|
1. Martyres a sceleratis discernit, non poena, sed causa.
Cantavimus Deo martyrum voce, Judica me, Deus, et discerne causam
meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Martyrum vox est.
Quis audeat dicere, Judica me, Deus, nisi qui habet optimam
causam? Promissis et minis tentatur anima, mulcetur illecebris,
torquetur doloribus: omnia pro Christo victa sunt ab invictis
martyribus. Victus est promittens mundus, victus est saeviens
mundus. Non tenuit voluptas, non terruit cruciatus. Aurum in
fornace purgatum ignem gehennae non timet. Ideo tanquam purgatus igne
tribulationis beatissimus martyr securus dicit, Judica me, Deus.
Quidquid in me inveneris bonum, judica. Donasti mihi quod tibi
placeat; inveni in me, et judica me. Non me tenuit dulcedo saeculi,
non me a te detorquet tribulatio saeculi. Judica me, et discerne
causam meam de gente non sancta. Multi patiuntur tribulationes; parem
habent poenam, sed parem non habent causam. Multa mala patiuntur
adulteri, multa mala patiuntur malefici, multa mala patiuntur latrones
et homicidae, multa mala patiuntur scelerati omnes, multa mala,
inquit, et ego martyr tuus patior: sed discerne causam meam de gente
non sancta, latronum, homicidarum, scelestorum omnium. Pati talia,
qualia ego, possunt: habere talem causam non possunt. Ego in fornace
purgor; illi cinerescunt. Et haeretici patiuntur, et plura a se
ipsis; et volunt martyres dici. Sed contra illos cantavimus,
Discerne causam meam de gente non sancta. Non facit martyrem poena,
sed causa.
2. Crucifixorum cum Domino una poena fuit, sed dispar causa. In
passione Domini tres cruces erant; una poena, sed dispar causa. Ad
dexteram unus latro, ad sinistram alter latro: in medio judex, inter
ambos pendens in cruce, quasi pronuntians de tribunali, audivit unum
dicentem, Libera te, si justus es; audivit alterum parem suum
corripientem et dicentem, Tu non times Deum? Nos pro malis nostris
ista patimur; nam iste justus est. Malam habebat causam, et
discernebat martyrum causam. Quid est enim aliud, Nos pro malis
nostris ista patimur; nam iste justus est? Quis causam discerneret
martyrum a causa impiorum poenam patientium? Iste, inquit, justus
agnoscitur; nos pro nobis patimur, pro malis nostris patimur.
Domine: vide quid dicat socio poenae suae. Christus pariter
pendebat; sed non pariter vilescebat. Agnoscebatur Dominus a
pendente. Unum erat crucis consortium; non erat unum praemium. Quid
dico? Das Christo praemium, qui dator est praemiorum? Domine,
inquit, memento mei, cum veneris in regnum tuum. Pendentem videbat,
crucifixum videbat; et regnaturum sperabat. Memento, inquit, mei,
non modo, sed cum veneris in regnum tuum. Multa, inquit, mala
feci, requiem celerem non mihi spero: sufficiant tormenta mea usque ad
adventum tuum. Modo torquear; cum veneris, tunc mihi parce. Ille
se differebat; sed Christus paradisum non petenti offerebat. Memento
mei: sed quando? Cum veneris in regnum tuum. Et Dominus: Amen
dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 39,
43). Discipuli mei dimiserunt me, discipuli mei desperaverunt de
me; et tu in cruce cognovisti me, non contempsisti moriturum,
sperasti regnaturum: Hodie mecum eris in paradiso. Non a te recedo.
Discreta est causa; numquid poena? Bona ergo vox, Judica me,
Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Omnes qui vivimus
in hoc saeculo, laboremus ut bonam causam habeamus: ut si quid nobis
acciderit in hoc saeculo, cum bona causa hinc exeamus.
|
|