|
1. Qui meminit debiti sui, sententiaeque apostolicae, qua dictum
est, Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom.
XIII, 8), se ipsum debet ad reddendum ipse compellere. Et
revera quantolibet fremitu debitoribus exactorum terror incumbat; multo
vehementius exigit charitas, quae aufert ab exactione pondus timoris,
et verecundiae majus imponit. Memini me fuisse pollicitum Charitati
vestrae, adversus Manichaeorum stultas perniciosasque calumnias,
quibus Veteri Testamento insidiantur, responsionem per nos non
defuturam, quantum Dominus donare dignatur. Advertite igitur, et
videte laqueos serpentinos, atque inde subtracta jugo Christi colla
supponite. Audent quippe illi hujuscemodi dolos praetendere incautis,
ut dicant adversari sibi Scripturas Novi et Veteris Testamenti, ita
ut una fide retineri utrumque non possit: et ipsa principia libri
Geneseos et Evangelii KATA Joannem sibimet inimica persuadere
molientes, quasi ex adversa fronte committunt.
2. Moyses enim dicit, inquiunt, In principio fecit Deus coelum et
terram, nec nominat Filium, per quem facta sunt omnia: cum Joannes
dicat, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per
ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Hoccine contrarium
est, an potius sibimetipsi contrarii sunt, qui ea quae non
intelligunt, caecitate reprehendere, quam pietate quaerere maluerunt?
Quid enim dicturi sunt, cum ipsum principium Filium Dei esse
respondero, in quo Deum fecisse coelum et terram, Genesis loquitur?
An forte hoc probare non potero, cum de ipso Novo Testamento, cui
velint nolint, fracta superbiae cervice subduntur, testes mihi praesto
esse cognoscam? Ait enim Dominus incredulis Judaeis: Si crederetis
Moysi, crederetis et mihi: ille enim de me scripsit (Joan. V,
46). Cur ergo non ipsum Dominum intelligam, in quo principio
fecit Deus Pater coelum et terram? Nam, In principio fecit Deus
coelum et terram, Moyses utique scripsit, quem de Domino
scripsisse, ipsius Domini voce firmatur. An forte non est etiam ipse
principium? Neque hinc dubitare oportebit, loquente Evangelio, ubi
Judaei cum a Domino quaesissent quis esset, ipse respondit,
Principium, quia et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Ecce
in quo principio fecit Deus coelum et terram. Coelum ergo et terram
fecit Deus in Filio, per quem facta sunt omnia, et sine quo factum
est nihil: ut etiam Evangelio concordante cum Genesi, secundum
Testamenti utriusque consensum teneamus haereditatem, litigiosasque
calumnias exhaeredatis haereticis relinquamus.
3. Nullo modo autem vestram prudentiam movere debet, quod cum
Joannes evangelista non dixerit, Omnia in ipso facta sunt, sed,
Omnia per ipsum facta sunt; non legamus in Genesi, Per principium
fecit Deus coelum et terram, sed, In principio fecit Deus coelum et
terram. Dicit enim Apostolus, Ut ostenderet nobis mysterium
voluntatis suae secundum bonam voluntatem suam, quam proposuit in illo
in dispositione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo,
quae in coelis sunt, et quae in terris, in ipso (Ephes. I, 9 et
10). Quemadmodum itaque hic sic audis quod ait, in ipso, ut
intelligas et, per ipsum; sic in eo quod dicit Joannes, Omnia per
ipsum, etiam in ipso intelligere cogeris. Et quemadmodum hic non mihi
aufertur intellectus, quo intelligo in ipso facta esse omnia, cum per
ipsum legam; sic in Genesi cum legam in ipso factum esse coelum et
terram, quis me intelligere prohibet et per ipsum? Nisi forte e
duobus Testamentis Manichaei transferunt litem, et eam inter
beatissimos testes Novi Testamenti, hoc est, inter Paulum
Joannemque constituunt: quia ille ait, in ipso; ille, Et per
ipsum. Sed nos, sicut Paulum et Joannem contrarios sibi esse non
credimus; ita de Moysi et Pauli concordia etiam ipsos cogimus
confiteri.
4. Et quoniam sicut isti duo sibi, sic etiam Joannes consentit
ambobus; quia ita dixit, per ipsum, ut in ipso intelligi non
prohibeat.
Omnia divina scripta inter se pacata consistunt. Sed quemadmodum
solet accidere, ut quando transeuntes nubes per obscura noctis
intuemur, earum caligine sic acies nostra turbetur, ut in contrarium
nobis sidera currere videantur; sic isti haeretici, quia in sui
erroris nubilo pacem non inveniunt, videtur eis potius divina
Scriptura rixari.
5. Fortassis dicant, non de Verbo Dei dictum esse, In principio
fecit Deus coelum et terram. Fac esse, non in principio, quod est
unicus Filius Dei; sed in principio temporis dictum intelligatur quod
scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram: non quia jam
erat tempus, antequam esset ulla creatura (non enim vel tempus esse
coaeternum quisquam dixerit Deo, qui est conditor temporum), sed ut
cum coelo et terra esse coeperit tempus. Si ergo quisque sic
intelligat, cognoscens duntaxat creaturae Creatorisque distantiam, ne
coaeternum Deo qui fecit, dicat esse quod fecit; certe vel in illo
verbo elucebit numerus personarum, ubi dictum est, Faciamus hominem
ad imaginem et similitudinem nostram; et, Fecit Deus hominem ad
imaginem Dei (Gen. I, 26, 27). Quanquam etiamsi non
appareret, et sub unitatis appellatione Trinitas intelligentibus
insinuaretur; non ideo contrarium principio Geneseos, Evangelii
principium videri debuit prudentibus: non enim videri nisi
imprudentibus potuit. Habemus enim talium in Scripturis locutionum
innumera exempla. Ipse Dominus loquens ait: Ego autem dico vobis,
non jurare omnino, neque per coelum, quia sedes Dei est; neque per
terram, quia scabellum est pedum ejus (Matth. V, 34 et 35).
Numquid propterea quia ibi se non nominat, fortasse negaturi sunt quod
sedeat Christus in coelo? Item dicit Apostolus, O altitudo
divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt
judicia ejus, et investigabiles viae ipsius! Quis enim cognovit
sensum Domini? aut quis consiliarius illi fuit? aut quis prior dedit
ei, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso
sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum (Rom. XI,
33-36). Etiam hic Filii mentio nominatim non facta est. Unum
dicit esse Apostolus Deum et Dominum, ex quo omnia, per quem
omnia, in quo omnia. Cur ergo isti Moysen sibi elegerunt, quem
Joanni evangelistae opponerent, Paulum autem apostolum ei opponere
noluerunt? Quia scilicet imperitis hominibus duo Testamenta
persuadere voluerunt esse contraria; ut uno teste utantur, alterum
respuant. Hoc enim profitetur error ipsorum. Nam si esset alius,
cujus item dementissimus furor ipsum Novum Testamentum sibi contrarium
apud imperitos conaretur ostendere; quid aliud ageret, nisi
quemadmodum isti Moysen et Joannem, ita ille Paulum et Joannem,
tanquam inimicos rixantesque proponeret? Sicut autem sincerissima et
verissima fides commendat Pauli Joannisque concordiam; et in eo quod
beatus Paulus ait, Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia,
non solum Patrem, sed et Filium et Spiritum sanctum docet
intelligi: sic Moysi et Joannis pacem intuens, in eo quod Moyses
dixit, In principio fecit Deus coelum et terram, si principium
accipit temporis, nihil aliud in eo quod dictum est, Deus, nisi
Trinitatis unitatem agnoscit; aut principium in quo fecit Deus coelum
et terram, ipsum Filium incunctanter amplectitur. Multa sunt alia
quae secundum has regulas locutionis divinarum Scripturarum commemorare
possimus: sed ne oneremus memoriam Sanctitatis vestrae, ista
commemorasse suffecerit. Caetera vos ipsos quaerere, vel cum
Scripturae leguntur, advertere, atque inter vos considerare
concorditer et pertractare adhortamur. Conversi, etc.
|
|