|
1. Sarcinae episcopalis pondus. Ad hominum laudes quomodo affectus
Augustinus. Hodiernus dies iste, fratres, admonet me attentius
cogitare sarcinam meam. De cujus pondere etiamsi mihi dies noctesque
cogitandum sit, nescio quo tamen modo anniversarius iste dies impingit
eam sensibus meis, ut ab ea cogitanda omnino dissimulare non possim.
Et quanto anni accedunt, imo decedunt, nosque propinquiores faciunt
diei ultimo, utique quandoque sine dubitatione venturo; tanto mihi est
acrior cogitatio, et stimulus plenior, qualem Domino Deo nostro
rationem possim reddere pro vobis. Hoc enim interest inter unumquemque
vestrum et nos, quod vos pene de vobis solis reddituri estis rationem,
nos autem et de nobis et de omnibus vobis. Ideo major est sarcina:
sed bene portata majorem comparat gloriam; infideliter autem gesta ad
immanissimam praecipitat poenam. Quid ergo mihi hodie maxime
faciendum, nisi ut commendem vobis periculum meum, ut sitis gaudium
meum? Periculum autem meum est, si attendam quomodo laudatis, et
dissimulem quomodo vivatis. Ille autem novit, sub cujus oculis
loquor, imo sub cujus oculis cogito, non me tam delectari laudibus
popularibus, quam stimulari et angi quomodo vivant qui me laudant.
Laudari autem a male viventibus nolo, abhorreo, detestor: dolori
mihi est, non voluptati. Laudari autem a bene viventibus, si dicam
nolo, mentior: si dicam volo, timeo ne sim inanitatis appetentior
quam soliditatis. Ergo quid dicam? Nec plene volo, nec plene nolo.
Non plene volo, ne in laude humana pericliter: non plene nolo, ne
ingrati sint quibus praedico.
2. Cura de aliorum salute quanta imposita episcopo. Sarcina autem
mea est, quam modo audistis, cum Ezechiel propheta legeretur. Parum
est enim quia dies ipse admonet nos eamdem sarcinam cogitare: insuper
etiam talis lectio recitata est, quae nobis incutiat magnum timorem,
ut quid portemus cogitemus; quia nisi nobiscum qui imposuit portet,
deficimus. Ecce audistis: Terra, inquit, super quam induxero
gladium, et posuerit sibi exploratorem, qui videat gladium
supervenientem, et dicat et denuntiet: si veniente autem gladio taceat
ille explorator, et superveniens gladius super peccatorem, occidat;
peccator quidem pro sua iniquitate morietur, sanguinem autem ejus de
manu exploratoris inquiram. Si autem viderit gladium supervenientem,
et tuba cecinerit, et annuntiaverit, et ille cui annuntiat non
observaverit; ille quidem in sua iniquitate morietur, explorator autem
animam suam liberavit. Et tu, fili hominis, exploratorem posui te
filiis Israel. Exposuit quid dixerit gladium, exposuit quid dixerit
exploratorem, exposuit quam dixerit mortem. Non nos permisit in
obscuritate lectionis excusare negligentiam nostram. Posui te ergo,
inquit, exploratorem. Si dixero peccatori, Morte morieris, et tu
tacueris, et ille in peccato suo mortuus fuerit; ille quidem in
peccato suo morietur digne et juste, sanguinem autem ejus de manu tua
requiram. Si autem tu dixeris peccatori, Morte morieris, et ille se
non observaverit; ille in iniquitate sua morietur, tu vero animam tuam
liberasti (Ezech. XXXIII, 2-9).
3. Suos hortatur ut ipsum bene viventes relevent. Relevate ergo,
fratres, relevate sarcinam meam, et portate mecum. Bene vivite.
Natalis Domini imminet, pascendos habemus compauperes nostros, et
cum eis communicanda est humanitas. Vobis autem fercula mea verba ista
sunt: pascere omnes pane tractabili et visibili non sufficio. Inde
pasco, unde pascor. Minister sum, paterfamilias non sum. Inde
vobis appono, unde et ego vivo. De thesauro dominico, de epulis
illius patrisfamilias, qui propter nos pauper factus est, cum dives
esset, ut ejus paupertate nos ditaremur (II Cor. VIII, 9).
Si panem vobis ponerem, fracto pane singula frusta ablaturi eratis:
etsi ego multum ponerem, perparum ad singulos perveniret. Modo autem
quod dico, et omnes totum habent, et singuli quique totum habent.
Numquid enim verbi mei inter vos syllabas divisistis? Numquid ipsius
producti sermonis singula verba abstulistis? Unusquisque vestrum totum
audivit: sed videat quomodo audivit; quia erogator sum, non exactor.
4. Evangelio terretur, ne episcopali onere posito securiorem vitam
deligat. Servi est erogare; Domini, rationem exigere. Si non
erogem, et pecuniam servem, terret me Evangelium. Possem enim
dicere: Quid mihi est taedio esse hominibus, dicere iniquis, Inique
agere nolite, sic agite, sic agere desistite? Quid mihi est oneri
esse hominibus? Accepi quomodo vivam, quomodo ussus sum, quomodo
praeceptus sum, assignem quomodo accepi: de aliis me reddere rationem
quo mihi? Evangelium me terret. Nam ad istam securitatem
otiosissimam nemo me vinceret. Nihil est melius, nihil dulcius, quam
divinum scrutari, nullo strepente, thesaurum: dulce est, bonum est.
Praedicare, arguere, corripere, aedificare, pro unoquoque satagere
magnum onus, magnum pondus, magnus labor. Quis non refugiat istum
laborem?
Sed terret Evangelium. Processit quidam servus, et ait domino suo:
Sciebam te hominem molestum, metere ubi non seminasti; servavi
pecuniam tuam, nolui eam erogare, tolle quod tuum est. Si aliquid
minus est, indica ; si integrum est, noli mihi molestus esse. Ait
autem ille: Serve nequam, ex ore tuo te condemnabo. Quare hoc?
Quia avarum dixisti me; lucra mea quare neglexisti? Sed timui dare
ne perderem: hoc dicis. Plerumque enim dicitur: Quid corripis?
Perit ad illum quod dicis, non te audit. Et ego, inquit ille,
nolui dare, ne perderem pecuniam tuam. Ego veniens cum usuris
exigerem (Luc. XIX, 21-23). Erogatorem, inquit,
posueram te, non exactorem. Tu exerceres erogationem, mihi
relinqueres exactionem. Hoc ergo timens unusquisque, videat quomodo
accipiat. Si ego erogans timeo, qui accipit securus esse debet?
5. Hortatur ut vitam mutent in melius. Vitam solam non curant
homines habere bonam. Qui malus fuit heri, bonus sit hodie. Haec
est ergo erogatio mea. Qui malus fuit heri, bonus sit hodie. Malus
fuit heri, et non est mortuus. Si mortuus esset, et malus esset,
isset unde non redisset. Malus fuit heri, vivit hodie: prosit illi
quod vivit, non male vivat. Quare ergo diei hesterno hodiernum vult
addere malum? Longam vitam vis habere; bonam non vis? Quis longum
ferat malum vel prandium? Usque adeo caecitas mentis occalluit,
usque adeo surdus est homo interior, ut omnia bona velit habere praeter
seipsum? Vis habere villam? Nego te habere velle malam villam.
Uxorem vis habere? Non vis nisi bonam: domum nonnisi bonam. Quid
curram per singula? Caligam non vis habere malam, et vis habere vitam
malam? Quasi plus tibi noceat mala caliga, quam vita mala. Cum tibi
caliga mala et constricta nocuerit, sedes, discalceas te, abjicis,
aut corrigis, aut mutas, ne digitum laedas; et calceas te. Mala
vita est, qua animam perdis. Sed plane hoc video unde fallaris.
Caliga nocens dolorem facit, vita nocens voluptatem: illud nocet,
illud libet. Sed quod ad tempus libet, postea pejus dolet. Quod
autem ad tempus salubriter dolet, postea infinita voluptate et
abundanti gaudio laetificat; secundum illud quod scriptum est, Qui
seminant in lacrymis, in gaudio metent (Psal. CXXV, 5); et
illud, Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V,
5).
6. Conclusio. Haec ergo diligentius attendentes, cogitemus illud
quod de luxuria ac voluptate scriptum est: Ad tempus, inquit,
indulcat fauces, postea felle amarior invenitur (Prov. V, 3 et
4). Et quia vita nostra in hoc saeculo quasi via esse cognoscitur,
oportet nobis de labore ad requiem pervenire, quam de requie ad
laborem: et melius est nobis in via brevi tempore laborare, ut postea
in patria possimus ad aeternum gaudium feliciter pervenire; praestante
Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre, etc.
|
|