|
1. Ecclesiae constructio bonum opus ex fide et charitate operantis
aestimandum. Fabrica Ecclesiae coelestis. Bona opera fidelium de
sua temporali terrenaque substantia, cum in thesauris coelestibus
reconduntur, fides hoc videt, quae pietatis oculum habet in corde.
Unde et ista aedificia, quae congregandis religiosis coetibus
exstruuntur, cum oculo carnis inspexerit, laudat interius quod cernit
exterius, et visibili accipit lumine ad quod gaudeat invisibili
veritate. Neque enim occupata est fides inspicere, quam pulchra sint
membra hujus habitationis; sed de quanta interioris hominis
pulchritudine procedant haec opera dilectionis. Retribuet ergo
Dominus fidelibus suis tam pie, tam hilariter, tam devote ista
operantibus, ut eos quoque ipsos in suae fabricae constructione
componat, quo currunt lapides vivi, fide formati, spe solidati,
charitate compacti. Ubi sapiens ille architectus Apostolus
fundamentum posuit Christum Jesum (I Cor. III, 10, 11),
summum ipsum lapidem angularem, sicut et Petrus de prophetica
Scriptura commemorat, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem
electum et honorificatum (I Petr. II, 4). Huic adhaerendo,
pacamur; huic incumbendo, firmamur. Simul enim est et
fundamentalis, quia ipse nos regit; et angularis, quia ipse
conjungit. Ipsa est petra, super quam vir sapiens aedificans domum
suam, contra omnes hujus saeculi tentationes tutissimus perseverat:
nec pluvia irruente labitur, nec flumine inundante subvertitur, nec
ventis flantibus commovetur (Matth. VII, 24, 25). Ipse
est et pax nostra, qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14): in
ipso enim neque circumcisio quidquam valet, neque praeputium, sed nova
creatura (Galat. VI, 15). Hi enim duo tanquam parietes ex
diverso venientes, longe ab invicem fuerant, donec ad illum, tanquam
ad angulum ducti, etiam in illo sibimet copulati sunt.
2. Aedificatio in labore, dedicatio in laetitia. Itaque sicut hoc
aedificium visibile factum est nobis corporaliter congregandis; ita
illud aedificium, quod nos ipsi sumus, Deo spiritualiter habitaturo
construitur. Templum enim Dei sanctum est, inquit Apostolus, quod
estis vos. Sicut hoc terrenis molibus construimus, sic illud bene
compositis moribus erigamus. Hoc enim nunc visitantibus nobis, illud
in fine saeculi Domino veniente dedicabitur, quando corruptibile hoc
nostrum inducet incorruptionem, et mortale hoc nostrum induet
immortalitatem (I Cor. XV, 53): quia corpus humilitatis
nostrae conformabit corpori gloriae suae (Philipp. III, 21).
Videte enim quid dicat in Psalmo dedicationis: Convertisti luctum
meum in gaudium mihi; conscidisti saccum meum et accinxisti me
laetitia: ut cantet tibi gloria mea, et non compungar (Psal.
XXIX, 12, 13). Cum enim aedificamur, gemit ei humilitas
nostra; cum autem dedicabimur, cantabit ei gloria nostra: quia in
aedificatione labor est, in dedicatione laetitia. Dum caeduntur de
montibus lapides, et ligna de silvis, dum formantur, dolantur,
coaptantur; labor et cura est: cum autem perfecti aedificii dedicatio
celebratur, gaudium et securitas laboribus curisque succedunt. Sic
etiam aedificatio spiritualis, cujus habitator Deus, non ad tempus,
sed in aeternum erit; dum ex infideli vita homines segregantur ad
fidem, dum quidquid in eis non bonum atque perversum est, amputatur et
caeditur, dum fiunt aptae, pacificae piaeque juncturae; quantae
tentationes timentur, quantae tribulationes sustinentur? Cum vero
advenerit dies dedicationis domus aeternae, cum dicetur nobis,
Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum
est ab initio mundi (Matth. XXV, 34); quae illa exsultatio,
quae securitas erit? Cantabit claritas, nec compungetur infirmitas.
Cum ostendet se ipsum nobis qui nos dilexit, et tradidit se ipsum pro
nobis; et qui apparuit hominibus quod est factus in matre, apparebit
eis Deus factor quod erat in Patre: cum ingredietur perfectam et
ornatam, unitate stabilitam, immortalitate vestitam aeternus ipse
habitator domum suam; implebit omnia, fulgebit in omnibus, ut sit
Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28).
3. Desiderium habitandi in domo Dei. Domus Dei sunt ipsi ejus
habitatores. Hanc unam visionem petivit a Domino quidam; et ipse
quidam, si volumus, nos sumus. Hujus desiderio laboravit in gemitu
suo, hinc lavit per singulas noctes lectum suum, et in lacrymis
stratum suum rigavit (Psal. VI, 7). Propter hanc enim fuerunt
ei lacrymae suae panis die ac nocte, dum diceretur ei per singulos
dies, Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4)? Ipse quippe ait:
Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per
omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem Domini, et
protegar templum ejus (Psal. XXVI, 4). Suis ipse habitator,
ipsi habitatio. Qui enim habitant in domo Dei, ipsi sunt etiam domus
Dei: quae contemplatur delectationem ejus, et protegitur templum
ejus, et absconditur in abscondito vultus ejus. Hanc spem tenemus,
rem nondum videmus. Si autem quod non videmus speramus, per
patientiam exspectamus (Rom. VIII, 25), et per patientiam
aedificamur.
4. Fundamentum nostrum sursum, non deorsum. Eia ergo, fratres,
si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi
Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non
quae super terram (Coloss. III, 1 et 2). Ideo enim et
Christus fundamentum nostrum ibi positus est, ut sursum versus
aedificemur. Sicut enim terrenis molibus construendis, quarum gravia
corpora non utique nisi ad ima devergunt, in imo ponitur fundamentum:
sic nobis e contrario sursum est positus lapis ille fundamentalis, ut
sursum nos rapiat etiam pondere charitatis. Alacriter ergo cum timore
et tremore vestram ipsorum salutem operamini. Deus enim est qui
operatur in vobis velle et operari pro bona voluntate. Omnia facite
sine murmuratione (Philipp. II, 12-14). Et tanquam lapides
vivi coaedificamini in templum Dei (I Petr. II, 5): et
tanquam ligna imputribilia de vobis ipsis facite domum Dei.
Conquadramini, dolamini, in laboribus, in necessitatibus, in
vigiliis, in negotiis, ad omne opus bonum paramini: ut in aeterna
vita velut compage societatis Angelorum requiescere mereamini.
5. Habitaculum aeternum per opera bona praeparandum. Iste enim
locus temporaliter aedificatus est, nec in aeternum durabit: sicut et
ipsa nostra corpora, propter quorum necessitatem per opera
misericordiae factus est, non sunt utique sempiterna, sed temporalia
atque mortalia. Habitationem autem habemus ex Deo, domum non
manufactam, aeternam in coelis (II Cor. V, 1): ubi et ipsa
nostra corpora conversione resurrectionis coelestia et sempiterna futura
sunt. Et nunc quamvis nondum per speciem, sicut erit facie ad faciem
(I Cor. XIII, 12), tamen per fidem habitat in nobis Deus:
et ei sic habitanti habitaculum per bona opera efficimur; quae opera
aeterna non sunt, sed ad aeternam vitam perducunt. Ex quibus est et
hoc opus, quo ista basilica fabricata est: non enim tales fabricas ibi
operabimur. Nullus ibi locus ruiturus aedificatur, quo nullus
habitator moriturus ingreditur. Nunc tamen sit bonum temporale opus
vestrum, ut aeterna sit merces vestra. Nunc, inquam, fidei et spei
domum spirituali dilectione construite in omni opere bono, quod tunc
non erit; quia indigentia nulla erit. Fundamenta ergo in cordibus
vestris apostolica et prophetica monita jacite, humilitatem vestram
sicut pavimentum sine offensione prosternite; salutarem in vestro corde
doctrinam orationibus et sermonibus tanquam firmis parietibus
communite, divinis eos testimoniis tanquam luminaribus illustrate,
infirmos sicut columnae sufferte, inopes sicut tecta protegite: ut
Dominus Deus noster pro temporalibus bonis aeterna restituat, et vos
in aeternum perfectos dedicatosque possideat.
|
|