|
1. Martyres unde amici Christi. Diligere invicem jubemur propter
regnum Dei. Quando honorem martyribus exhibemus, Christi amicos
honoramus. Quaeritis quae causa eos amicos Christi fecerit? Ipse
Christus ostendit: ait enim, Hoc est praeceptum meum, ut diligatis
invicem. Diligunt invicem qui histriones simul spectant, diligunt
invicem qui simul se in popinis inebriant, diligunt invicem mala sibi
conscientia sociati. Cum ergo dixisset Christus, Hoc est praeceptum
meum, ut diligatis invicem, debuit distinguere dilectionem. Fecit
utique: audite. Cum enim dixisset, Hoc est praeceptum meum, ut
diligatis invicem; mox addidit sicut ego dilexi vos. Sic diligite
invicem, propter regnum Dei, propter vitam aeternam. Amate simul,
sed me. Amaretis invicem, si simul diligeretis histrionem: magis
diligite invicem, simul amando eum qui displicere non potest,
Salvatorem.
2. Quantum diligere invicem praecipimur. Accessit adhuc Dominus,
et docuit adhuc: tanquam diceremus ei, Et quomodo nos dilexisti, ut
sciamus et nos quemadmodum nos diligere debeamus? Audite: Majorem
hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis
(Joan. XV, 12, 13). Sic diligite invicem, ut unusquisque
animam suam ponat pro caeteris. Hoc enim martyres fecerunt, quod et
ipse Joannes evangelista in Epistola sua dicit: Sicut Christus
animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animas nostras pro
fratribus ponere (I Joan. III, 16). Acceditis ad mensam
potentis: nostis fideles ad quam mensam acceditis: recolite
Scripturam dicentem, Cum accedis ad mensam potentis, scito quoniam
oportet te talia praeparare (Prov. XXIII, 1, 2). Ad quam
mensam potentis accedis? Qui tibi exhibet se ipsum, non mensam
coquorum arte conditam: exhibet tibi Christus suam mensam, scilicet
semetipsum. Accede ad hanc mensam, et saturare. Esto pauper, et
saturaberis. Edent pauperes, et saturabuntur (Psal. XXI,
27). Scito quoniam talia te oportet praeparare. Ut intelligas,
Joannem expositorem attende. Forte enim nesciebas quid sit, Cum
accedis ad mensam potentis, scito quoniam talia te oportet praeparare.
Audi expositorem: Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic
et nos debemus talia praeparare. Quid est, talia praeparare? Animas
pro fratribus ponere.
3. Charitas Dei donum. Ut saturareris, pauper accessisti: unde
talia praeparabis? Ab ipso qui te invitavit pete, ut habeas unde
illum pascas. Nisi ipse tibi dederit, nihil habebis. Sed habes jam
aliquid charitatis? Nec hoc tibi imputes: Quid enim habes quod non
accepisti (I Cor. IV, 7)? Habes jam aliquid charitatis?
Pete ut augeat, pete ut perficiat, quousque pervenias ad illam
mensam, qua major in hac vita non est. Majorem hac charitatem nemo
habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Accessisti pauper,
recedis dives: imo non recedis, sed manendo dives eris. Ab illo
martyres acceperunt quod pro illo passi sunt: credite; ab illo
acceperunt. Paterfamilias dedit illis unde illum pascerent. Ipsum
habemus, ab ipso petamus. Et si accipere minus digni sumus, per
amicos ipsius, qui eum de ipsius dono paverunt, petamus. Orent ipsi
pro nobis, ut donet et nobis. Et ut plus habeamus, de coelo
accipimus. Joannem audi praecursorem ipsius, Non potest homo
accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo (Joan. III,
27). Ergo et quod habemus, de coelo accepimus; et ut plus
habeamus, de coelo accipimus.
4. Fornicatores non esse intraturos in coelestem civitatem. Ipsa
est civitas, quae de coelo descendit: tales simus, ut intremus in
eam. Audistis enim quales intrent, quales non intrent. Nolite esse
tales, quales non intraturos audistis: maxime fornicatores. Nam cum
Scriptura commemorasset eos qui non intrabunt, ibi etiam nominavit
homicidas: non expavistis. Nominavit fornicatores (Galat. VI,
19-21): audivi quia pectora tutudistis. Ego audivi, ego
audivi, ego vidi: et quod non vidi in cubilibus vestris, vidi in
sonitu, vidi in pectoribus vestris, quando tutudistis pectora vestra.
Ejicite inde peccatum: nam pectora tundere, et haec eadem facere,
nihil est aliud quam peccata pavimentare. Fratres mei, filii mei,
estote casti, amate castitatem, amplectimini castitatem, diligite
munditiam: quia Deus auctor munditiae in templo suo, quod estis vos,
eam quaerit; procul a templo expellit immundos. Sufficiant vobis
uxores vestrae, quia sufficere vos vultis uxoribus vestris. Non vis
ab illa fiat aliquid praeter te: noli facere aliquid praeter ipsam.
Tu dominus es, illa ancilla: Deus fecit utrumque. Sara, inquit
Scriptura, obsequebatur Abrahae, dominum eum vocans (I Petr.
III, 6). Verum est; istis tabulis subscripsit episcopus:
ancillae vestrae sunt uxores vestrae, domini estis uxorum vestrarum.
Sed quando venitur ad illud negotium, quo sexus discernitur, et sexus
sibi uterque miscetur; Uxor non habet potestatem corporis sui, sed
vir. Gaudebas, erigebas te, jactabas te. Bene dixit Apostolus,
optime dixit Vas electionis: Uxor non habet potestatem corporis sui,
sed vir. Quia ego sum dominus. Laudasti: audi quod sequitur, audi
quod non vis, rogo ut velis. Quid est hoc? Audi: Similiter et
vir; dominus ille; similiter et vir non habet potestatem corporis
sui, sed mulier (I Cor. VII, 4). Hoc libenter audi.
Vitium tibi tollitur, non dominium: adulteria tua prohibentur, non
feminae subriguntur. Tu vir es, ostende: vir enim a virtute, vel
virtus a viro. Habes ergo virtutem? Vince libidinem. Mulieris,
inquit, caput vir (Id. XI, 3). Si caput es, duc, et
sequatur: sed vide quo ducas. Caput es, duc quo sequatur: sed noli
ire quo non vis ut sequatur. Ne in praecipitium ruas, vide ut recto
tramite gradiaris. Sic vos parate intrare ad illam novam nuptam, ad
illam pulchram, ornatam viro suo, non monilibus, sed virtutibus. Si
enim casti, et sancti, et boni intraveritis, membra ipsius novae
nuptae, beatae et gloriosae coelestis Jerusalem, et vos eritis.
|
|