|
1. Sanctorum martyrum voces. Delectationes et dolores vicerunt
martyres. Quoniam dies sanctorum martyrum est, unde potius aliquid
delectet nos dicere, nisi de gloria ipsorum? Adjuvet nos Dominus
martyrum, quia ipse est corona eorum. Voce martyrum audivimus paulo
ante beatum apostolum Paulum praedicantem, Quis nos separabit a
charitate Christi? Ista vox est martyrum: Tribulatio? an
angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an
gladius? Sicut scriptum est, Propter te morte afficimur tota die,
deputati sumus ut oves occisionis. Sed in his omnibus superamus per
eum qui dilexit nos (Rom. VIII, 35-37). Haec est vox
martyrum, omnia tolerare, et de se nihil praesumere, illum diligere
qui glorificatur in suis: ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I
Cor. I, 31). Noverant et illud quod nos cantavimus paulo ante,
Laetamini in Domino, et exsultate, justi (Psal. XXXI,
11). Si justi in Domino laetantur, injusti non noverunt laetari
nisi in saeculo. Sed ipsa est prima acies debellanda: primo vincendae
sunt delectationes, et postea dolores. Quomodo potest superare mundum
saevientem, qui non potest superare blandientem? Blanditur hic
mundus, pollicendo honores, divitias, voluptates: minatur hic
mundus, intentando dolores, egestates, humilitates. Qui non
contemnit quod pollicetur, quomodo superare potest quod minatur?
Habent delectationem suam divitiae: quis nesciat? Sed plus habet
delectationis justitia. Delectare divitiis cum justitia: ubi autem
talis articulus tentationis inciderit, ut duo haec veniant in
tentationem, divitiae et justitia, et non possis habere utrumque, sed
si miseris manum ad divitias, necesse est ut amittas justitiam; si
miseris manum ad justitiam, pereant divitiae: modo elige, modo
pugna; modo videamus si non sine causa cantasti, Laetamini in
Domino, et exsultate, justi: modo videamus si non sine causa
audisti, Quis nos separabit a charitate Christi? Et quidem
praetermisit omnia, quibus blanditur mundus; et te voluit
commemorare, cui blanditur mundus. Quare? Quia certamina martyrum
praenuntiabat, illa utique certamina, ubi vicerunt persecutionem,
famem, sitim, egestatem, ignominiam, ad extremum timorem mortis et
hostem saevissimum.
2. Martyres non poena, sed charitas discernit. Avarus quasi martyr
auri. Sed videte, fratres, quia totum ars Christi facit. Admonet
nos Apostolus, ut praeferamus charitatem Christi mundo. Quantas
angustias patiuntur, qui volunt rapere res alienas? An persecutio,
ait? Et ipsa non frangit. Avaritia terretur, avarus rapit ac timet
poenam, aestuat in rapinam. Multi etiam famem patiuntur, dum
acquirunt et faciunt lucra, quibus praecipimus jejunare, et excusant
se stomacho. Vacat illis toto die solidos numerare, et jejuni
dormiunt. An nuditas, ait? quid dicam de nuditate? Quotidie
negotiatores de naufragio nudi evadunt, et iterum navigant ad
periculum. Unde quotidie periclitantur homines, nisi propter divitias
acquirendas? Nec gladius prohibet. Capitale crimen est falsitas, et
tamen comminuitur haereditas. Si ergo hoc meretur temporalis
cupiditas, quare non mereatur Christi haereditas? Avarus dicit in
corde suo, qui forte non audet in lingua sua: Quis nos separabit a
cupiditate auri? Tribulatio? an angustia? an persecutio? Possunt
et avari dicere auro: Propter te occidimur tota die. Optime ergo
dicunt sancti martyres in Psalmo: Judica me, Deus, et discerne
causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Discerne,
inquit, tribulationem meam: tribulantur et avari. Discerne angustias
meas: patiuntur angustias et avari. Discerne persecutiones meas:
patiuntur et avari. Discerne famem meam: pro auro acquirendo esuriunt
et avari. Discerne nuditatem meam: pro auro despoliantur et avari.
Discerne mortem meam: pro auro moriuntur et avari. Quid est,
Discerne causam meam? Propter te morte afcimur tota die. Illi
propter aurum, nos propter te. Similis poena, sed discreta causa.
Ubi discreta est causa, ibi certa est victoria. Si ergo causam
intuemur, solemnitates martyrum amamus. Amemus in eis, non
passiones, sed causas passionum. Nam si amaverimus passiones tantum,
multos inventuri sumus qui pejora patiuntur in causis malis. Sed
causam attendamus, crucem Christi attendite: ibi erat Christus, ibi
erant et latrones. Similis poena, sed dissimilis causa. Unus latro
credidit, alius blasphemavit. Dominus tanquam de tribunali inter
ambos judicavit: illum qui blasphemavit, in tartarum damnavit;
alterum secum duxit in paradisum (Luc. XXIII, 39-43).
Quare hoc? Quia etsi aequalis poena, sed impar erat causa. Eligite
ergo martyrum causas, si vultis pervenire ad martyrum palmas.
|
|