|
1. Christus prior passus patiendi virtutem martyribus dedit. In
Psalmo diximus Domino Deo nostro, Pretiosa est in conspectu Domini
mors sanctorum ejus. Pretiosa est mors sanctorum martyrum; quia
pretium eorum est sanguis Domini ipsorum. Passus est enim passione
sua, quia erant passuri post ipsum. Praecessit ipse, et secuti sunt
multi. Valde enim erat aspera via; sed fecit ipsam lenem, quando
ipse ante omnes transivit. Ideo caeteri non timuerunt transire, quia
ipse prior transivit. Mortuus est enim, et terruit discipulos suos.
Resurrexit, et abstulit illis timorem, et dedit amorem. Quando enim
mortuus est Christus, trepidaverunt discipuli, et putaverunt quod
periit. Quando secuti sunt, ibi videte gratiam Dei. Tunc latro
credidit, quando discipuli trepidaverunt. Erat enim unus latro in
cruce cum illo, sicque in illum credidit, ut diceret, Domine, in
mente me habe, dum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII,
42). Quis illum docebat, nisi qui juxta illum pendebat? Erat
enim illi fixus a latere: sed habitabat in corde.
2. Martyres quomodo veraces, si omnis homo mendax. Martyr graece,
Testis latine. In isto autem psalmo, ubi diximus, Pretiosa in
conspectu Domini mors sanctorum ejus: ibi scriptum est et quod
audistis, Ego dixi in ecstasi mea, Omnis homo mendax (Psal.
CXV, 15, 11).
Quid dicimus, fratres? Omnis homo mendax. Ergo et martyres
mendaces fuerunt? Si autem martyres veraces fuerunt; quomodo verum
est, Omnis homo mendax? Scriptura dicit, Omnis homo mendax. Si
dixerimus, Veraces erant martyres; Scripturam facimus mendacem. Si
autem verum dixit Scriptura, quia omnis homo mendax; ergo martyres
mendaces fuerunt. Quomodo ergo habemus ostendere et Scripturam
veracem et martyres veraces? An forte martyres non fuerunt homines?
Si autem erant homines, quomodo verum est, Omnis homo mendax? Quid
ergo faciemus? Laborabimus, ut ostendamus vobis quia et Scriptura
vera est, et omnis homo mendax; et martyres veraces fuerunt, quia pro
veritate mortui sunt? Ideo enim sunt martyres, quia pro veritate
passi sunt. Martyr enim est verbum graecum, et latine Testis
dicitur. Si ergo veri testes fuerunt, vera dixerunt; et vera dicendo
coronas acceperunt. Si autem testes falsi fuerunt, quod absit, non
ad coronas, sed ad poenas ierunt: quia scriptum est, Testis falsus
non erit impunitus (Prov. XIX, 5). Ergo ostendamus illos
veraces. Jam ipsi se ostenderunt, quando pro veritate etiam mori
voluerunt. Quomodo ergo verax est Scriptura, quae dicit, Omnis
homo mendax? Rogemus Dominum nostrum Jesum Christum; et ipse nobis
solvet istam quaestionem. Unde habet illam nobis solvere? De
Evangelio, de quo modo loquebamur, quando vobis legebatur.
3. Veraces martyres, quia in eis Spiritus Dei loquebatur.
Audistis enim, quando legebatur Evangelium, quia martyribus dicebat
Dominus Jesus: Cum tradent vos, nolite cogitare quid loquamini,
aut quid dicatis, dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non
enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui
loquitur in vobis (Matth. X, 19 et 20). Quia si vos
loquimini, mendacium dicitis: quia omnis homo mendax. Vidit ergo
ipse Dominus, quia omnis homo mendax, et dedit martyribus Spiritum
suum; ut non ipsi loquerentur, sed Spiritus ejus: ut non essent
mendaces, sed ut essent veraces. Ecce quare veraces fuerunt; quia
non ipsi loquebantur, sed Spiritus ejus. Et modo quod vobis
loquimur, si de nostro loquimur, mendacium dicimus. Si autem sunt
Spiritus Dei, quae vobis dicimus, ideo vera sunt. Et vos
proficite: nolite de vestro velle loqui, si vultis vera loqui; ut non
remaneatis homines mendaces, sed sitis filii Dei veraces.
4. Pro veritate pati, martyrum est; pro falsitate, etiam
impiorum. Causa patientiae bona eligatur. Omnes haeretici etiam pro
falsitate patiuntur, non pro veritate: quia mentiuntur contra ipsum
Christum. Omnes Pagani, impii quaecumque patiuntur, pro falsitate
patiuntur. Nemo ergo se extollat et glorietur de passione, sed prius
ostendat linguae suae veritatem. Tu ostendis poenam, ego quaero
causam. Tu dicis, Sum passus: ego dico quare sis passus. Nam si
attendamus solas passiones, coronantur et latrones. Numquid audet
dicere ille: Tanta et tanta passus sum? Quare? Quia dicitur illi:
Propter facta tua mala; ideo malam habuisti poenam, quia prius malam
habuisti causam. Si de passione gloriandum est; potest et ipse
diabolus gloriari. Videte quanta patitur, cujus ubique templa
evertuntur, cujus ubique idola franguntur, cujus ubique sacerdotes et
arreptitii caeduntur. Numquid potest dicere: Et ego martyr sum,
quia tanta patior! Ergo homo Dei prius sibi eligat causam, et
securus accedat ad poenam. Quia si in bona causa accedit ad poenam,
post poenam accipiet et coronam.
5. Judicii futuri certitudo. Resurrectio cujusque cum causa sua.
Damnatorum acriores poenae post resurrectionem. Ergo in memoria
aeterna erit justus, et ab auditu malo non timebit (Psal. CXI,
7). Venit enim judex omnium vivorum et mortuorum, sicut in
Evangelio legimus. Et verum est, quoniam ista quae modo videmus,
non erant quando futura dicebantur. Quod videtis modo praedicari nomen
Christi per omnes gentes, converti homines ad unum Deum, dimitti
idola, dimitti daemonia, everti templa, frangi simulacra; omnia ista
nondum erant, tamen dicebantur, et modo videntur. In quibus ergo
Litteris scripta sunt ista, quae jam videmus (tunc autem scripta
sunt, quando non videbantur, sed futura promittebantur), in ipsis
Litteris legimus quod nondum venit. Nondum enim venit dies judicii,
nondum venit resurrectio mortuorum, nondum venit judicaturus, qui
prius venerat judicandus. Judicatus injuste, judicaturus juste.
Differens potentiam, cum vult ostendere patientiam. Venturus est
ergo, et quomodo se promisit esse venturum cum Angelis suis, sic
veniet et apparebit in claritate omnibus etiam resurgentibus.
Unusquisque enim resurrecturus est cum causa sua. Qualis enim modo
cum moritur, recipitur in carcerem, talis procedit ad judicem. Modo
opus est ut componat causam suam, inclusus non potest. Qui ergo bonas
habent causas, recipiuntur in requiem: qui autem malas habent causas,
recipiuntur in poenas. Sed majores poenas passuri sunt, cum
resurrexerint: in quarum comparatione tales sunt istae quas patiuntur
qui mortui sunt homines mali, qualia sunt somnia hominum qui torquentur
in somnis. Animae namque eorum patiuntur, caro non patitur. Major
autem cruciatus est, si vigilans torqueatur.
Ergo cum resurrexerint omnes, et apparuerint ante judicem justum,
sicut ipse praedixit, separabit eos sicut pastor separat oves ab
haedis: haedos ponet ad sinistram, oves autem ad dexteram. Et dicet
his qui ad dexteram sunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite
regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. Ad istam vocem
gaudent dexteri, gaudent justi. Illis autem qui sunt a sinistra
dicturus est: Ite in ignem aeternum cum diabolo et angelis ejus
(Matth. XXV, 32, 33, 34, 41). Ab hoc auditu malo
justus non timebit.
6. Martyrum beatitudo et gloria post resurrectionem major Nondum
ergo receptis fructibus suis, beati sunt modo sancti martyres, quoniam
cum Christo sunt animae eorum. Quid autem paretur illis in
resurrectione, quis potest verbis explicare? Quod oculus non vidit,
nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus
diligentibus se (I Cor. II, 9). Si tanta bona quae accepturi
sunt fideles boni, nemo explicat verbis; non sine causa talia illis
praemia praeparantur, qui usque ad sanguinem pro veritate certaverunt.
Non eos mundus illexit, non eos terror fregit, non tormenta
vicerunt, non blanditiae deceperunt. Corpora ipsa sua habebunt magna
ornamenta, in quibus passi sunt magna tormenta.
|
|