|
1. Martyrum securitas sub praesidio Dei. Omnium quidem bonorum
fidelium Christianorum, maxime tamen gloriosorum martyrum est vox
ista: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Fremebat mundus adversus
eos, populi meditabantur inania, principes conveniebant in unum
(Psal. II, 1, 2): excogitabantur novi cruciatus, et poenas
incredibiles inveniebat ingeniosa crudelitas. Obruebantur opprobriis,
falsis arguebantur criminibus, custodiis intolerabilibus
includebantur, ungulis exarabantur, ferro perimebantur, bestiis
subrigebantur, ignibus cremabantur, et dicebant martyres Christi:
Si Deus pro nobis, quis contra nos? Totus mundus contra vos, et
dicitis: Quis contra nos? Respondent tibi: Et quis est totus
mundus, quando pro eo nos morimur, per quem factus est mundus?
Dicant, dicant, audiamus, simul dicamus: Si Deus pro nobis, quis
contra nos? Saevire possunt, maledicere possunt, calumniari
possunt, falsis opprobriis agitare possunt, postremo possunt corpus
non solum perimere, sed etiam laniare; et quid facient? Ecce enim
Deus auxiliator mihi est, et Dominus susceptor est animae meae
(Psal. LIII, 6). Dic mihi, beate martyr: corpus tuum
laniatur, et tu dicis, Nihil ad me pertinet? Etiam dixi. Quare?
dic nobis quare. Quia Dominus susceptor est animae meae. Corpus
meum per animam meam restauratur. Capillus meus non perit, et caput
perit? Pilus meus non perit. Sed a canibus corpus tuum laceratur.
Et quid ad me? Etsi a canibus corpus meum laceratur, sed a Domino
suscitatur. Mundus interfector est corporis mei, sed Dominus
susceptor est animae meae. Et quid mihi obest, cum sit Dominus
susceptor animae meae, quod mundus interfector est corporis mei? Quid
perdidi? quid amisi? Quando Dominus susceptor est animae meae, erit
et restitutor corporis mei. Quid mihi deerit, si membra mea dilaceret
inimicus, quando capillos meos dinumerat Deus? Exhortans martyres
suos Christus, ne ab inimicis persecutoribus aliquid formidarent,
Capilli, inquit, vestri omnes numerati sunt (Luc. XII, 7).
Timebo ergo de damno membrorum, quando securitatem accepi de numero
capillorum? Ergo dicamus, dicamus ex fide, dicamus in spe, dicamus
flagrantissima charitate: Si Deus pro nobis, quis contra nos?
2. Unde securi et certi sumus de Dei praesidio. Christi mors,
pignus vitae ejus nobis donatae. Ecce contra te rex, et tu dicis,
quis contra nos? Ecce contra te omnis populus, et tu dicis, Quis
contra nos? Unde probas, o gloriose martyr; unde mihi probas quod
dicis, Si Deus pro nobis, quis contra nos? Manifestum est enim
quia si Deus pro vobis, quis contra vos? Sed proba quia Deus pro
vobis. Non ergo probo? Ecce doceo: Qui Filio proprio non
pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum. Hoc quod sequitur, cum
Apostolus legeretur, audistis. Cum enim dixisset, Si Deus pro
nobis, quis contra nos? tanquam ei diceretur, Proba quia Deus pro
vobis: continuo attulit grande documentum, continuo introduxit
Martyrem martyrum, Testem testium; illum scilicet cui proprio Filio
Pater non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: hinc
probavit Apostolus vere se dixisse, Si Deus pro nobis, quis contra
nos? Qui etiam Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit illum. Quomodo non et cum illo omnia nobis donavit (Rom.
VIII, 31, 32)? Quando cum illo omnia donavit nobis, et
ipsum donavit nobis. Numquid terret me fremitus mundi, cui donatus
est artifex mundi? Christum nobis donatum esse gaudeamus, et nullos
Christi inimicos in hoc saeculo timeamus. Quis enim nobis donatus sit
videte: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum. Ipse est Christus, ipse est unigenitus Dei
Filius, ipse est gignenti coaeternus. Omnia per ipsum facta sunt.
Quomodo non nobis donata sunt, quae per ipsum facta sunt, quando
nobis donatus est ipse, per quem omnia facta sunt? Et ut sciatis quia
ipse est: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan.
I, 1, 3, 14). Desidera et expete donatam tibi vitam
Christi; et donec pervenias, tene pignus mortem Christi. Non
enim, promittens nobis victurum se esse nobiscum, potuit majus pignus
dare nobis, quam mori pro nobis. Mala, inquit, vestra pertuli,
bona mea non reddam ? Promisit, cautionem fecit, pignus dedit; et
tu dubitas credere? Promisit, cum hic inter homines ambularet;
cautionem fecit, cum Evangelium scriberet. Ad pignus ipsius quotidie
dicis, Amen. Pignus accepisti, quotidie erogatur tibi. Noli
desperare, qui vivis ex pignore.
3. Christus ipse futurus possessio nostra. An forte injuria fit
unigenito Filio, cum dicitur quod donatus est nobis, tanquam ipse
futurus sit nostra possessio? Plane ipse futurus est. Quid enim si
quispiam hodie tibi donet villam amoenam et fertilem, ubi te delectet
semper habitare propter amoenitatem, unde te possis facile sustentare
propter fertilitatem; nonne amplecteris donum, et danti gratias agis?
In Christo mansuri sumus. Quomodo non erit nostra possessio, ubi
manebimus, et unde vivemus? Dicat et hoc Scriptura, ne nostris
conjecturis aliquid contra disciplinam verbi Dei usurpasse videamur.
Audi quid ei dicat quidam, qui noverat, quia si Deus pro nobis,
quis contra nos? Dominus, inquit, pars haereditatis meae (Psal.
XV, 5). Non dixit, O Domine, quid das mihi aliquam
haereditatem? Quidquid mihi dederis, vile est. Tu esto haereditas
mea, amo te, totus amo te, toto corde, tota anima, tota mente amo
te. Quid erit mihi, quidquid dederis mihi praeter te? Hoc est Deum
gratis amare, de Deo Deum sperare, de Deo properare impleri, de
ipso satiari. Ipse enim sufficit tibi; praeter illum nihil sufficit
tibi. Noverat hoc Philippus, quando dicebat: Domine, ostende
nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8). Quando ergo
erit quod Apostolus dicit in fine, Ut sit Deus omnia in omnibus (I
Cor. XV, 28), ut ipse sit nobis quidquid hic sine illo
desideramus, et cujus desiderio plerumque in illum peccamus? pro
omnibus ipse erit nobis, quando erit Deus omnia in omnibus. Peccas
in Deum ut manduces, peccas in Deum ut vestiaris, peccas in Deum ut
vivas, peccas in Deum ut honoreris. Et quando omnia numerabo? Noli
in Deum propter ista peccare. Propter cibum peccas in Deum? cibus
tibi aeternus erit Deus. Propter vestem peccas in Deum?
immortalitate te vestiturus est Deus. Propter honorem peccas in
Deum? honor tuus erit Deus. Propter amorem vitae temporalis peccas
in Deum? aeterna vita tibi erit Deus. Noli propter aliquid in eum
peccare. Ipsum enim debes gratis amare, qui ipse te poterit pro rebus
omnibus satiare.
|
|