|
1. Bona opera in manifesto facta duplicem habent utilitatem. Quando
bona opera, etiam quae propter Deum fiunt, hominibus ostenduntur,
cum ea faciunt boni et religiosi, non laudes humanae expetuntur, sed
imitanda proponuntur. Duplex est enim misericordia, quae fit in bono
opere, corporalis et spiritualis. Esurientibus, sitientibus,
nudis, peregrinis corporali misericordia subvenitur: eadem tamen ipsa
cum ostenduntur, et ad imitationem caeteros provocant, etiam spiritus
mentesque pascuntur. Alius pascitur opere bono, alius exemplo bono:
ambo enim esuriunt. Ille vult accipere unde alatur, ille vult videre
quod imitetur. Monet nos de hac veritate etiam sancti Evangelii
lectio, quae modo recitata est. Christianis enim dicitur in Deum
credentibus, bene operantibus, spem vitae aeternae pro bonis operibus
exspectantibus, Vos estis lumen mundi. Et universae ubique diffusae
Ecclesiae dicitur, Non potest civitas abscondi supra montem
constituta (Matth. V, 14). Erit, inquit, in novissimis
temporibus manifestus mons domus Domini, paratus in cacumine montium
(Isai. II, 2). Ipse est mons, qui ex parvo lapide crevit, et
totum orbem crescendo implevit (Dan. II, 34, 35). In illo
aedificatur Ecclesia, quae abscondi non potest.
2. Lucerna in candelabro.---Neque accendunt lucernam, et ponunt
eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo
sunt (Matth. V, 15). Bene occurrit lectio, quando candelabra
dedicantur, ut sit qui operatur lucerna posita in candelabro. Lucerna
est enim homo qui bene operatur. Quod est autem candelabrum? Mihi
autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi
(Galat. VI, 14). Qui ergo secundum Christum facit, et
propter Christum facit, ut non glorietur nisi in Christo,
candelabrum est. Luceat omnibus, videant quod imitentur: non sint
pigri, non aridi : prosit quod vident; non sint oculis videntes, et
cordibus caeci.
3. Domini praecepta duo in speciem contraria conciliantur. Sed ne
forte occurrat alicui, quod Dominus bona opera velut jubet abscondi,
ubi dicit, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut
videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum
qui in coelis est (Matth. VI, 1): debet quaestio ista
dissolvi, ut noverimus quemadmodum Domino obtemperemus, nec
obtemperare illi non possimus, cum eum contra jubere audimus. Hac
dicit, Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta
vestra: hac dicit, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus,
ut videamini ab eis. Vultis nosse quam sit ista quaestio dissolvenda,
et nisi dissolvatur, moleste erit, si remaneat insoluta? Quidam
homines faciunt bene, et timent videri; et omni studio, quantum
possunt, cooperiunt bona opera sua. Captant quando neminem videant:
tunc aliquid porrigunt, timentes ne offendant in illud praeceptum ubi
dictum est, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut
videamini ab eis. Non autem Dominus jussit bona opera abscondi, sed
in bonis operibus laudem humanam non cogitare. Denique cum dixit,
Cavete facere justitiam vestram coram hominibus: ubi finivit? Ut
videamini ab eis. Ut ideo faciant, ut videantur ab hominibus; hunc
fructum boni operis quaerant, hunc ferant: nihil aliud exspectent,
nihil superioris et coelestis commodi concupiscant. Sed si ideo solum
faciat, ut laudetur: hoc prohibuit Dominus. Cavete facere.
Quomodo? Ut videamini ab eis. Cavete hunc habere fructum, visionem
hominum.
4. In bono opere laudem nostram quaerere prohibemur. Jubet autem
videri opera nostra, et dicit, Nemo accendit lucernam, et ponit eam
sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
Et, Sic luceant opera vestra coram hominibus, ut videant, inquit,
bona facta vestra. Et non ibi remansit: sed, glorificent,
subjunxit, Patrem vestrum, qui in coelis est (Id. V, 16).
Aliud est in bono opere quaerere laudem tuam, aliud est in bono opere
quaerere laudem Dei. Quando quaeris laudem tuam, in visione hominum
remansisti: quando quaeris laudem Dei, aeternam gloriam acquisisti.
Sic ergo faciamus, ut non videamur ab hominibus, hoc est, sic
faciamus, ut visionem hominum pro mercede non quaeramus: sed sic
faciamus, ut a videntibus et imitantibus gloriam Dei quaeramus et
cognoscamus quod si nos tales non faceret, nihil essemus.
|
|