|
1. Aedificatio et dedicatio domus Dei in nobis. Mandatum novum
canticum novum. Celebritas hujus congregationis, dedicatio est domus
orationis. Domus ergo nostrarum orationum ista est, domus Dei nos
ipsi. Si domus Dei nos ipsi, nos in hoc saeculo aedificamur, ut in
fine saeculi dedicemur. Aedificium, imo aedificatio habet laborem,
dedicatio exsultationem. Quod hic fiebat, quando ista surgebant, hoc
fit modo cum congregantur credentes in Christum. Credendo enim quasi
de silvis et montibus ligna et lapides praeciduntur: cum vero
catechizantur, baptizantur, formantur, tanquam inter manus fabrorum
et opificum dolantur, collineantur, complanantur. Verumtamen domum
Domini non faciunt, nisi quando charitate compaginantur. Ligna ista
et lapides si non sibi certo ordine cohaererent, si non se pacifice
innecterent, si non se invicem cohaerendo sibi, quodam modo amarent;
nemo huc intraret. Denique quando vides in aliqua fabrica lapides et
ligna bene sibi cohaerere, securus intras, ruinam non times. Volens
ergo Dominus Christus intrare, et in nobis habitare, tanquam
aedificando dicebat: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem
diligatis (Joan. XIII, 34). Mandatum, inquit, do vobis.
Veteres enim eratis, domum mihi nondum faciebatis, in vestra ruina
jacebatis. Ergo ut eruamini de vestrae ruinae vetustate, vos invicem
amate. Consideret ergo Charitas vestra, aedificari adhuc istam domum
toto, sicut praedictum est et promissum, orbe terrarum. Cum enim
aedificaretur domus post captivitatem, sicut habet alius psalmus,
dicebatur: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis
terra (Psal. XCV, 1). Quod ibi dixit, canticum novum; hoc
Dominus dixit, mandatum novum. Quid enim habet canticum novum, nisi
amorem novum? Cantare amantis est. Vox hujus cantoris, fervor est
sancti amoris.
2. Amandus Deus propter ipsum, et proximus propter Deum.
Amemus, gratis amemus: Deum enim amamus, quo nihil melius
invenimus. Ipsum amemus propter ipsum, et nos in ipso, tamen propter
ipsum. Ille enim veraciter amat amicum, qui Deum amat in amico, aut
quia est in illo, aut ut sit in illo. Haec est vera dilectio:
propter aliud si nos diligimus, odimus potius quam diligimus. Qui
enim amat iniquitatem: quid odit? forte vicinum suum, forte vicinam
suam? Expavescat, odit animam suam (Psal. X, 6). Odium
animae, amor nequitiae. Ergo contra odium nequitiae, amor animae.
Qui diligitis Dominum, odio habete malum (Psal. XCVI,
10). Bonus est Deus, malum est quod amas, et te ipsum malum
amas: quomodo amas Deum, cum adhuc amas quod odit Deus? Audisti
enim quia Deus dilexit nos (I Joan. IV, 10): et verum est,
dilexit nos; et quales dilexerit, si attendamus, erubescimus. Sed
ideo non erubescimus, quia diligendo tales, fecit esse non tales.
Erubescimus recordatione praeteritorum, gaudemus spe futurorum.
Quare enim jam erubescamus quod fuimus, et non potius confidamus quia
spe salvi facti sumus? Denique audivimus, Accedite ad eum, et
illuminamini, et vultus vestri non erubescent (Psal. XXXIII,
6). Si recedat lumen, redis ad confusionem. Accedite ad eum, et
illuminamini. Ergo ille lumen, nos sine illo tenebrae. Si
recesseris a lumine, in tuis tenebris remanebis: si ergo accesseris,
non de tuo lucebis, Fuistis enim aliquando tenebrae, ait Apostolus
fidelibus ex infidelibus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux
in Domino (Ephes. V, 8). Si ergo lux in Domino, tenebrae
sine Domino. Porro si lux in Domino, et tenebrae sine Domino;
accedite ad eum, et illuminamini.
3. Christi passio praedicta in Psalmo dedicationis. Attendite in
Psalmo dedicationis, quem modo cantavimus, ex ruina aedificium.
Conscidisti saccum meum: hoc pertinet ad ruinam. Quid ergo ad
aedificium? Et accinxisti me laetitia. Vox dedicationis, Ut cantet
tibi gloria mea, et non compungar. Quis est qui loquitur? In verbis
ejus agnoscite. Si expono obscurum est. Ergo verba ejus dicam,
continuo agnoscetis loquentem, ut ametis alloquentem. Quis est qui
dicere potuit, Domine, eruisti ab inferis animam meam (Psal.
XXIX, 12, 13, 4)? Cujus anima jam ab inferis eruta est,
nisi de qua dictum est alio loco, Non derelinques animam meam in
inferno (Psal. XV, 10)? Proponitur dedicatio, et cantatur
liberatio: jubilatur canticum dedicationis domus, et dicitur,
Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, et non jucundasti
inimicos meos super me (Psal. XXIX, 2). Attendite Judaeos
inimicos, qui se putabant occidisse Christum, vicisse quasi
inimicum, perdidisse quasi hominem caeteris similem atque mortalem.
Resurrexit tertia die, et haec est vox ejus, Exaltabo te, Domine,
quoniam suscepisti me. Attendite Apostolum dicentem, Propter quod
eum Deus exaltavit, et dedit illi nomen quod est super omne nomen
(Philipp. II, 9). Et non jucundasti inimicos meos super me.
Ipsi quidem in Christi morte jucundabantur, sed in ejus
resurrectione, ascensione, praedicatione aliqui compungebantur. In
ejus ergo praedicatione et per Apostolorum constantiam diffamatione
aliqui compungebantur et convertebantur, aliqui obdurabantur et
confundebantur; nulli tamen jucundabantur. Modo quando implentur
ecclesiae, putamus jucundari Judaeos? Ecclesiae aedificantur,
dedicantur, implentur, quomodo illi jucundantur? Non solum non
jucundantur, sed etiam confunduntur; et impletur vox exsultantis,
Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, et non jucundasti
inimicos meos super me. Non jucundasti super me: si mihi credant,
jucundabis in me.
4. Pretium nostrum sanguis Christi. Ne multa dicamus, ad illa
quae cantavimus aliquando veniamus. Quomodo dicit Christus,
Conscidisti saccum meum, et accinxisti me laetitia? Saccus ejus erat
similitudo carnis peccati. Non tibi vilescat, quod ait, saccum
meum: ibi erat inclusum pretium tuum. Conscidisti saccum meum.
Evasimus ad saccum istum. Conscidisti saccum meum. In passione
conscissus est saccus. Quomodo ergo Deo Patri dicitur, Conscidisti
saccum meum? Quomodo Patri dicatur, vis audire? Conscidisti saccum
meum. Quia proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus
tradidit illum (Rom. VIII, 32). Fecit enim per Judaeos
nescientes, unde redimerentur scientes, et confunderentur negantes.
Nesciunt enim quid boni nobis operati sunt malo suo. Suspensus est
saccus, et quasi laetatus est impius. Conscidit saccum lancea
persecutor, et fudit pretium nostrum Redemptor. Cantet Christus
redemptor, gemat Judas venditor, erubescat Judaeus emptor. Ecce
Judas vendidit, Judaeus emit, malum negotium egerunt, ambo
damnificati sunt, se ipsos perdiderunt venditor et emptor. Emptores
esse voluistis: quanto melius redempti essetis? Ille vendidit, iste
emit: infelix commercium; nec iste habet pretium, nec iste habet
Christum. Huic dico: Ubi est quod accepisti? Illi dico: Ubi est
quod emisti? Huic dico: Ubi vendidisti, te decepisti. Exsulta,
christiane, in commercio inimicorum tuorum tu vicisti. Quod iste
vendidit et ille emit, tu acquisisti.
5. Prophetia de Christo capite, nobis ejus membris aptata. Dicat
ergo caput nostrum, dicat caput pro corpore occisum, pro corpore
dedicatum; dicat, audiamus: Conscidisti saccum meum, et accinxisti
me laetitia, id est, conscidisti mortalitatem meam, et accinxisti me
immortalitate et incorruptione. Ut cantet tibi gloria mea, et non
compungar. Quid est, non compungar? Jam contra me non ferat lanceam
persecutor, ut compungar: Christus enim resurgens a mortuis jam non
moritur, mors illi ultra non dominabitur: quod enim mortuus est,
peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et
nos, inquit, existimemus nos mortuos esse peccato, vivere autem
Deo, in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VI, 9-11).
Ergo in illo cantamus, in illo dedicati sumus. Quo enim caput
praecessit, et membra secutura speramus. Spe enim salvi facti sumus:
spes autem quae videtur, non est spes; quod enim videt quis quid
sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam
exspectamus (Id. VIII, 24 et 25), per patientiam
aedificamur. Forte autem est illic et vox nostra, si bene
attendamus, si diligenter intueamur, si oculum acutum geramus; non
quemadmodum solent corporum caeci amatores: si ergo spiritualem oculum
intendamus, in ipsis vocibus Domini nostri Jesu Christi et nos ipsos
invenimus. Non enim frustra dixit Apostolus, Scientes quia vetus
homo noster simul crucifixus est cum illo, ut evacuetur corpus
peccati, ut ultra non serviamus peccato (Id. VI, 6). Agnosce
ibi vocem tuam: Ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Modo
enim cum istas corporis mortalis sarcinas bajulamus, non deest unde
compungamur. Nam si cor non compungitur, quare pectus tunditur? Cum
ergo venerit etiam nostri corporis dedicatio, quae praecessit in
Domini exemplo, tunc non compungemur. Compunctionem enim, quam
habemus de peccato, significavit lancea percussoris. Denique quoniam
scriptum est, A muliere initium factum est peccati, et per illam
omnes moriuntur (Eccli. XXV, 33): recolite de quo membro
facta est, et videte ubi Dominus lancea compunctus est. Recolite,
inquam, recolite primam conditionem nostram: non enim frustra, ut
dixi, Vetus homo noster simul crucifixus est, ut evacuetur corpus
peccati, ut ultra non serviamus peccato. Nempe Eva, a qua facta est
initium peccati, sumpta est, ut formaretur, de latere viri.
Dormiens jacebat ille, cum factum est: mortuus pendebat iste, cum
factum est. Cognata duo sunt somnus et mors, latus et latus,
compunctus est Dominus in loco peccatorum. Sed de illo latere facta
est Eva, quae nos peccando mortificaret; de isto autem latere facta
est Ecclesia, quae nos pariendo vivificaret.
6. Ecclesiae novae dedicatio. Ergo dum novam constructionem sanctae
hujus ecclesiae libenter attendimus, quam divino nomini hodie
dedicamus, invenimus a nobis deberi et Deo nostro maximam laudem, et
Sanctitati vestrae congruum de divinae domus aedificatione sermonem.
Tunc autem sermo noster congruus erit, si in se aliquid aedificationis
habeat, quod utilitati animarum vestrarum Deo vos interius aedificante
proficiat. Quod hic factum corporaliter videmus in parietibus,
spiritualiter fiat in mentibus; et quod hic perfectum cernimus in
lapidibus et lignis, hoc aedificante gratia Dei perficiatur in
corporibus vestris. Principaliter ergo gratias agamus Domino Deo
nostro, a quo est omne datum optimum, et omne donum perfectum; et
ejus bonitatem tota cordis alacritate laudemus, quoniam ad construendam
istam domum orationis fidelium suorum visitavit animum, excitavit
affectum, surrogavit auxilium; inspiravit necdum volentibus ut
vellent, adjuvit bonae voluntatis conatus ut facerent; ac per hoc
Deus, qui operatur in suis et velle et perficere pro bona voluntate
(Philipp. II, 13), haec omnia ipse coepit, ipse perfecit.
Et quia opera bona in conspectu suo nunquam esse permittit inania,
fidelibus suis, quibus operantibus praebuit virtutis suae favorem,
tribuet condignam pro tanta operatione mercedem. Adhuc amplius agendae
sunt gratiae Deo nostro. Hanc enim Ecclesiam, quam fecit nomini suo
construi, fecit etiam sanctorum martyrum reliquiis amplius honorari.]
|
|