|
1. Cur reprobatur qui profitetur se secuturum Christum. De
capitulo Evangelii, quod Dominus donavit, audite. Lectum est
enim, Dominum Jesum differenter egisse, cum obtulit se unus, ut eum
sequeretur, et reprobatus est; alius non audebat, et excitatus est ;
tertius differebat, et culpatus est. Quod enim dixit, Domine,
sequar te quocumque ieris; quid tam promptum, quid tam impigrum, quid
tam paratum, et quid ad tantum bonum aptissimum, sequi Dominum
quocumque ierit? Miraris hoc, dicens : Quid est hoc, quod magistro
bono Domino Jesu Christo invitanti discipulos, quibus daret regnum
coelorum, displicuit tam paratus? Sed quia talis magister erat, qui
futura praevideret, intelligimus, fratres, istum hominem, si
sequeretur Christum, sua quaesiturum fuisse, non quae Jesu
Christi. Ipse enim dixit: Non omnis, qui dicit mihi, Domine,
Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21). Et
iste de ipsis fuit, nec sic se ipso noverat, quomodo medicus
inspiciebat. Nam si jam se fictum esse spectabat, si jam dolosum et
insidiosum se noverat, cui loqueretur non noverat. Ipse est enim de
quo ait evangelista: Non opus habebat ut quisquam ei testimonium
perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid esset in homine (Joan.
II, 25). Quid ergo respondit? Vulpes foveas habent, et
volatilia coeli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput suum
reclinet. Sed ubi non habet? In fide tua. Vulpes enim habent
foveas in corde tuo, dolosus es: volatilia coeli habent nidos in corde
tuo, elatus es. Dolosus et elatus, non me sequeris. Quomodo
sequitur dolosus simplicitatem?
2. Alter a Christo vocatus. Pietate carnali differre volens
urgetur. Parentes quomodo honorandi. Mortui mortuos sepelientes.
Ordinare charitatem. Et ad alterum continuo tacentem, et nihil
dicentem, nihil promittentem dicit, Sequere me. Quantum mali in
illo, tantum boni videbat in isto. Sequere me, dicis nolenti. Ecce
habes hominem paratum. Sequar te quocumque ieris: et tu dicis
nolenti, Sequere me? Istum, inquit, declino; quia video ibi
foveas, video nidos. Quid ergo molestus est huic, quem provocas et
excusat? Ecce etiam compellis, et non venit; hortaris, et non
sequitur. Quid enim dicit? Ibo prius sepelire patrem meum. Fides
cordis ejus Domino se ostendebat: sed pietas differebat. Dominus
autem Christus quando parat homines Evangelio, nullam excusationem
vult interponi carnalis hujus temporalisque pietatis. Haec quidem et
lex Dei habet, et ipse Dominus arguit Judaeos, quia destruebant
ipsum mandatum Dei. Et Paulus apostolus in Epistola sua posuit, et
dixit: Hoc est mandatum primum in repromissione. Quod? Honora
patrem tuum, et matrem tuam (Ephes. VI, 2). Deus utique
dixit. Volebat ergo iste juvenis obtemperare Deo, et sepelire patrem
suum: sed est locus, et est tempus, et est res, quae huic rei, huic
tempori, huic loco serviat. Honorandus est pater, sed obediendum est
Deo. Amandus est generator, sed praeponendus est Creator. Ego,
inquit, ad Evangelium te voco, ad aliud opus mihi necessarius es:
majus est hoc, quam quod vis facere. Sine mortuos sepelire mortuos
suos. Pater tuus mortuus est: sunt alii mortui qui sepeliant
mortuos. Mortui sepelientes mortuos qui sunt? Potestne mortuus a
mortuis sepeliri? Quomodo involvunt, si mortui sunt? quomodo
portant, si mortui sunt? quomodo plangunt, si mortui sunt? Et
involvunt, et portant, et plangunt, et mortui sunt: quia infideles
sunt.
Docuit nos quod scriptum est in Cantico canticorum, dicente
Ecclesia, Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4). Quid
est, Ordinate in me charitatem? Facite gradus, et cuique quod
debetur, restituite. Nolite anteriora posterioribus subdere. Amate
parentes, sed praeponite Deum parentibus. Attendite matrem
Machabaeorum: Filii, inquit, nescio quomodo apparuistis in ventre.
Concipere vos potui, parere vos potui; formare non potui: illum ergo
audite, illum mihi praeponite; nolite attendere, ne sine vobis
remaneam. Praecepit, et secuti sunt (II Machab. VII). Quod
docuit mater filios, hoc docebat Dominus Jesus Christus istum cui
dicebat, Sequere me.
3. Tertius ad suos respiciens culpatur. Electio secundum gratiam.
Quia nunc alius discipulus misit se in medio, cui nemo aliquid dixit:
Prosequar te, Domine, ait; sed vado primum renuntiare his qui in
domo sunt. Credo hic sensus est: Nuntiem meis, ne forte quomodo
fieri solet, quaerant me. Et Dominus: Nemo ponens manum super
aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum. Vocat te
Oriens, et tu attendis Occidentem. In hoc capitulo hoc discimus,
quoniam quos voluit Dominus, hos elegit. Elegit autem, sicut dicit
Apostolus, et secundum suam gratiam, et secundum illorum justitiam.
Talia enim sunt verba Apostoli: Attendite, inquit, quid dicit
Elias: Domine, Prophetas tuos occiderunt, altaria tua everterunt,
et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid illi
dicit responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non
curvaverunt genua ante Baal. Solum te putas esse servum bene
laborantem: sunt et alli me timentes, et non pauci. Nam septem
millia ibi habeo. Et adjunxit: Sic ergo et in hoc tempore.
Crediderunt enim aliqui Judaei, et multi fuerunt reprobati: sicut et
ille qui vulpium foveas gestabat in animo. Sic ergo, inquit, et in
hoc tempore, reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt: id
est, idem Christus est qui tunc, et modo, qui et illi tunc Eliae
dixit, Reliqui mihi. Quid est, Reliqui mihi? Ego illos elegi,
quia vidi mentes illorum de me praesumentes, non de se, nec de Baal.
Non sunt mutati, sic sunt ut a me facti sunt. Et tu qui loqueris,
nisi de me praesumeres, ubi esses? Nisi gratia mea plenus esses,
nonne ante Baal etiam ipse genu flecteres? Gratia autem mea plenus
es; quia nihil de tua virtute, sed totum de mea gratia praesumpsisti.
Noli ergo in hoc gloriari, ut putes te in servitio tuo non habere
conservos: sunt quos elegi, sicut et te, de me scilicet
praesumentes: sicut ait Apostolus, Et nunc reliquiae per electionem
gratiae salvae factae sunt.
4. Gratiae Dei totum debent electi. Cave, o christiane, cave
superbiam. Licet enim imitator sanctorum sis, totum semper gratiae
reputa: quia ut esset aliquid reliquum, gratia in te Dei, non tuum
meritum fecit. De ipsis denique reliquiis dixerat propheta Isaias
commemorans, Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut
Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus (Isai.
I, 9; Rom. IX, 29). Sic ergo, inquit, et in hoc tempore
reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt. Si autem,
gratia, inquit, jam non ex operibus; id est, jam non de tuo merito
extollaris: alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI,
2-6). Si enim de tuo opere praesumis ; ergo merces tibi
redditur, non gratia condonatur. Si autem gratia est, gratis datur.
Interrogo nunc: Credis, o peccator, Christo? Dicis: Credo.
Quid credis? Gratis universa peccata per ipsum tibi posse remitti?
Habes quod credidisti. O gratia gratis data! Quid tu, juste,
credis te sine Deo non posse servare justitiam? Ipsius ergo totum
reputa, quod justus es, pietati: quod autem peccator es, tuae
iniquitati adscribe. Esto accusator tuus, et ille erit indultor
tuus. Omne enim crimen facinus, vel peccatum, nostrae est
negligentiae: et omnis virtus et sanctitas, Dei est indulgentiae.
Conversi ad Dominum.
|
|