|
1. Perpetua et Felicitas perpetuae felicitatis praemium insigni
martyrio adeptae. Hodiernus dies anniversaria replicatione nobis in
memoriam revocat, et quodam modo repraesentat diem, quo sanctae
famulae Dei Perpetua et Felicitas coronis martyrii decoratae,
perpetua felicitate floruerunt, tenentes nomen Christi in praelio, et
simul invenientes etiam suum nomen in praemio. Exhortationes earum in
divinis revelationibus, triumphosque passionum, cum legerentur,
audivimus; eaque omnia verborum digesta et illustrata luminibus, aure
percepimus, mente spectavimus, religione honoravimus, charitate
laudavimus. Debetur tamen etiam a nobis tam devotae celebritati sermo
solemnis, quem si meritis earum imparem profero, impigrum tamen
affectum gaudio tantae festivitatis exhibeo. Quid enim gloriosius his
feminis, quas viri mirantur facilius, quam imitantur? Sed hoc illius
potissimum laus est, in quem credentes, et in cujus nomine fideli
studio concurrentes, secundum interiorem hominem, nec masculus, nec
femina inveniuntur; ut etiam in his quae sunt feminae corpore, virtus
mentis sexum carnis abscondat, et in membris pigeat cogitare, quod in
factis non potuit apparere. Calcatus est ergo draco pede casto et
victore vestigio, cum erectae demonstrarentur scalae, per quas beata
Perpetua iret ad Deum. Ita caput serpentis antiqui, quod fuit
praecipitium feminae cadenti, gradus factum est ascendenti.
2. Gloria martyrum. Quid hoc spectaculo suavius? quid hoc
certamine fortius? quid hac victoria gloriosius? Tunc cum bestiis
sancta objicerentur corpora, toto amphitheatro fremebant gentes, et
populi meditabantur inania. Sed qui habitat in coelis, irridebat
eos, et Dominus subsannabat eos (Psal. II, 1, 4). Nunc
autem posteri illorum, quorum voces in carnem martyrum impie
saeviebant, merita martyrum piis vocibus laudant. Neque tunc tanto
concursu hominum ad eos occidendos cavea crudelitatis impleta est,
quanto nunc ad eos honorandos ecclesia pietatis impletur. Omni anno
spectat cum religione charitas, quod uno die cum sacrilegio commisit
impietas. Spectaverunt et illi, sed longe voluntate dissimili. Illi
clamando faciebant, quod mordendo bestiae non implebant. Nos autem et
quod fecerunt impii, miseramur, et quod pii passi sunt, veneramur.
Illi viderunt oculis carnis, quod cordis immanitati refunderent: nos
aspicimus oculis cordis, quod illis ereptum est, ne viderent. Illi
mortua laetati sunt corpora martyrum, nos mentes mortuas dolemus
illorum. Illi sine lumine fidei martyres putaverunt exstinctos, nos
fidelissimo intuitu cernimus coronatos. Denique illorum insultatio
facta est nostra exsultatio. Et haec quidem religiosa et sempiterna:
illa vero tunc impia, nunc plane jam nulla.
3. Martyrum cur maxima praemia. Vitae hujus laboriosae amor.
Praemia martyrum, charissimi, maxima credimus, et rectissime
credimus. Sed si certamina diligenter intueamur, nequaquam illa tam
magna esse mirabimur. Nam vitae hujus quamvis laboriosae ac
temporalis, tamen tanta dulcedo est, ut cum homines non possint
efficere ne moriantur, tamen multis et magnis conatibus agant ne cito
moriantur. Pro morte auferenda nihil fieri potest, et pro ea
differenda fit quidquid potest. Certe omni animae laborare molestum
est: et tamen etiam ab his, a quibus nihil seu boni, seu mali, post
hanc vitam speratur, omnibus laboribus agitur, ne labor omnis morte
finiatur. Quid illi, qui vel errore post mortem futuras falsas et
carnales delicias suspicantur, vel recta fide quietem quamdam
ineffabiliter tranquillissimam et beatissimam sperant, nonne etiam ipsi
satagunt, et magnis curis agunt ne cito moriantur? Quid sibi enim
aliud volunt pro victu necessario tot labores, tanta servitus, sive
medicinae, sive aliorum obsequiorum, quam vel exigunt aegroti, vel
exhibetur aegrotis, nisi ne ad terminum mortis cito veniatur? Quanti
itaque comparanda est in futura vita nulla mortis illatio, cujus tam
pretiosa est in hac vita sola dilatio? Tanta quippe est etiam hujus
aerumnosae vitae nescio quae suavitas, tantusque in natura utcumque
viventium horror mortis, ut nec illi mori velint, qui per mortem ad
vitam transeunt, in qua mori non possint.
4. Martyres et mortem et dolores pro Christo contempserunt. Hanc
igitur vivendi tantam jucunditatem metumque moriendi charitate sincera,
spe certa, fide non ficta martyres Christi praecipua virtute
contemnunt. In his promittentem minantemque mundum post tergum
relinquentes, in anteriora se extendunt. Haec varie sibilantis
calcantes caput serpentis ascendunt. Omnium quippe victor est
cupiditatum, qui tanquam tyrannum subjugat amorem vitae hujus, cujus
satellites sunt omnes cupiditates. Nec est omnino quo in hac vita
vinculo teneatur, quisquis vitae ipsius amore non tenetur. Timori
autem mortis et corporales dolores solent utcumque conferri. Nam
aliquando ille, aliquando iste vincit in homine. Mentitur tortus, ne
moriatur; mentitur et moriturus, ne torqueatur. Verum dicit, non
ferendo tormenta, ne pro se mentiendo torqueatur. Sed superet horum
quilibet in mentibus quibuslibet. Martyres Christi pro nomine et
justitia Christi utrumque vicerunt: nec mori, nec dolere timuerunt.
Vicit in eis qui vixit in eis; ut qui non sibi, sed illi vixerunt,
nec mortui morerentur. Ipse eis exhibebat spirituales delicias, ne
sentirent corporales molestias; quantum non defectioni, sed
exercitationi sufficeret. Nam ubi erat illa femina, quando ad
asperrimam vaccam se pugnare non sensit, et quando futurum esset quod
jam fuerat, inquisivit? Ubi erat? Quid videns, ista non viderat?
Quo fruens, ista non senserat? Quo amore alienata, quo spectaculo
avocata, quo poculo inebriata? Et adhuc haerebat nexibus carnis,
adhuc moribunda membra gestabat, adhuc corruptibili corpore
gravabatur. Quid, cum resolutae his vinculis animae martyrum post
labores periculosi certaminis, triumphis angelicis exceptae atque
refectae sunt, ubi non eis dicitur, Implete quod jussi; sed,
Accipite quod promisi? Qua nunc jucunditate spiritualiter epulantur?
Quam securi in Domino, et quam sublimi honore gloriantur, quis
terreno docere possit exemplo?
5. Felicitas martyrum alia ante, alia post resurrectionem. Et haec
quidem vita, quam nunc beati martyres habent, quamvis jam nullis
possit saeculi hujus felicitatibus vel suavitatibus comparari, parva
particula promissionis agitur, imo solatium dilationis. Veniet autem
retributionis dies, ubi corporibus redditis, totus homo recipiat quod
meretur. Ubi et illius divitis membra quae quondam temporali purpura
decorabantur, aeterno igne torreantur, et caro pauperis ulcerosi
mutata inter Angelos fulgeat: quamvis etiam nunc ille guttam ex digito
pauperis apud inferos sitiat, et ille in sinu justi deliciose
requiescat (Luc. XVI, 19-24). Sicut enim plurimum distat
inter laetitias miseriasve somniantium et vigilantium; ita multum
interest inter tormenta vel gaudia mortuorum et resurgentium: non quod
spiritus defunctorum sicut dormientium necesse sit falli; sed quod alia
est animarum sine ullis corporibus requies, alia cum corporibus
coelestibus claritas et felicitas Angelorum, quibus aequabitur
resurgentium multitudo fidelium: in qua gloriosissimi martyres
praecipua sui honoris luce fulgebunt, ipsaque corpora in quibus indigna
tormenta perpessi sunt, eis digna in ornamenta vertentur.
6. Solemnitates martyrum, quo animo celebrandae. Martyres
miserantur nos, ac precantur pro nobis. Unde solemnitates eorum,
sicut facimus, devotissime celebremus, sobria hilaritate, casta
congregatione, fideli cogitatione, fidenti praedicatione. Non parva
pars imitationis est, meliorum congaudere virtutibus. Illi magni,
nos parvi: sed benedixit Dominus pusillos cum magnis (Psal.
CXIII, 13). Praecesserunt, praeeminuerunt. Si eos sequi
non valemus actu, sequamur affectu: si non gloria, certe laetitia:
si non meritis, votis: si non passione, compassione: si non
excellentia, connexione. Non nobis parum videatur quod ejus corporis
membra sumus, cujus et illi, quibus aequiparari non possumus. Quia
si unum membrum patitur, compatiuntur omnia membra: ita cum
glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. XII,
26). Gloria capiti, unde consulitur et superioribus manibus, et
infimis pedibus. Sicut ille unus animam suam pro nobis posuit: ita et
imitati sunt martyres, et animas suas pro fratribus posuerunt, atque
ut ista populorum tanquam germinum copiosissima fertilitas surgeret,
terram suo sanguine irrigaverunt. Fructus laboris ergo illorum etiam
nos sumus. Miramur eos, miserantur nos. Gratulamur eis, precantur
pro nobis. Illi corpora sua tanquam vestimenta straverunt, cum pullus
Dominum portans in Jerusalem duceretur: nos saltem velut ramos de
arboribus caedentes, de Scripturis sanctis hymnos laudesque
decerpimus, quas in commune gaudium proferamus (Matth. XXI,
7-9). Omnes tamen eidem Domino paremus, eumdem magistrum
sequimur, eumdem principem comitamur, eidem capiti subjungimur, ad
eamdem Jerusalem tendimus, eamdem sectamur charitatem, eamdemque
amplectimur unitatem.
|
|