|
1. Sermonis exordium. Beatorum solemnitas martyrum, et exspectatio
Sanctitatis vestrae de nobis sermonem flagitat. Intelligimus enim nos
quod huic diei congruit disputare debere. Hoc vultis, hoc volumus:
hoc faciat in cujus manu sunt et nos et sermones nostri; donet
facultatem, qui tribuit voluntatem. In hoc enim martyres
flagraverunt: invisibilium enim amore succensi visibilia
contempserunt. Quid amavit in se, qui contempsit et se, ne perderet
se? Templa enim Dei erant, et Deum verum in se habitare
sentiebant; ideo falsos deos non colebant. Audierant, sitienter
hauserant, medullisque intimis cordis tradiderant, sibique quodam modo
invisceraverant quod Dominus dixit, Si quis vult venire post me?
neget semetipsum. Neget, inquit, semetipsum, et tollat crucem
suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24). Hinc aliquid volo
dicere, et terret me vestra intentio, jubet oratio.
2. Negare se quomodo debeat Christi discipulus. Quid est, rogo
vos, Si quis vult post me venire, neget semetipsum, et tollat crucem
suam, et sequatur me? Intelligimus quid est, Tollat crucem suam;
sustineat tribulationem suam: tollat enim est ferat, sufferat.
Patienter, inquit, accipiat omnia quae patitur propter me. Et
sequatur me. Quo? Quo eum novimus isse post resurrectionem.
Ascendit enim in coelum, et sedet ad dexteram Patris. Ibi nos etiam
collocavit. Interim praecedat spes, ut sequatur res. Quomodo debeat
praecedere spes, noverunt qui audiunt, Sursum cor. Restat autem
quaerere, quantum adjuvat Dominus, et discutere, et illo aperiente
intrare, et illo donante invenire, et vobis quod invenire potuerimus
depromere, quid sit quod ait, Neget se. Quomodo negat se qui amat
se? Ita vero rationis est, sed humanae: homo mihi dicit, Quomodo
negat se qui amat se? Sed dicit Deus homini, Neget se, si amat
se. Amando enim se, perdit se: negando se, invenit se. Qui amat,
inquit, animam, suam, perdet eam (Joan. XII, 25). Jussit
qui novit quid jubeat, quia scit consulere qui novit instruere, et
novit reparare qui dignatus est creare. Qui amat, perdat. Luctuosa
res est perdere quod amas. Sed interdum et agricola perdit quod
seminat. Profert, spargit, abjicit, obruit. Quid miraris? Iste
contemptor et perditor avarus est messor. Quid factum sit, hiems et
aestas probavit; ostendit tibi gaudium metentis consilium seminantis.
Ergo qui amat animam suam, perdet eam. Qui fructum in ea quaerit,
seminet eam. Hoc est ergo neget se, ne perverse eam amando perdat
se.
3. Amor sui perversus, verius est sui contemptus. Pecuniae amor
usque ad animae contemptum. Nemo enim est qui non se amet; sed rectus
amor est quaerendus, perversus cavendus. Quisquis enim dimisso Deo
amaverit se, Deumque dimiserit amando se, non remanet nec in se, sed
exit et a se. Exit exsul pectoris sui, contemnendo interiora, amando
exteriora. Quid dixi? Omnes qui mala faciunt, nonne conscientiam
suam contemnunt? Ponit autem modum iniquitati suae, quisquis
erubuerit conscientiae suae. Ergo quia contempsit Deum ut amaret se,
amando foris quod non est ipse, contempsit et se. Videte, audite
Apostolum huic sensui testimonium perhibentem: In novissimis,
inquit, temporibus instabunt tempora periculosa. Quae sunt tempora
periculosa? Exunt homines se ipsos amantes. Hoc est caput mali.
Videamus ergo si remanent vel in se, amando se; videamus, audiamus
quod sequitur: Erunt, inquit, homines se ipsos amantes, amatores
pecuniae (II Tim. III, 1, 2). Ubi es qui te amabas?
Nempe foris es. Rogo te, pecunia numquid tu es? Nempe qui neglecto
Deo amasti te, amando pecuniam deseruisti et te. Prius deseruisti,
postea perdidisti. Fecit enim amor pecuniae ut perderes te. Mentiris
propter pecuniam: Os quod mentitur, occidit animam (Sap. I,
11). Ecce cum quaeris pecuniam, perdidisti animam tuam. Profer
trutinam veritatis, non cupiditatis: profer stateram, sed veritatis,
non cupiditatis; profer, obsecro te, et pone in una parte pecuniam,
in altera animam. Jam tu appendis, et ex cupiditate fraudulentos
digitos adhibes; vis ut mergat pars quae habet pecuniam. Pone, noli
appendere: fraudem vis facere contra te; video quid agas. Praeponere
vis pecuniam animae tuae; mentiri propter illam, perdere istam.
Pone, Deus appendat; qui nescit falli, nec fallere, ipse
appendat. Ecce ipse appendit; vide appendentem, audi renuntiantem:
Quid prodest homini, si totum mundum lucretur? Vox divina est, vox
est appendentis, nec fallentis; renuntiantis, admonentis. Tu in una
parte pecuniam ponebas, et in altera animam; vide ubi posuisti
pecuniam. Quid respondet qui appendit? Tu pecuniam posuisti: Quid
prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae
detrimentum patiatur (Matth. XVI, 26)? Animam autem
appendere volebas cum lucro: appende cum mundo. Volebas eam perdere,
ut abs te acquireretur terra: plus habet ista ponderis, quam coelum et
terra. Sed facis hoc, quia dimittendo Deum, et amando te, existi
et a te; et alia jam, quae sunt forinsecus, pluris aestimas quam te.
Redi ad te: sed iterum sursum versus cum redieris ad te, noli
remanere in te. Prius ab his quae foris sunt redi ad te, et deinde
redde te ei qui fecit te, et perditum quaesivit te, et fugitivum
invenit te, et aversum convertit te ad se. Redi ergo ad te, et vade
ad illum qui fecit te. Imitare filium illum juniorem; quia forte tu
es. Populo dico, non uni homini; etsi omnes me audire possint, non
dico uni, sed humano generi. Redi ergo, esto filius ille junior,
qui sua substantia vivens prodige dispersa et perdita eguit, porcos
pavit, fame fatigatus respiravit, recoluit memoria patrem suum. Et
quid de illo Evangelium dicit? Et reversus ad semetipsum. Qui
dimiserat et semetipsum, reversus ad semetipsum, videamus si
remanserit in semetipso. Reversus in semetipsum dixit, Surgam.
Ergo ceciderat. Surgam, inquit, et ibo ad patrem meum. Ecce jam
negat se, qui invenit se. Quomodo negat? Audite: Et dicam illi,
Peccavi, inquit, in coelum, et coram te. Negat se. Jam non sum
dignus vocari filius tuus. (Luc. XV, 11-19). Ecce quod
sancti martyres fecerunt. Contempserunt ea quae foris erant; omnes
illecebras hujus saeculi, omnes errores atque terrores, quidquid
libebat, quiquid terrebat, totum contempserunt, totum calcaverunt.
Venerunt et ad se, et attenderunt se; invenerunt se in se,
displicuerunt sibi: ad eum cucurrerunt, a quo formarentur, in quo
reviviscerent, in quo remanerent, in quo periret quod ipsi per semet
ipsos esse coeperant, et hoc maneret quod in eis ipse condiderat. Hoc
est negare se ipsum.
4. Petri timor audita futura passione Christi. Negare se quid.
Hoc Petrus apostolus nondum poterat capere, quando Domino nostro
Jesu Christo suam praenuntianti passionen ait: Absit a te,
Domine, non fiet istud. Timebat ne vita moreretur. Modo, cum
sanctum Evangelium legeretur, audistis quid beatus Petrus responderit
Salvatori passionem suam pro nobis praenuntianti, et quodam modo
promittenti. Captivus contradicebat Redemptori. Quid agis,
Apostole? quomodo contradicis? quomodo dicis, Non fiet istud?
Ergo Dominus non est passurus? Scandalum tibi verbum crucis:
pereuntibus stultitia est. Redimendus es, et mercatori contradicis?
Dimitte patiatur: novit quid agat, novit quare venerit, novit
quomodo te quaerat, novit quomodo te inveniat. Noli docere magistrum
tuum; quaere de latere ipsius pretium tuum. Audi tu potius
corrigentem: tu noli velle corrigere; perversum est, praeposterum
est. Audi quid dicat: Vade post me. Et quia ille dixit, dico;
verbum Domini non tacebo, nec Apostolo contumeliam facio. Dominus
Christus ait, Vade post me, satanas (Matth. XVI, 22,
23). Quare satanas? Quia vis ire ante me. Non vis esse
satanas? Vade post me. Si enim vadis post me, sequeris me: si
sequeris me, tolles crucem tuam, nec mihi eris consiliarius, sed
discipulus. Nam unde expavisti, Domino mortem suam praenuntiante?
unde expavisti, nisi quia et tu mori timuisti? Mori timendo, non te
negasti, te male amando, ipsum negasti. Sed postea beatus Petrus
apostolus, postquam ter negavit Dominum, culpam illam flendo
delevit: resurgente Domino confirmatus, aedificatus, pro illo
mortuus est, quem mori metuendo negaverat; confitendo mortem invenit,
sed mortem inveniendo vitam apprehendit. Et ecce jam Petrus non
moritur; praeteriit omnis timor, nullae illi ulterius lacrymae, omnia
recesserunt, manet beatus cum Christo. Calcavit enim omnes foris
illecebras, minas atque terrores: negavit se, tulit crucem suam, et
secutus est Dominum. Audi et apostolum Paulum negantem se: Mihi,
inquit, absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi
per quem mundus mihi crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI,
14). Adhuc audi negantem se: Vivo, inquit, non ego. Aperta
sui negatio: sed jam sequitur gloriosa Christi confessio, vivit vero
in me Christus (Id. XI, 20). Quid est ergo, Nega te?
Noli tu ipse vivere in te. Quid est, Noli tu ipse vivere in te?
Noli facere voluntatem tuam, sed illius qui habitat in te.
|
|