|
1. Episcopalis sarcina. Christi adjutorio eget, ut portetur.
Gratuitus Dei amor spem mercedis non tollit. Semper quidem me, ex
quo humeris meis ista, de qua difficilis ratio redditur, sarcina
imposita est, honoris mei cura sollicitat: verumtamen multo amplius
hujusmodi consideratione permoveor, quando anniversarius ejus dies
memoriam pristinam renovans ejus, ita eam mihi ponit ante oculos, ut
quod jam antea suscepi, sic teneam, quasi hodie suscepturus accedam.
Quid autem isto reformidatur in munere, nisi ne plus nos delectet quod
periculosum est in nostro honore, quam quod fructuosum est in vestra
salute? Adjuver igitur orationibus vestris, ut suam sarcinam mecum
ferre dignetur. Cum oratis, etiam pro vobis oratis. Haec enim mea
sarcina, de qua nunc loquor, quid aliud quam vos estis? Orate mihi
vere, sicut oro, ut non sitis graves. Nam Dominus Jesus sarcinam
levem non diceret, nisi cum portante portaret. Sed et vos sustinete
me, ut secundum praeceptum apostolicum, invicem onera nostra portemus
et sic adimpleamus legem Christi (Galat. VI, 2). Qui nobiscum
si non portat, succumbimus; si nos non portat, occumbimus. Ubi me
terret, quod vobis sum; ibi me consolatur, quod vobiscum sum. Vobis
enim sum episcopus, vobiscum sum Christianus. Illud est nomen
suscepti officii, hoc gratiae; illud periculi est, hoc salutis.
Denique tanquam in mari magno illius actionis tempestate jactamur: sed
recolentes cujus sanguine redempti fuerimus, velut portum securitatis
tranquillitate hujus cogitationis intramus; et in hoc proprie
laborantes officio, in communi requiescimus beneficio. Si ergo plus
me delectat, quod vobiscum emptus sum, quam quod vobis praepositus
sum; tunc, ut Dominus praecipit, ero abundantius vester servus, ne
ingratus sim pretio, quo vester merui esse conservus. Amare quippe
debeo Redemptorem: et scio quid Petro dixit, Petre, amas me?
Pasce oves meas (Joan. XXI, 17). Hoc semel, hoc iterum,
hoc tertio. Interrogabatur amor, et imponebatur labor : quia ubi
major est amor, minor est labor. Quid retribuam Domino pro omnibus
quae retribuit mihi (Psal. CXV, 12)? Si dicam hoc me
retribuere, quod pasco oves ejus; etiam hoc facio, non ego, sed
gratia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Ubi ergo retributor
inveniar, cum ubique praeveniar? Et tamen quia gratis amamus, quia
oves pascimus, mercedem quaerimus. Quomodo fiet istud? Quomodo
convenit, Gratis amo ut pascam; et, Mercedem posco quia pasco?
Nullo modo fieret hoc, nullo modo merces quaereretur ab eo qui gratis
amatur, nisi merces esset ipse qui amatur. Nam si hoc retribuimus pro
eo quod nos redemit, quia ejus pascimus oves; pro eo ipso quid
retribuemus, quod nos fecit esse pastores? Mali namque pastores,
quod a nobis absit, nostra malitia sumus: boni vero, quod ab illo
nobis adsit, nisi ejus gratia esse non possumus. Unde et vos,
fratres mei, praecipientes rogamus, ne in vacuum gratiam Dei
recipiatis (II Cor. VI, 1). Facite nostrum ministerium
fructuosum. Dei agricultura estis (I Cor. III, 9).
Extrinsecus accipite plantatorem atque rigatorem; intrinsecus vero
incrementi datorem. Corripiendi sunt inquieti, pusillanimes
consolandi, infirmi suscipiendi, contradicentes redarguendi,
insidiantes cavendi, imperiti docendi, desidiosi excitandi,
contentiosi cohibendi, superbientes reprimendi, litigantes pacandi,
inopes adjuvandi, oppressi liberandi, boni approbandi, mali
tolerandi, omnes amandi. In hac tanta, et tam multiplici ac varia
rerum diversarum actione, adjuvate nos et orando et obtemperando; ut
nos vobis non tam praeesse, quam prodesse delectet.
2. Episcopus pro fidelibus, et fideles pro episcopo orare debent.
Sicut enim vobis hoc expedit, ut pro salute vestra Dei misericordiam
studeamus orare; ita et vos oportet pro nobis ad Dominum preces
fundere. Ne hoc incongruum judicemus, quod Apostolum fecisse
cognoscimus. Nam in tantum se apud Deum commendari orationibus
cupiebat, ut ipse omni populo supplicaret dicens: Orantes simul et
pro nobis (Coloss. IV, 3), etc. Et ideo hoc debemus loqui,
quod et nosmetipsos cohortari et vos possit instruere. Sicut enim
nobis cum grandi timore ac sollicitudine cogitandum est, qualiter
pontificatus officium sine reprehensione possimus implere: ita et a
vobis observandum est, ut ad omnia quae vobis fuerint imperata,
humilem studeatis habere obedientiam. Oremus ergo pariter,
dilectissimi, ut episcopatus meus mihi prosit, et vobis. Mihi enim
proderit, si facienda dicam; vobis, si faciatis audita. Si enim et
nos pro vobis, et vos pro nobis cum perfecto charitatis amore
indesinenter oraverimus, ad aeternam beatitudinem, auxiliante
Domino, feliciter veniemus.
ÿ
|
|