|
1. Paulus ex persecutore praedicator Christi. Gratiae Dei
exemplum in Paulo datum, ne aliquis peccator desperet. Hodie lectio
de Actibus Apostolorum haec pronuntiata est, ubi apostolus Paulus ex
persecutore Christianorum, annuntiator Christi factus est. Hodie in
illis regionibus etiam loca ipsa testantur, quod tunc gestum est: et
nunc legitur, et creditur. Utilitas autem rei gestae hujus haec est,
quam Apostolus ipse commemorat in Epistolis suis. Dicit enim ad hoc
sibi veniam datam omnium peccatorum suorum, et illius furoris atque
insaniae qua pertrahebat Christianos ad necem, qui minister erat
furoris Judaeorum, sive in lapidatione sancti martyris Stephani,
sive in caeteris exhibendis et adducendis ad poenam; ut nemo de se
desperet, qui fuerit magnis peccatis involutus, et magnis sceleribus
irretitus, quasi veniam non sit accepturus, si conversus fuerit ad
eum, qui pendens in cruce oravit pro persecutoribus dicens: Pater,
ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII,
34). Factus est ille ex persecutore praedicator et doctor
Gentium.
|
“Fui primo, inquit, blasphemus et persecutor et
injuriosus: sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo
ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem, ad informationem
eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam (I Tim. I, 13 et
16).”
|
|
Gratia enim Dei salvi efficimur a peccatis nostris, in
quibus aegrotamus. Illius, illius medicina est, quae sanat animam.
Nam se ipsa vulnerare potuit, sanare non potuit.
2. Aegrotare et convalescere non aeque habet homo in potestate. Ex
libera hominis voluntate semen mortis. Medicus proprie quis. Namque
et in ipso corpore in potestate habet homo aegrotare, convalescere
autem non ita habet in potestate. Si enim excedat modum, et
intemperanter vivat, faciatque illa quae sunt incommoda valetudini, et
expugnantia sanitatem, uno die, si vult, cadit in morbos; non autem
cum ceciderit, convalescit. Ut enim aegrotet, se ipsum adhibet ad
intemperantiam: ut autem convalescat, medicum adhibet ad salutem.
Non enim potest, ut diximus, in potestate habere recipiendam
sanitatem, quomodo habet in potestate amittendam.
Sic etiam secundum animam, ut peccando in mortem caderet homo, ut ex
immortali mortalis fieret, ut subderetur diabolo seductori, fuit in
ejus libero arbitrio; quo ad inferiora declinando superiora deseruit,
et aurem praebendo serpenti, aurem clausit ad Deum, atque constitutus
inter praeceptorem et seductorem, magis seductori quam praeceptori
obtemperare delegit. Unde enim audivit Deum, inde audivit diabolum.
Quare ergo non potius meliori credidit? Ideoque invenit verum esse
quod praedixerat Deus, falsum quod promiserat diabolus. Haec prima
origo malorum nostrorum, haec radix omnium miseriarum, hoc semen
mortis ex propria et libera voluntate primi hominis: qui sic est
factus, ut si obediret Deo, semper beatus et immortalis esset; si
negligeret et contemneret praeceptum ejus, qui volebat in illo salutem
perpetuam custodire, in morbum mortalitatis irrueret. Tunc ergo
medicus a sano contemptus est, nunc curat aegrotum. Alia sunt enim
praecepta, quae dat medicina ad tenendam sanitatem; sanis enim
dantur, ne aegrotent: alia sunt autem, quae jam aegroti accipiunt,
ut recuperent quod amiserunt.
Bonum erat homini ut obediret medico, cum sanus esset, ne medicus
illi opus esset. Non est enim opus sanis medicus, sed aegrotantibus.
Proprie quippe medicus dicitur, per quem sanitas recuperatur. Nam
semper Deus medicus opus est etiam sanis, ut sanitas ipsa teneatur.
Bonum ergo illi erat tenere perpetuam sanitatem, in qua conditus
erat. Contempsit, abusus est, intemperantia sua decidit in malam
valetudinem hujus mortalitatis: audiat vel modo praecipientem medicum,
ut possit inde surgere, quo per peccatum, ipse decubuit.
3. Aegrotus praecepta medici observando nonnisi paulatim fit sanus.
Sed plane, fratres, quemadmodum in ipsa medicina sanus faciendo quae
imperat sapientia salutis, manet in eo quod habet; si autem coeperit
aegrotare, incipit audire praeceptum, et incipit facere, si vere
curat recipere bonam et integram valetudinem; cum autem coeperit id
facere, non continuo jam sanus est; sed diu observando pervenit ad
illam sanitatem, quam minus temperando perdiderat: hoc illi autem
prodest quod jam incipit observare, ne augeat aegritudinem, et ut non
solum deterior non fiat, sed etiam incipiat melius habere, qui
paulatim fit sanus: spes est enim perfectae sanitatis, quando incipit
homo minus minusque aegrotare. Sic etiam juste vivere in hac vita,
quid est aliud, nisi audire praecepta legis, et facere? Numquid ergo
quicumque faciunt praecepta legis, jam sani sunt? Nondum: sed ut
sani fiant, faciunt. Non deficiant faciendo: quia paulatim recipitur
quod semel amissum est. Si enim cito rediret homo ad pristinam
beatitudinem, ludus illi esset peccando cadere in mortem.
4. Cum praeceptis medici ferendus etiam dolor sectionis. Cecidit
quisque, verbi gratia, in morbum corporis per intemperantiam, natum
est illi aliquid in corpore, quod opus est etiam secari: sine dubio
dolores passurus est; sed dolores illi non erunt infructuosi. Si
dolores sectionis pati non vult, vermes putredinis patietur. Incipit
ergo dicere medicus: Observa illud atque illud, hoc noli tangere,
noli isto cibo uti vel potu, inquietus esse ad illam rem noli.
Incipit facere, jam observans est praeceptorum; sed nondum sanus.
Quo ergo valet quod observat? Ne pestis quae illi accidit augeatur,
atque ut etiam minuatur. Quid ergo sequitur? Accedat oportet ad
observationem praeceptorum etiam medici secantis manus, et dolores
salubres infligentis. Si ergo ille positus in ulcere putrido dicat,
Quid mihi prodest quia observo praecepta, si dolores patior
sectionis? respondetur, Sed utroque curaberis, et observantia
praeceptorum, et tolerantia dolorum. Tantum est enim quod fecisti
tibi, non observando cum sanus esses. Acquiesce itaque medico, donec
saneris: meritum est enim ulceris tui, quidquid pateris molestiarum.
5. Christus medicus quomodo nos paulatim sanat. Sic venit ad
afflictum et laborantem medicus Christus, qui ait: Non est opus
sanis medicus, sed male habentibus. Non veni vocare justos, sed
peccatores (Matth. IX, 12 et 13). Vocat peccatores ad pacem
vocat aegrotantes ad sanitatem. Imperat fidem, imperat continentiam,
temperantiam, sobrietatem; refrenat concupiscentiam avaritiae: dicit
quid faciamus, quid observemus. Qui observat haec, jam potest dici
juste vivere secundum praeceptum medicinae: sed nondum recepit illam
sanitatem et illam integram valetudinem, quam Deus promittit per
Apostolum, dicens:
|
“Oportet corruptibile hoc induere
incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Tunc fiet
sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoriam. Ubi est,
mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus”
|
|
(I Cor.
XV, 53-55)? Tunc plena sanitas erit, et cum Angelis sanctis
aequalitas. Sed modo antequam fiat, fratres mei, cum coeperimus
observare praecepta, quae medicus praecipit, quando patimur etiam
aliquas tentationes et tribulationes, non putemus nos sine causa
observare, quia major dolor videtur sequi praecepta illa quae
observas. Quod enim pateris tribulationes, manus est secantis
medici, non sententia judicis punientis. Fit hoc ut perfecta sit
sanitas: patiamur, feramus dolores. Dulce peccatum est: per
amaritudines ergo tribulationis perniciosa dulcedo digeratur.
Delectabat te, quando fecisti malum: sed incidisti in infirmitatem
faciendo. A contrario medicina est, facit tibi ad tempus dolorem, ut
recipias perpetuam sanitatem. Utere illa, et noli repellere.
6. Antidotum contra omnia peccata. Duobus peccatorum generibus duo
opponuntur praecepta. Sane ante omnia illud antidotum non recedat,
quod contra omnes putredines, contra omnium peccatorum venena plurimum
valet, ut dicas, et verum dicas Domino Deo tuo: Dimitte nobis
debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth.
VI, 12). Hoc enim pactum cum aegrotis medicus conscripsit atque
firmavit. Quoniam duo sunt genera peccatorum; unum quo in Deum,
alterum quo in hominem peccatur. Unde etiam duo sunt praecepta illa,
in quibus tota Lex pendet et Prophetae: Diliges Dominum Deum tuum
ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et
diliges proximum tuum tanquam te ipsum (Id. XXII, 37-40).
Et in his continetur etiam decalogus praeceptorum Legis, ubi tria
praecepta pertinent ad dilectionem Dei, septem ad proximi: de quibus
satis aliquando tractavimus.
7. Peccat in Deum, qui in se corrumpit templum ejus. Quomodo ergo
duo sunt praecepta, sic et duo genera peccatorum. Aut enim in Deum
peccatur, aut in hominem. Peccatur autem in Deum, etiam corrumpendo
templum ejus in te: etenim Deus redemit te sanguine Filii sui.
Quanquam et antequam redimereris, cujus servus eras, nisi ejus qui
condidit omnia? Peculiariter quodam modo te habere voluit redemptum
sanguine Filii sui. Et non estis vestri, inquit Apostolus; empti
enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro
(I Cor. VI, 19 et 20). Ergo ille a quo redemptus es,
fecit te domum suam. Numquid tu vis everti domum tuam? Sic nec Deus
suam, hoc est, te ipsum. Si tibi non parcis propter te ipsum, parce
tibi propter Deum, qui te fecit templum suum. Templum enim Dei
sanctum est, inquit, quod estis vos; et, Qui templum Dei
corruperit, corrumpet illum Deus (Id. III, 17). Quae
peccata homines quando faciunt, putant se non peccare, quia nulli
homini nocent.
8. Corruptores sui, non innocentes. Innocens quis. Hoc itaque
volo intimare Sanctitati vestrae, quantum breve tempus admittit, quid
mali faciant, qui se ipsos corrumpunt voracitate, ebrietate,
fornicatione; et reprehendentibus respondent, Feci de ratione mea,
de possessione mea: cui quid rapui? cui quid abstuli? contra quem
feci? Bene mihi sit volo, ex eo quod Deus mihi dedit. Videtur iste
innocens, quod quasi nulli noceat. Sed quomodo est innocens, qui non
parcit sibi? Ille enim innocens est, qui nulli nocet: quia
dilectionis proximi regula ab ipso est. Hoc enim dixit Deus,
Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Quomodo ergo in te salva est
dilectio proximi, quando dilectio tui per intemperantiam vulneratur?
Deinde dicit tibi Deus: Cum per ebrietatem corrumpere te vis, non
cujuslibet domum evertis, sed domum meam. Ubi habitabo? In istis
ruinis? in istis sordibus? Si hospitem reciperes aliquem servum
meum, reficeres et mundares domum, quo intraret servus meus: non
mundas cor, ubi habitare ego volo?
9. Modus in rerum concessarum usu difficile tenetur. Usus uxoris
immoderatus, nisi liberorum procreandorum causa fiat. Unam ergo rem
commemoravi, fratres, ut videatis quomodo peccent, qui se ipsos
corrumpunt, cum sibi innocentes videntur. Sed quoniam in ipsa
fragilitate et mortalitate vitae hujus difficile est ut homo non excedat
modum aliquantum in his rebus, quibus ad necessitatem utitur;
adhibendum est illud remedium, Dimitte nobis debita nostra, sicut et
nos dimittimus debitoribus nostris: si dicatur, et vere dicatur.
Adulterium facere prohiberis, ne noceas proximo. Quomodo enim non
vis accedi ad tuam, sic non debes accedere ad alienam uxorem. Si
autem tua intemperantius usus fueris, numquid videris nocere alicui,
quia uteris tua? Sed eo ipso concesso immoderatius utendo, corrumpis
in te templum Dei. Nemo te accusat extraneus: sed quod responsum
dabit conscientia tua Deo dicenti per Apostolum, Ut sciat
unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore;
non in morbo desideriorum, sicuti Gentes quae ignorant Deum (I
Thess. IV, 4, 5)? Quis est autem habens uxorem, qui eo modo
utatur uxore, ut non excedat legem liberos procreandi? Ad hoc enim
data est: convincunt te tabulae quae scribuntur in matrimonio. Pactus
es quemadmodum duceres: sonat tibi scriptura pactionis, Liberorum
procreandorum causa. Non ergo accedas, si potes, nisi liberorum
procreandorum causa. Si modum excesseris, contra illas tabulas facies
et contra pactum. Nonne manifestum est? Eris mendax, et pacti
violator: et quaerit in te Deus integritatem templi sui et non
invenit; non quia tua usus es, sed quia immoderate usus es. Nam et
vinum de apotheca tua bibis, et tamen si sic bibis, ut inebrieris,
non quia re tua usus es, ideo non peccasti: donum enim Dei
convertisti ad corruptionem tuam.
10. Deus ipse offenditur usu rerum concessarum immoderato.
Remedium contra peccata ejusmodi immoderationis. Quid ergo,
fratres? Certe manifestum est, et renuntiat omnium conscientia, quia
difficile est sic uti rebus concessis, ut non aliquantulum excedatur
modus. Quando autem excesseris modum, offendis Deum, cujus templum
es. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Nemo se fallat:
Quisquis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus. Dicta
sententia est, teneris reus. Quid dicturus es in orationibus tuis,
quando rogabis Deum, quem offendis in templo suo, quem pellis de
templo suo? Quomodo mundabis rursus in te domum Dei? quomodo eum
reduces ad te? Quomodo, nisi dicendo ex vero corde tuo, et verbis et
factis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris? Quis enim te accusabit immoderate utentem tuo
cibo, tuo potu, tua conjuge? Nemo accusabit hominum: sed tamen quia
Deus arguit, exigens de te integritatem templi sui et incorruptionem
habitationis suae, dedit tibi remedium, tanquam dicens: Si excedendo
modum offendis me, et ego tenebo te reum, ubi te nullus hominum
accusat; dimitte homini quod in te peccavit, ut dimittam tibi quod
peccas in me.
11. Contempto illo remedio non remanet spes ulla salutis. Tenete
istud fortiter, fratres. Qui enim et ad hujusmodi antidotum
renuntiaverit, nulla illi spes salutis omnino remanebit. Qui mihi
dixerit, Non remitto peccata, quae in me forte homines peccant: non
est unde illi promittam salutem. Non enim possum ego promittere, quod
non promittit Deus. Ero enim non dispensator verbi Dei, sed
dispensator serpentis. Serpens enim promisit bonum peccanti, Deus
autem mortem minatus est. Quid enim illi evenit, nisi quod minatus
est Deus? Et longe ab eo factum est, quod ille pollicitus est.
Vultis ergo, fratres, ut dicam vobis: Etsi peccaveritis, etsi non
dimiseritis peccata hominibus, prorsus salvi eritis, cum venerit
Christus Jesus, omnibus indulgentiam dabit? Non dico, quia non
audio : non dico quod mihi non dicitur. Promittit quidem Deus
indulgentiam peccatori, sed praeterita omnia dimittens conversis,
credentibus, baptizatis. Hoc lego, hoc audeo promittere, hoc
promitto, et quod promitto promittitur mihi. Et cum legitur, omnes
audimus: condiscipuli enim sumus, unus magister est in ista schola.
12. Peccata gravia, quae poenitentiae laborem exigunt
vehementiorem. Levia peccata multitudine opprimunt, nisi a Deo
dimittantur. Omnia ergo praeterita conversis dimittuntur: caeterum
hujus vitae sunt quaedam gravia et mortifera, quae nisi per
vehementissimam molestiam humiliationis cordis et contritionis spiritus
et tribulationis poenitentiae non relaxantur. Haec dimittuntur per
claves Ecclesiae. Si enim tu te coeperis judicare, si tibi coeperis
displicere; Deus veniet, ut misereatur. Si tu te punire volueris,
parcet ille. Qui autem agit bene poenitentiam, suus ipse punitor
est. Sit oportet ipse severus in se, ut in eum sit misericors Deus:
quomodo dicit David, Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes
iniquitates meas dele. Sed quo merito? Ait in ipso psalmo: Quoniam
iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum meum ante me est semper
(Psal. L, 11, 5). Si ergo tu agnoscis, ille ignoscit.
Sunt autem peccata levia et minuta, quae devitari omnino non possunt,
quae quidem videntur minora, sed multitudine premunt. Nam et acervus
frumenti minutissimis granis colligitur, et tamen onerantur inde
naves: et si amplius onerentur, demerguntur. Unum fulmen dejicit
aliquem, et occidit: sed et si pluvia sit nimia, minutissimis guttis
tamen multos interficit. Illud uno ictu perimit, illa ex multitudine
exstinguit. Magnae bestiae uno morsu occidunt hominem: minutae autem
cum fuerint multae congregatae, plerumque interimunt, et talem
perniciem inferunt, ut poenis hujusmodi gens superba Pharaonis
judicari meruerit. Si ergo, quamvis minuta sint ista peccata, tamen
quia tam multa sunt, ut congregata acervum faciant, quo te premant;
bonus est Deus, qui etiam ipsa dimittit, sine quibus non potest ista
vita duci. Quomodo autem dimittit, si tu non dimittas quae in te
committuntur?
13. Sentinare, debita debitoribus nostris dimittendo. Sententia
ista sic est in corde hominis, quomodo cadus, unde sentinatur navis in
pelago. Non potest enim nisi aquam admittere per rimas compaginis
suae. Paulatim tamen adhibendo tenuem liquorem, facit multam
collectionem, ita ut si non exhauriatur, navem opprimat. Sic et in
ista vita habemus quasdam mortalitatis fragilitatisque nostrae rimulas,
per quas intrat peccatum de fluctibus hujus saeculi. Arripiamus,
tanquam sitellam, istam sententiam, ut sentinemus, ne demergamur.
Dimittamus debita debitoribus nostris, ut dimittat nobis Deus debita
nostra. Per hanc sententiam (si fiat, ut vere dicatur) exhauris
quidquid influxerat. Sed cautus esto: adhuc enim in mari es. Nam
cum hoc semel feceris, non sufficit, nisi perveneris trajecto isto
mari ad illam patriae soliditatem et firmitatem, ubi nullis fluctibus
quatiaris, nec dimittas quod in te non admittitur, nec tibi dimitti
velis quod non admittis.
14. Odium cito deponendum, ne corrumpat cor. Satis me hoc
commendasse arbitror Charitati vestrae, et commendo propter fluctus
istos, in quibus periclitamur, remedium salutare teneamus. Et videte
etiam quantum peccet, qui nocere studet innocenti; cum ille jam non
sit ferendus, qui non dimittit quod ei quisque nocuerit. Attendant
ergo fratres nostri, et videant adversus quos habebant aliquas
amaritudines odiorum. Si non illas dimiserunt, vel per istos dies
videant quid faciant ista de cordibus eorum. Aut certe si se tutos
putant, mittant acetum in vasa, in quibus bonum vinum servare
consueverunt. Non mittunt, et cauti sunt, ne testa vitietur: et
odium mittunt in cor suum, non timentes ne quid ibi corruptionis
operetur? Servate ergo, fratres, ut nulli noceatis, quantum
potestis: et si qua vobis immoderatio de usu isto concessarum rerum,
vitae humanae infirmitate subrepserit, quoniam pertinet ad corruptionem
templi Dei; tenete atque versate, ut ea quae in vos committuntur,
cito dimittatis hominibus, ut Pater vester qui in coelis est,
dimittat vobis peccata vestra.
|
|