SERMO X. De judicio Salomonis inter duas mulieres meretrices.

1. Rei gestae narratio. Inter duas mulieres certantes de parvulo filio mirabile judicium Salomonis praedicat Scriptura Regnorum. Scriptum est enim: Tunc apparuerunt duae mulieres meretrices regi Salomoni, et steterunt in conspectu ejus, et dixit mulier una: Animadverte, domine, ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi in domo, et contigit die tertio postquam peperi, peperit etiam haec mulier filium; et eramus in uno, et non erat quisquam nobiscum praeter ambas nos in domo: et mortuus est filius mulieris hujus per noctem, mox dormivit super eum; et surrexit media nocte, et tulit filium meum ab ascellis meis, et collocavit in sinu suo, et filium suum mortuum in sinu meo; et surrexi mane dare lac filio meo, et ille erat mortuus: consideravi eum mane, et ecce non erat filius meus quem peperi. Et dixit mulier illa alia: Non, sed filius meus est qui vivit, filius autem tuus qui mortuus est. Et ipsa dixit: Non, filius tuus est ille mortuus, et meus filius est qui vivit. Et locutae sunt in conspectu Regis. Et dixit operam quis sit melior: atque utinam non daretis eis Rex: Tu dicis, Hic est filius meus qui vivit, et filius ejus mortuus est; et tu dicis, Non, sed filius meus vivit, et filius ejus mortuus est. Et ait Rex: Afferte mihi machaeram. Et obtulerunt ei machaeram in conspectu Regis. Et dixit Rex: Dividite puerum qui vivit, in duas partes, et date dimidium ejus huic, et dimidium ejus huic. Et respondit mulier cujus erat filius qui vivebat, et dixit ad Regem, quoniam conturbata est vulva ejus super filio suo; et dixit: Animadvertite, domine, date ei puerum, et nolite eum morte afficere. Et haec dixit: Neque mihi, neque huic sit, sed dividite illum. Et respondit Rex, et dixit ei mulieri quae dixit, Date eum illi, et morte nolite eum afficere; Quia haec est mater ejus (III Reg. III, 16, 27). Prudentia quidem Regis divino munere concessa in hoc judicio mirabilis eminet. Non enim decuit, aut oportuit aliam judicare esse matrem pueri, nisi eam quae illum iterum quodam modo concepit, cum cognovit ablatum; et iterum parturivit, dum a falsa matre defendit; et iterum peperit, dum non permisit occidi. Verumtamen sicut solent divini veteres Libri, non solum rei gestae fidem, sed etiam futurae insinuare mysterium; consideranda est ista Scriptura, utrum nobis in duabus istis mulieribus significatum aliquid figuratumque demonstret.

2. Mulieres duae coram Salomone litigantes de filio, Synagoga et Ecclesia. Sacramentorum vita, Christus. Et duae quidem feminae Synagoga et Ecclesia in prima facie considerationis occurrunt: Synagoga enim filium suum Christum ex Judaeis secundum carnem natum occidisse convincitur dormiens, id est praesentis vitae sequendo lucem, manifestationemque veritatis in verbis Domini non intelligens: verum etiam scriptum est, Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus (Ephes. V, 14). Quod vero et duae et solae in una domo inhabitabant, non absurde illud significat, quod praeter circumcisionem et praeputium, nullum in hoc mundo religionis genus inventum est: ut in persona unius mulieris unum genus circumcisorum hominum constituas sub unius Dei et cultu et lege comprehensum; in alterius vero mulieris persona universam praeputiorum Gentilitatem idolorum cultui deditam intelligas. Meretrices autem ambae fuerunt: dicit enim Apostolus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse (Rom. III, 23). Omnis enim anima quae deserta aeternitate veritatis, terrenis sordibus delectatur, fornicatur a Domino. Et de gentili quidem fornicatione veniens Ecclesia manifestum est quod non occiderit Christum: sed quomodo mater Christi etiam ipsa sit, cogitandum est. Attende Evangelium, et audi Dominum dicentem, Qui fecerit voluntatem Patris mei, hic mater mea, et frater, et soror est (Matth. XII, 50). Ubi ergo dormivit haec, non ut somno praefocaret, sed tamen ut posset ei mortuus supponi, et vivus auferri? An forte hoc est, quod ipsum sacramentum circumcisionis, quod apud Judaeos jam mortuum remanserat, quia totum de illo carnaliter sentiebant: hoc ergo sacramentum circumcisionis, quod apud Judaeos non vivebat, qui occiderant Christum, qui omnium sacramentorum vita est; quoniam in illo vitaliter intelligitur, quod apud Judaeos visibiliter celebratur: hoc itaque sacramentum circumcisionis tanquam exanime corpus quidam Judaei volebant persuadere Gentilibus, qui Christo crediderant, sicut in Actibus Apostolorum scriptum est, dicentes non posse eos esse salvos, nisi fierent circumcisi (Act. XV, 1)? Persuadebant autem hoc ignorantibus Legem, tanquam in tenebris noctis filium mortuum supponentes. Nec tamen potuit aliquid valere illa persuasio, nisi cum Ecclesiae Gentium ex aliqua parte stultitiae somnus obrepsit. Quam videtur quasi dormientem Apostolus excitare, clamans, O stulti Galatae, quis vos fascinavit? et paulo post, Sic stulti estis, inquit, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini (Galat. III, 1, 3). Tanquam si diceret: Sic stulti estis, ut cum prius habueritis spirituale opus vivum, hoc amisso postea mortuum accipiatis alienum. Ipse quippe Apostolus alibi dicit, Spiritus vita est propter justitiam; et alibi, Sapere autem secundum carnem, mors est (Rom. VIII, 10, 6). His autem atque hujusmodi vocibus illa mater evigilat; et fit ei mane, cum verbo Dei, hoc est, cum Christo, qui oriebatur, hoc est, loquebatur in Paulo, Legis illuminatur obscuritas. Hanc enim illuminavit, cum ait, Dicite mihi sub Lege volentes esse, Legem non audistis? Scriptum est enim quia Abraham duos filios habuit; unum de ancilla, et unum de libera: sed is qui de ancilla, secundum carnem natus est; qui autem de libera, per repromissionem; quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo Testamenta; unum quidem a monte Sina, in servitutem generans, quod est Agar. Sina enim mons est in Arabia, quae conjuncta est huic, quae nunc est Jerusalem: servit enim cum filiis suis. Quae autem sursum est Jerusalem, libera est (Galat. IV, 21-26). Non ergo mirum, si propter mortua opera, ad eam quae deorsum est, mortuus; et propter spiritualia, vivus pertinet ad eam quae sursum est Jerusalem. Quia et inferi deorsum sunt, quo pertinent mortui: superi autem sursum, quo pertinent vivi. Hac illuminatione, tanquam mane facto, intelligit Ecclesia gratiam spiritualem; repellens a se carnale opus Legis, tanquam mortuum alienum; et sibi vindicans vivam fidem, quoniam justus ex fide vivit (Rom. I, 17): quam in Patris et Filii et Spiritus sancti nomine consecuta est; et ideo tanquam triduanum filium certa cognoscit, nec eum sibi eripi patitur.

3. Judaei gratiam christianam sibi debitam falso jactantes. Nunc clamet illa suum esse Evangelium, tanquam sibi debitum, et per se generatum. Nam hoc dicebant Gentibus in ipsa contentione, qui ex Judaeis carnaliter sentientes Christianos se dicere audebant. Tanquam debitum enim justitiae suae dicebant venisse Evangelium. Sed non erat eorum, quod spiritualiter non noverant. Quod ergo Christiani vocabantur, alieno nomine gloriantes, tanquam illa de filio quem non ipsa pepererat, etiam contendere audebant ; cum ipsi ex operibus Legis excluso intellectu spirituali tanquam de corpore operis sui animam ejecerant, et exstinguentes prophetiae spiritum vivum, ad carnalia opera sine vita, hoc est, sine intellectu spirituali remanserant; quae Gentibus etiam supponere cupiebant, et ab eis tanquam vivum filium, nomen auferre Christianum. Quos ita refellit Apostolus, ut tanto minus ad eos pertinere dicat gratiam christianam, quanto magis eam sibi tanquam debitam vindicant, et quasi jure operum suam esse gloriantur. Ei enim qui operatur, inquit, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, deputatur fides ad justitiam (Rom. IV, 4, 5). Et ideo illos etiam ab eorum numero excludit, qui ex Judaeis recte crediderant, et vivam spiritualemque gratiam retinebant. Quas reliquias dicit populi Judaeorum salvas factas, cum multitudo isset in perditionem? Sic ergo et in hoc tempore, inquit, reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia (Id. XI, 5, 6). Ut illi excludantur a gratia, qui tanquam suum proprium, id est, operibus suis debitum et datum Evangelii praemium vindicant: quasi clamante Synagoga, Meus est Filius. Sed mentiebatur; acceperat enim eum et ipsa: sed super eum dormiens, id est, superbe sapiens necaverat. Vigilabat autem jam ista mater, et intelligebat, non meritis suis, quia meretrix erat, sed gratia Dei sibi filium esse concessum, opus videlicet evangelicae fidei, quod in sinu cordis nutrire cupiebat. Itaque illa gloriam hominum quaerebat in alieno filio: haec affectum dilectionis servabat in suo.

4. Adversus hypocrisim sic certandum, ut caveatur periculum schismatis. Illud autem inter ambas regale judicium nihil aliud nos admonet, nisi ut pro veritate certemus, et expellamus hypocrisim tanquam falsam matrem, a spirituali Ecclesiae dono tanquam ab alieno vivo filio; nec patiamur eam dominari concessae aliis gratiae, quae suam custodire non potuit. Sed hoc faciamus defendentes atque certantes non usque ad periculum divisionis. Illa enim sententia judicis, cum jussit parvulum dividi, non est unitatis praecisio, sed probatio charitatis. Salomonis enim nomen, sicut Latini interpretantur, Pacificum est. Rex vero pacificus non dilacerat membra, quae unitate atque concordia vitalem spiritum continent: sed minando invenit matrem veram, et judicando separat falsam. Si ergo ad hujusmodi tentationem ventum fuerit, ne unitas christianae gratiae dividatur, docemur dicere, Date illi puerum, tantum vivat. Non enim honorem matris, sed salutem filii, quae mater vera est quaerit. Ubicumque ille fuerit, plus eum possidebit sincera dilectio matris, quam falsae usurpatio.

5. Altera duarum mulierum significatio. Item video significare istas duas mulieres in una domo, duo genera hominum in una Ecclesia: unum eorum in quibus vera charitas regnat, alterum eorum in quibus simulatio dominatur. Ut ista duo omnino tanquam duas mulieres intueamur, dilectionem et simulationem. Dilectionem quippe simulatio fallaciter imitatur. Et ideo istam cavet Apostolus, cum dicit: Dilectio sine simulatione (Rom. XII, 9). Quamvis enim habitent in una domo quamdiu reticulum illud evangelicum in mari est, simulque bonos et malos pisces, donec ad littus perducatur, includit (Matth. XIII, 47, 48); tamen sua opera singulae faciunt. Meretrices autem fuerunt ambae; quia omnes ex cupiditate saeculi convertuntur ad gratiam Dei, nec de prioribus justitiae meritis vere potest quisquam gloriari. Meretrix autem quod fornicatur, ipsius est: quod habet filium, Dei est. Omnes enim homines ab uno Deo creatore formantur. Nec mirandum est, quod etiam in peccatis hominum Deus bene operatur. Nam etiam de scelere Judae traditoris Dominus noster salutem humani generis operatus est. Sed hoc interest, quod de cujusque peccato cum aliquid boni Deus fecerit, plerumque id nollet ille peccator: non solum quia cum peccat, non eo peccat animo, qua providentia Deus de peccato ejus operatur justitiam (non enim hoc animo Judas tradidit Christum, quo animo Christus se tradi passus est); sed etiam quia peccati sui eventum, cum in aliquid melius, quod ipse nollet, pervenire cognoverit, dolet potius quam laetatur. Tanquam si venenum aliquis inimico aegrotanti dare cupiens fallatur in specie medicamenti, et aliud pro alio salutare aliquid offerat; fiat et aeger sanus Dei beneficio, qui facinus inimici ejus convertere voluit in salutem: quod tamen cum malus ille cognoverit, de sanitate hominis, quae per manus ejus gesta est, cruciatur. Si autem meretrix conceptum filium libenter habeat, nec libidine, nec avaritia turpis mercedis impulsa abortionis poculo de visceribus ejiciat quod conceperat, ne peccanti fecunditas contradicat; cupiditas illa, quae defluebat in plurimos, ad unum Dei donum conversa, non jam cupiditas, sed dilectio nominabitur. Meretricis ergo filius recte intelligitur gratia peccatricis. Ex vetere autem turpitudine novus homo natus indulgentia peccatorum est.

6. Simulatores in Ecclesia bonis operariis posteriores. Dominus ergo et in ipso numero discipulorum, quamvis ex peccatoribus omnes elegerit, priores tamen elegit perseveraturos in dilectione, quam Judam simulatorem. Non est quidem scriptum quo ordine electus sit; sed tamen notum est ante illum electos bonos; et non frustra ultimus numeratur (Id. X, 1-4). Et post Domini ascensionem omnibus qui erant uno in loco Spiritus sanctus, secundum pollicitationem Domini desuper missus, infusus est: a quibus coepit Ecclesia, boni erant, et sine simulatione diligebant. Postea ergo simulatio coepit operari in Ecclesia: et ideo dilectio prior peperit. Triduo autem major est fructus dilectionis, ut jam possit agnosci continentia, et justitia, et exspectatio futurorum. Simulatio vero etsi pepererit, id est, etiamsi ad exiguum tempus peccatorum remissione laetata fuerit, tanquam somno saecularis cupiditatis oppressa, cum de spe coelestium dejecta praemiorum in terrenam requiem gravato corde reliditur, quasi dormiens effocat indulgentiam, quam credendo meruerat. Tales autem homines malunt justitiae nomine, quam veritate gaudere; bonumque opus alienum per obscuras fallacias, quasi per noctem vivum filium, mentiendo ad se transferre conantur. Nec solum aliorum bona opera sibi usurpant, sed aliis etiam objiciunt scelera sua, quasi mortuum filium supponentes.

7. Simulatorum fraus in bonos operarios. Quando autem simulationi tantum licebit, ut falso justitiae nomine, nullo prohibente, glorietur, et spirituale vivum opus, quod ipsa non genuit, et quod in se aliquando genuerat, pondere crudelissimi soporis exstinxit, ad fallacem jactantiam materni nominis applicet sibi, et scelera sua bonis atque innocentibus objiciendo supponat? Quando ergo simulatio ita regnabit, nisi cum abundabit iniquitas, id est, tenebrae peccatorum quasi caeca nocte praevalebunt; et refrigescet charitas multorum (Matth. XXIV, 12), id est, operis spiritualis tanquam vivi pueri mater obdormiet? Tamen quia ita refrigescet charitas, ut negligentius ferveat; non enim dictum est, Penitus exstinguetur, ut omnino non sit: sic dormivit haec mater, ut non occideret filium; sed tamen fraudibus simulationis dederit locum. Sed expergefacta, cum impietatem, quam ipsa non fecit, ab eis qui faciunt sibi objici viderit, et spirituali opere gratiae, quam custodivit, cernit simulationem audere gloriari, se iniquitatis operatricem, simulationem vero matrem boni operis nominari, pacifici Judicis implorat auxilium. Nam Salomon Pacificus interpretatur. Quem videmus duas protulisse sententias: primam tanquam ignorantis; ultimam vero cum manifesta cognitione judicantis. Certamen pietatis prima proponit; dat praemium secunda victori: in prima probatur mater, in ultima laetatur: in prima flens mittit semen suum, in secunda cum exsultatione reportat manipulos suos (Psal. CXXV, 6). Quod pertinet ad duo tempora Ecclesiae, quae Dominus Christus judex pacificus moderatur; unum quod nunc est, alterum quod futurum est: in isto probamur, in illo coronamur.

8. Honor proprius contemnatur ut Ecclesiae unitas servetur. Sed nulla major est in Christi Ecclesia probatio charitatis, quam cum etiam honor ipse, qui apud homines videtur esse, contemnitur, ne membra parvuli dividantur, et unitatis discidio christiana dilanietur infirmitas. Dicit enim Apostolus tanquam matrem se exhibuisse parvulis, in quibus bonum opus evangelicum fecerat; non ipse, sed gratia Dei cum illo. Nam illa meretrix sua non poterat dicere nisi peccata: donum autem fecunditatis ex Deo. Tanto autem amplius diligitur gratia donantis, quanto supplicium debebatur. Et bene de meretrice Dominus ait: Cui plurimum dimittitur, plurimum diligit (Luc. VII, 47). Dicit ergo apostolus Paulus: Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam si nutrix foveat filios suos (I Thess. II, 7). Sed cum ad periculum ventum fuerit, quo parvulus dividatur, cum sibi honorem falsum simulatio vindicat, et scindere parata est unitatem; contemnat mater honorem suum, dum filium videat integrum, vivumque servet; ne forte cum debitum visceribus suis honorem pertinacius vindicat, det locum simulationi per machaeram schismatis infirma membra dividere. Dicat ergo charitas mater, Date illi puerum. Sive occasione, sive veritate Christus annuntietur (Philipp. I, 18). In Moyse charitas clamat, Domine, aut ignosce illis, aut dele me de libro tuo (Exod. XXXII, 31, 32). In Pharisaeis autem simulatio loquitur, Si dimiserimus eum, veniunt Romani, et tollunt nobis gentem et locum (Joan. XI, 48). Non enim veritatem, sed nomen volebant habere justitiae, et honorem debitum justis per fallaciam tenere cupiebant. Tamen regnans in eis simulatio cathedram Moysi sedere permissa est, ut dici posset a Domino, Quae dicunt, facite; sed quae faciunt, facere nolite (Matth. XXIII, 3). Ut honorem falsum habentes, veritate tamen Scripturarum parvulos infirmosque nutrirent. Simulatio enim suum habet scelus, quo novum hominem, quem per gratiam donantis acceperat, pondere suae dormitionis exstinxit: sed lac fidei quod habet, non est ejus. Quia etiam necato parvulo, qui renascentem vitam significat, jam in malis moribus simulatio constituta, retinet tamen in memoria, tanquam in uberibus, verba fidei doctrinamque christianam, quae omnibus ad Ecclesiam venientibus traditur. Ex isto lacte poterat etiam falsa mater verae tamen fidei succum sugenti parvulo infundere. Inde secura est vera mater, cum etiam a simulatoribus in Ecclesia parvulus ejus divinarum Scripturarum catholicae fidei lacte nutritur, cum prohibita divisione unitas salva est, et sententia judicis ultima, qua ultimum Christi judicium figuratur, probata charitas, quae propter salutem parvuli et unitatis firmamentum etiam simulationi honorem cessit, ut amorem tenens complexumque vitalis gratiae, sempiterno piae matris praemio perfruatur.