|
1. Pretiosa mors Martyrum empta pretio mortis Christi. Per tam
gloriosa sanctorum martyrum gesta, quibus ubique floret Ecclesia,
ipsis oculis nostris probamus quam verum sit quod cantavimus, quia
pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus: quando et in
conspectu nostro pretiosa est, et in conspectu ejus, pro cujus nomine
facta est. Sed pretium mortium istarum mors est unius. Quantas
mortes emit unus moriens, qui si non moreretur, granum frumenti non
multiplicaretur? Audistis verba ejus cum appropinquaret passioni, id
est, cum nostrae appropinquaret redemptioni: Nisi granum tritici
cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet: si autem mortuum
fuerit, multum fructum affert (Joan. XII, 24 et 25). Egit
enim in cruce grande commercium; ibi solutus est sacculus pretii
nostri: quando latus ejus apertum est lancea percussoris, emanavit
inde pretium totius orbis. Empti sunt fideles et martyres: sed
martyrum fides probata est; testis est sanguis. Quod illis impensum
est, reddiderunt, et impleverunt quod ait sanctus Joannes: Sicut
Christus pro nobis animam suam posuit, sic et nos debemus pro
fratribus animas ponere (I Joan. III, 16). Et alibi
dicitur: Ad mensam magnam sedisti, diligenter considera quae
apponuntur tibi, quoniam talia te oportet praeparare (Prov.
XXIII, 1, 2). Mensa magna est, ubi epulae sunt ipse dominus
mensae. Nemo pascit convivas de se ipso: hoc facit Dominus
Christus; ipse invitator, ipse cibus et potus. Agnoverunt ergo
martyres quid comederent et biberent, ut talia redderent.
2. Martyres non ex se, sed ex Dei gratia victores. Sed unde talia
redderent, nisi ille daret unde redderent, qui prior impendit? Unde
et Psalmus, ubi scriptum cantavimus, Pretiosa in conspectu Domini
mors sanctorum ejus, quid nobis commendat? Consideravit illic homo
quanta accepit a Deo; circumspexit quanta munera gratiae Omnipotentis
qui eum creavit, qui perditum quaesivit, qui invento veniam dedit,
qui pugnantem infirmis viribus juvit, qui se periclitanti non
subtraxit, qui vincentem coronavit, qui praemium se ipsum dedit:
consideravit haec omnia, et exclamavit, et dixit, Quid retribuam
Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Nolebat esse ingratus,
rependere volebat, et quid rependeret non habebat. Non dixit, Quid
retribuam Domino pro omnibus quae tribuit mihi; sed, pro omnibus quae
retribuit mihi? Non tribuit, sed retribuit. Si retribuit, aliquid
nos impenderamus. Plane impenderamus mala nostra, retribuit bona
sua: retribuit enim bona pro malis, cum nos retribuerimus mala pro
nobis. Quaerit ergo quid retribuat; angustias patitur, unde debitum
solvat non invenit: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit
mihi? Et quasi invenerit quod retribueret, Calicem, inquit,
salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 15,
12, 13). Quid est hoc? Certe reddere cogitabat. Adhuc
quaerit accipere: Calicem salutaris accipiam. Quis est calix iste?
Calix passionis amarus et salubris: calix quem nisi prius biberet
medicus, tangere timeret aegrotus. Ipse est calix iste: agnoscimus
in ore Christi calicem istum dicentis, Pater, si fieri potest,
transeat a me calix iste (Matth. XXVI, 39). Nam et Filii
Zebedaei per matrem suam quaesierunt excelsa loca, ut unus eorum
sederet a dextris, alius a sinistris: quibus ille ait, Potestis
bibere calicem, quem ego bibiturus sum (Id. XX, 22)?
Altitudinem quaeritis? Per vallem venitur ad montem. Sedem
quaeritis claritatis? Prius bibite calicem humilitatis. De ipso
calice dixerunt martyres, Calicem salutaris accipiam, et nomen
Domini invocabo. Non ergo times ne ibi deficias? Non, inquit.
Quare? Quia nomen Domini invocabo. Quomodo vincerent martyres,
nisi ille in martyribus vinceret, qui dixit, Gaudete, quoniam ego
vici saeculum (Joan. XVI, 33)? Imperator coelorum regebat
mentem et linguam eorum, et per eos diabolum in terra superabat, et in
coelo martyres coronabat. O beati qui sic biberunt calicem istum!
finierunt dolores, et acceperunt honores. Attendite ergo,
charissimi: quod oculis non potestis, mente et animo cogitate, et
videte quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
|
|