|
1. Amare et perdere animam suam, duobus modis intelligitur. Illa
evangelica tuba, quando ait Dominus, Qui amat animam suam, perdet
illam; et qui perdiderit illam propter me, inveniet eam (Matth.
X, 39, et Joan. XII, 25), ad praelium accensi sunt
martyres; et vicerunt, quia non de se, sed de Domino
praesumpserunt. Qui amat animam suam, perdet illam. Duobus modis
intelligi potest, quod dictum est, Qui amat animam suam, perdet
illam. Si amas illam, perdis eam. Et alio modo: Noli amare, ne
perdas. Prior modus istum habet sensum: Si amas, perde illam. Si
amas ergo illam, si amas, perde illam. Hic semina illam, et in
coelo metes illam. Agricola triticum si non perdit in semine, non
amat in messe. Alius modus sic habet: Noli amare illam, ne perdas
illam. Videntur sibi amare animas suas, qui timent mori. Animas
suas martyres si sic amassent, sine dubio perdidissent. Quid enim
prodesset tenere animam in hac vita, et perdere in futura? quid
prodesset tenere animam in terra, et perdere in coelo? Et quid est
ipsam tenere? quamdiu tenere? Quod tenes, perit a te: si perdis,
invenis in te. Ecce tenuerunt animas suas martyres. Et quomodo
essent martyres, si semper tenuissent? Sed ecce si tenuissent,
numquid usque in hodiernum vixissent? Si negando Christum suas in hac
vita animas tenuissent, nonne olim ex hac vita transissent, et animas
utique perdidissent?
Sed quia Christum non negaverunt; transierunt de hoc mundo ad
Patrem. Quaesierunt Christum, confitendo; tenuerunt, moriendo.
Magno itaque lucro perdiderunt animas suas; fenum perdentes: coronam
promerentes: coronam, inquam, promerentes, et vitam sine fine
tenentes.
2. Martyrem non facit poena, sed causa. Morientes propter
Christum, non Christo, sed sibi cousuluerunt. Fit denique, imo
factum est in eis, quod Dominus subsequenter adjunxit, Et qui
perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Qui perdiderit,
inquit, propter me. Tota causa ibi est. Qui perdiderit, non
quomodocumque, non qualibet causa, sed propter me. Illi enim in
prophetia jam dixerant martyres, Propter te mortificamur tota die
(Psal. XLIII, 22). Propterea martyrem non facit poena,
sed causa.
Quando Dominus passus est, tres cruces causa discrevit. Inter duos
latrones crucifixus erat: hinc et inde facinorosi confixi, in medio
ipse. Et tanquam illud lignum tribunal esset, insultantem damnavit,
confitentem coronavit. Quid faciet judicaturus, si hoc potuit
judicatus? Jam ergo discernebat cruces. Nam, si poena
interrogaretur, similis erat Christus latronibus. Sed si interroget
quis crucem, quare crucifixus est Christus; respondet nobis,
Propter vos. Dicant ergo illi et martyres: Et nos mortui sumus
propter te. Ipse propter nos, nos autem propter illum. Sed ipse
propter nos, ut conferret nobis beneficium: nos autem propter illum,
non ad impertiendum illi beneficium. Proinde nobis in utroque
consultum est: et quod manat ex illo, venit ad nos; et quod fit
propter illum, redit ad nos. Ipse est enim de quo dicit anima, quae
laetatur in Domino: Dixi Domino, Deus meus es tu; quoniam bonorum
meorum non eges (Psal. XV, 2). Quid enim est, bonorum
meorum, nisi a te datorum? Et quomodo eget aliquo bono, a quo datur
omne bonum?
3. Dona Dei bonis et malis communia. Proprium servatur bonis.
Dedit nobis naturam, ut essemus: dedit animam, ut viveremus: dedit
mentem, ut intelligeremus: dedit alimenta, ut mortalem vitam
sustentaremus: dedit lucem de coelo, fontes de terra. Sed haec omnia
communia dona sunt bonorum et malorum. Si haec dedit et malis, nihil
ergo proprium servat bonis? Servat plane. Et quid est illud quod
servat bonis? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit. Quod enim in cor hominis ascendit, infra cor
hominis erat: ideo in cor ascendit, quia supra illud est cor quo
ascendit. Quod servat bonis, cor illuc ascendit. Non quod ascendit
in cor tuum, sed quo ascendit cor tuum, hoc tibi servat Deus. Noli
surdus audire, Sursum cor. Quod ergo oculus non vidit, nec auris
audivit, nec in cor hominis ascendit; oculus non vidit, quia non est
color; auris non audivit, quia non est sonus; nec in cor ascendit,
quia non est terrena cogitatio. Sic intelligite, Quod oculus non
vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae
praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9).
4. Deus ipse bonorum praemium erit. Adhuc quid hoc sit forsitan
quaeretis a me. Illum interrogate, qui coepit in vobis habitare.
Dico tamen et ego quod inde sentio. Hoc enim vos quaeritis quid Deus
proprium servat bonis, si tanta largitur et malis et bonis. Et cum
dicerem, Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit, non desunt qui dicant, Putas quid est? Ecce quid
est quod servat Deus solis bonis, quos tamen ipse fecerit bonos: ecce
quid est. Breviter praemium nostrum definitum est per prophetam: Ero
illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs (Levit. XXVI, 12;
II Cor. VI, 16). Ero illorum Deus: praemium nobis se ipsum
promisit. Quaere aliud, si inveneris melius. Si dicerem, Promisit
aurum; gauderes: se promisit, et tristis es? Si dives Deum non
habet, quid habet? Nolite aliquid a Deo quaerere; nisi Deum.
Gratis amate, se solum ab illo desiderate. Nolite timere inopiam:
dat se ipsum nobis, et sufficit nobis. Det se ipsum nobis, et
sufficiat nobis. Philippum apostolum audite in Evangelio: Domine,
ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8).
5. Avari martyres auri. Quid ergo miramini, fratres, si amatores
Dei martyres tanta pertulerunt, ut acquirerent Deum? Amatores auri
videte quanta patiantur. Hiemalibus asperitatibus se navigando
committunt: sic fervent avaritia, ut nulla formident frigora;
jactantur ventis, suspenduntur et deprimuntur fluctibus; ineffabilibus
periculis usque ad mortem agitantur. Dicant et ipsi auro, Propter te
mortificamur tota die. Dicant martyres Christo, Propter te
mortificamur tota die. Vox quidem est similis: sed causa est valde
dissimilis. Ecce utrique dixerunt, isti Christo, illi auro,
Propter te mortificamur tota die. Respondeat Christus suis
martyribus, Si moriemini pro me, et vos invenietis et me.
Respondeat autem aurum avaris, Si naufragaveritis pro me, et vos
perdetis et me. Amantes ergo et imitantes; non inaniter amantes, sed
amantes et imitantes, dies martyrum celebremus, et aestus istos
nostros, gaudiorum refrigerio mitigemus. Cum illis enim sine fine
regnabimus, si eos fideliter et non inaniter diligamus.
|
|