|
1. Martyribus data securitas. Patientia a Deo data quomodo nostra
est. Panis noster, Christus. Dominus noster Jesus Christus
testibus, id est martyribus suis pro humana fragilitate sollicitis, ne
forte eum confitendo atque moriendo perirent, magnam securitatem
dedit, dicens, Capillus de capite vestro non peribit (Luc.
XXI, 18). Times ergo ne pereas, cujus capillus non peribit?
Si sic custodiuntur superflua tua, in quanta tutela est anima tua?
Non perit capillus, qui cum tondetur, non sentis; et perit anima,
per quam sentis? Sane multa dura eos passuros esse praedixit, ut
praedicendo faceret paratiores, dicerentque illi, Paratum cor meum
(Psal. LVI, 8). Quid est, paratum cor meum, nisi, Parata
voluntas mea? Paratam ergo habent martyres voluntatem in martyrio:
sed praeparatur voluntas a Domino (Prov. VIII, 35, sec.
LXX). Illis autem malis duris atque asperis futuris commemoratis
adjecit, In vestra patientia possidebitis animas vestras (Luc.
XXI, 18, 19). In vestra, inquit, patientia. Non enim
esset patientia tua, si non ibi esset et voluntas tua. In vestra
patientia: sed unde nostra? Nostrum est quod a nobis habetur,
nostrum est et quod nobis donatur. Nam si non sit nostrum, non
donatur. Quomodo enim aliquid donas, nisi ut ejus sit cui donas?
Aperta est illa confessio: Nonne Deo subjicietur anima mea? Ab
ipso est enim patientia mea (Psal. LXI, 6). Dicit nobis
ipse, In vestra patientia. Dicamus illi et nos, Ab ipso est
patientia mea. Tuum fecit donando, noli esse ingratus tibi
assignando. Nonne in oratione dominica dicimus et nostrum esse quod a
Deo est? Quotidie dicimus, Panem nostrum quotidianum. Jam
dixisti, nostrum; et dicis, da nobis (Matth. VI, 11). Ecce
nostrum, ecce da nobis. Illo dante fit nostrum. Si illo dante fit
nostrum, nobis superbientibus fit alienum. Dicis, nostrum; et
dicis, da nobis. Quid ergo tibi assignas, quod non tibi ipse
dedisti? Quid enim habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7).
Dicis, nostrum; et, da nobis. Agnosce largitorem, confitere te
accipere, ut libenter ille dignetur dare. Quid si non egeres, qui
mendicas et superbus es? Annon mendicas, qui panem petis? Panis
noster aeternus, Christus in Patris aequalitate; panis noster
quotidianus, Christus in earne: aeternus sine tempore, quotidianus
in tempore. Tamen ipse est panis qui de coelo descendit (Joan.
VI, 41). Fortes sunt martyres, firmi sunt martyres: sed panis
confirmat cor hominis (Psal. CIII, 15).
2. Paulo merces debita. Eidem prius pro supplicio debito, data
gratia. Jam ergo audiamus Paulum apostolum dicentem, cum passioni
appropinquaret, de corona sibi parata praesumentem. Bonum, inquit,
certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi: de caetero
superest mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die
justus judex; non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt
manifestationem ejus (II Tim. IV, 7 et 8). Reddet,
inquit, mihi Dominus coronam justus judex. Debet ergo quod reddet.
Reddet ergo justus judex. Non enim opere inspecto potest negare
mercedem. Quod opus inspicit? Bonum certamen certavi, opus est:
cursum consummavi, opus est: fidem servavi, opus est. Superest mihi
corona justitiae, merces est. Sed in mercede tu nihil agis; in opere
non solus agis. Corona tibi ab ipso est; opus autem abs te est, sed
non nisi ipso adjuvante. Cum autem Paulus apostolus, prius Saulus,
crudelissimus esset et immanissimus persecutor, nihil omnino boni
merebatur, imo merebatur plurimum mali: merebatur enim damnari, non
eligi. Et ecce subito, cum mala faceret, et mala mereretur, una
coelesti voce prosternitur: persecutor dejicitur, praedicator
erigitur. Audi eum hoc ipsum confitentem: Qui prius fui blasphemus,
et persecutor, et injuriosus; sed misericordiam consecutus sum (I
Tim, I, 13). Numquid ibi dixit, Reddet mihi justus judex?
Misericordiam, inquit, consecutus sum: mala merebar, bona accepi.
Non secundum peccata nostra fecit nobis. Misericordiam consecutus
sum. Debita mihi non sunt reddita. Si enim debita redderentur,
supplicium redderetur. Non, inquit, accepi quod debebatur: sed
misericordiam consecutus sum. Non secundum peccata nostra fecit
nobis.
3. Pauli mutatio. Prophetia Jacob in Paulo
impleta.---Quantum distat oriens ab occidente, longe fecit a nobis
iniquitates nostras (Psal. CII, 10, 12). Quantum distat
oriens ab occidente: avertere ab occidente, convertere ad orientem.
Ecce unus homo, Saulus et Paulus: Saulus in occidente, Paulus in
oriente; persecutor in occidente, praedicator in oriente. Occidunt
ibi peccata, oritur inde justitia. In occidente vetus, in oriente
novus: in occidente Saulus, in oriente Paulus. Unde hoc Saulo,
unde hoc crudeli, unde hoc persecutori, unde hoc non pastori? Ipse
enim erat lupus rapax, de tribu Benjamin. Ipse dicit (Rom. XI,
1). Dictum autem erat in Prophetia, Benjamin lupus rapax, mane
rapiet praedam, et ad vesperam dividet escas (Gen. XLIX,
27). Prius consumpsit, posterius pavit. Rapiebat, prorsus
rapiebat. Legite, rapiebat: legite librum Actuum Apostolorum
(Act. IX). Litteras a pontificibus acceperat, ut quoscumque
inveniret sectantes viam Christi, vinctos adduceret puniendos.
Ibat, saeviebat, caedes et sanguinem anhelabat. Ecce rapit: sed
adhuc mane est, vanitas sub sole est. Fit ei vespera, quando
caecitate percutitur. Oculi ejus ad hujus mundi vanitatem clauduntur,
alii interiores illuminantur. Vas paulo ante perditionis, fit vas
electionis: et ecce impletur, Dividet escas: divisiones escarum ejus
ubique recitantur. Vide quemadmodum dividat escas. Novit quid cui
congruat. Dividit; non passim, non confuse erogat. Dividit, hoc
est, distribuit, distinguit; non passim, non confuse dispensat.
Loquitur sapientiam inter perfectos (I Cor. II, 6): quibusdam
vero non valentibus capere solidum cibum, dividens dicit, Lac vobis
potum dedi (Id. III, 2).
4. Paulus post Dei gratiam retribuit bona opera. Ecce hoc facit,
qui paulo ante faciebat: quid? Nolo recordari: imo recorder hominis
nequitiam, ut approbem Dei misericordiam. A quo patiebatur
Christus, patitur pro Christo: fit Paulus ex Saulo; fit verus
testis ex falso. Qui spargebat, colligit: qui oppugnabat,
defendit. Unde hoc Saulo, quod dicimus? Ipsum audiamus.
Quaeritis, inquit, unde hoc mihi? Non est, inquit, hoc a me:
Misericordiam consecutus sum. Non est, inquit, mihi hoc a me:
Misericordiam consecutus sum. Quid retribuam Domino pro omnibus quae
retribuit mihi? Retribuit enim, sed non mala pro malis: retribuit
plane, sed non mala pro malis; retribuit bona pro malis. Quid ergo
retribuam? Calicem salutaris accipiam (Psal. CXV, 12,
13). Certe retribuebas? Accipis: adhuc accipis. Sed modo plane
propinquante passione, retribuam bona pro bonis, non bona pro malis.
Prius ergo Dominus debebat mala pro malis: noluit autem retribuere
mala pro malis, sed retribuit bona pro malis. Retribuendo bona pro
malis, invenit quomodo retribueret bona pro bonis.
5. Bona opera dona Dei. Pauli propria nonnisi mala. Ecce enim in
Paulo, prius Saulo, nihil boni invenit. Cum in illo nihil boni
invenisset, mala dimisit, bona retribuit. Cum ergo ei prius bona
retribuit, praevenit: sed donando bona quibus retribueret bona, ecce
retribuit mercedem his bonis operibus. Bonum certamen certanti,
cursum consummanti, fidem servanti, retribuit bona; sed quibus
bonis? Quae ipse dedit. Annon ipse dedit, ut bonum certamen
certares? Si non ipse dedit, quid est quod alio loco dicis, Plus
illis omnibus laboravi; non autem ego, sed gratia Dei mecum (I
Cor. XV, 10)? Ecce iterum dicis, Cursum consummavi. Non et
ipse dedit, ut cursum consummares? Si non ipse dedit, quid est quod
alio loco dicis, Non volentis, neque currentis, sed miserentis est
Dei (Rom. IX, 16)? Fidem servavi. Servasti: agnosco,
approbo; fateor, servasti. Sed, Nisi Dominus custodierit
civitatem, in vanum vigilat qui custodit eam (Psal. CXXVI,
1). Illo ergo ipso adjuvante, ipsoque donante, et bonum agonem
certasti, et cursum consummasti, et fidem servasti. Da veniam,
Apostole, propria tua non novi, nisi mala. Da veniam, Apostole;
dicimus, quia tu docuisti: audio confitentem, non invenio ingratum.
Prorsus tua a te tibi parata non novimus, nisi mala. Cum ergo Deus
coronat merita tua, nihil coronat nisi dona sua.
6. Contra praesumentes de libero arbitrio, probatur non inesse nobis
quidquam boni, nisi a Deo. Spiritus hujus mundi facit superbos.
Hanc fidem veramque pietatem, ne quis extollatur de libero arbitrio,
in bonis operibus (quae quisquis accipit, sic accipiat, ut noverit
dantem, ut quisquis datori non sit ingratus, medico non superbiat,
vel adhuc insanus, vel non a se sanus): hanc, inquam, fidem
veramque pietatem nullae argumentationes evellant de cordibus vestris.
Servate quod accepistis. Quid enim habetis quod non accepistis? Hoc
est Deo confiteri, dicere quod ait apostolus Paulus, Nos autem non
spiritum hujus mundi accepimus. Spiritus hujus mundi facit superbos,
spiritus hujus mundi facit inflatos, spiritus hujus mundi facit ut
putet se quisque aliquid esse, cum nihil sit. Sed contra spiritum
hujus mundi, quid ait Apostolus? Contra spiritum hujus mundi
inflatum, superbum, tumidum, elatum, non solidum, quid ait? Nos
non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est.
Unde probas? Ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor
II, 12). [Audiamus ergo Dominum dicentem, Sine me nihil
potestis facere (Joan. XV, 5). Et illud, Nemo habet
quidquam, nisi ei datum fuerit desuper (Id. III, 27). Et,
Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me traxerit eum (Id. VI,
44). Et illud, Ego sum vitis, vos palmites. Sicut palmes non
potest facere fructum a semetipso, nisi manserit in vile; sic et vos,
nisi in me manseritis (Id. XV, 5 et 4). Et illud quod
Jacobus apostolus protestatur, dicens: Omne datum bonum, et omne
donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi
I, 17). Et quod apostolus Paulus ad reprimendam praesumptionem
illorum, qui de libero arbitrio gloriantur, clamat et dicit, Quid
habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi
non acceperis (I Cor. IV, 7)? Et illud, Gratia salvi facti
sumus per fidem, et hoc non ex nobis. Dei enim donum est, ut ne quis
extollatur (Ephes. II, 8, 9). Et illud, Vobis donatum est
pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed etiam ut pro ipso
patiamini. Et illud, Deus qui coepit in vobis opus bonum, perficiet
(Philipp. I, 29, 6). Haec ergo et his similia diligenter ac
fideliter cogitantes, non acquiescamus eis qui liberum arbitrium in
superbiam extollentes, praecipitare magis quam elevare conantur. Sed
humiliter consideremus illud quod Apostolus dicit, Deus est qui
operatur in vobis et velle et perficere (Id. II, 13).
7. Gratias agendum Deo. Gratias agamus Domino ac Salvatori
nostro, qui nos nullis praecedentibus meritis vulneratos curavit, et
inimicos reconciliavit, et de captivitate redemit, de tenebris ad
lucem reduxit, de morte ad vitam revocavit: et humiliter confitentes
fragilitatem nostram, illius misericordiam deprecemur, ut quia nos,
secundum Psalmistam, misericordia sua praevenit (Psal. LVIII,
11), dignetur in nobis non solum custodire, sed etiam augere munera
vel beneficia sua, quae ipse dignatus est dare; qui cum Patre et
Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.]
|
|