquam nihil habentes, et omnia possidentes (II
Cor. VI, 10). Et vere in terra nihil habebant, sed in coelo
felicitatem perpetuam possidebant. Ad coelum devote festinabant, et
viam vitae securi currebant; et adhuc longe positi manus ad palmam
extendebant. Currite, sancti; sic currite, ut comprehendatis.
Regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud
(Matth. XI, 12). Non est angustum: quisquis beatus vult
esse, ad regnum coelorum festinet. Nulli clausum est, nisi ei qui se
excluserit. Paratus est Christus suscipere confessores suos. Ipse
desuper dicit: Specto vos, certantes adjuvabo, vincentes coronabo.
2. Persecutoris interrogationes et martyrum responsa. Hanc
pollicitationem Martyres tenentes, terrores et minas persecutoris pro
nihilo habuerunt. Nam cum persecutor diceret:
responderunt:
|
“Non facimus, quia aeternum Deum in coelis
habemus, cui semper sacrificamus; nam daemoniis non immolamus.”
|
|
Et
judex:
|
“Quare ergo contra praeceptum sacrum facitis?”
|
|
Responderunt:
|
“Quia magister coelestis in Evangelio nobis dicit,
Qui reliquerit patrem et matrem, et uxorem, et filios, et omnia quae
possidet, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam
possidebit”
|
|
(Id. XIX, 29). Et judex:
|
“Ergo non
obtemperabitis praeceptis Imperatorum?”
|
|
Et responderunt:
Et ille:
|
“Quam ergo auctoritatem potestis habere, cum vos videatis
supplicio subjacere?”
|
|
Et Martyres dixerunt:
|
“Auctoritatem Regis
aeterni portamus, ideo auctoritatem mortalis hominis non curamus.”
|
|
Tunc in carceribus missi, catenis onerati sunt. Quantum dictum est
ab impiis, Ubi est Deus eorum (Psal. CXIII, 2)? Veniat
Deus eorum, in quem crediderunt, et liberet eos de carceribus,
eripiat eos a gladio, eripiat eos a bestiis. Omnia ista dicebant,
sed in petra positos non dejiciebant. Illi saeviebant, sed illi non
timebant. Sciebant ubi eos dimittebant, et quo festinabant.
Coronantur Martyres confessores, et remanserunt judices desertores.
Sic Deus vult unumquemque christianum probare, ut probatum velit cum
Martyribus coronare.
|
|