|
1. In Perpetua et Felicitate Christus invictus. Refulget et
praeeminet inter comites martyres et meritum et nomen Perpetuae et
Felicitatis, sanctarum Dei famularum. Nam ibi est corona
gloriosior, ubi sexus infirmior. Quia profecto virilis animus in
feminas majus aliquid fecit, quando sub tanto pondere fragilitas
feminea non defecit. Bene inhaeserant uni viro, cui virgo casta unica
exhibetur Ecclesia (II Cor. XI, 2). Bene, inquam,
inhaeserant illi viro, a quo virtutem traxerant, qua resisterent
diabolo: ut feminae prosternerent inimicum, qui per feminam
prostraverat virum. Ille in eis apparuit invictus, qui pro eis factus
est infirmus. Ille eas ut meteret, fortitudine implevit; qui eas
seminaret, semetipsum exinanivit. Ille eas ad hos honores laudesque
perduxit, qui pro eis opprobria et crimina audivit. Ille fecit
feminas viriliter et fideliter mori, qui pro eis dignatus est de femina
misericorditer nasci.
2. Perpetuae victoria de diabolo. Delectat autem piam mentem tale
spectaculum contueri, quale sibi beata Perpetua de se ipsa revelatum
esse narravit, virum se factam certasse cum diabolo. Illo quippe
certamine in virum perfectum etiam ipsa currebat, in mensuram aetatis
plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13). Merito ille vetus ac
veterator inimicus, ne ullas praeteriret insidias, qui per feminam
deceperat virum, quia viriliter secum agentem feminam sensit, per
virum eam superare tentavit. Nec maritum supposuit, ne illa quae jam
superna cogitatione habitabat in coelis, suspicionem desiderii carnis
erubescendo permaneret fortior; sed patrem verbis deceptionis
instruxit, ut religiosus animus, qui non molliretur voluptatis
instinctu, pietatis impetu frangeretur. Ubi sancta Perpetua tanta
patri moderatione respondit, ut nec praeceptum violaret, quo debetur
honor parentibus, nec dolis cederet, quibus altior agebat inimicus.
Qui undique superatus, eumdem patrem ejus virga percuti fecit; ut
cujus verba contempserat, saltem verbera condoleret. Ibi vero doluit
illa senis parentis injuriam; et cui non praebuit assensum, servavit
affectum. Oderat quippe in illo stultitiam, non naturam; et ejus
infidelitatem, non originem suam. Majore igitur gloria tam dilectum
patrem male suadentem fortiter repulit, quem vapulantem videre sine
moerore non potuit. Proinde et dolor ille nihil retraxit robori
fortitudinis, et aliquid addidit laudibus passionis. Diligentibus
enim Deum omnia cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28).
3. Felicitatis partus et martyrium. Felicitas vero etiam in carcere
praegnans fuit. In parturiendo femineam conditionem feminea voce
testata est. Non aberat Evae poena, sed aderat Mariae gratia.
Exigebatur quod mulier debebat: opitulabatur quem Virgo pepererat.
Denique editus est partus, immaturo mense maturus. Actum est enim
divinitus, ut non suo tempore onus uteri poneretur, ne suo tempore
honor martyrii differretur. Actum est, inquam, divinitus, ut
indebito die fetus ederetur, dum tamen tanto comitatui debita
Felicitas redderetur: ne si defuisset, non solum socia martyribus,
verum etiam ipsorum martyrum praemium defuisse videretur. Hoc enim
erat nomen ambarum, quod munus est omnium. Nam cur omnia martyres
perferunt, nisi ut perpetua felicitate glorientur? Hoc ergo illae
vocabantur, ad quod cuncti vocantur. Et ideo cum esset in illo
certamine plurimus comitatus, harum duarum nominibus omnium est
significata perennitas, omnium signata solemnitas.
|
|