|
1. Messis in Judaeis, sementis in Gentibus. Paulus modicus. In
lectione Evangelii quae modo recitata est, admonemur quaerere quae sit
messis de qua Dominus ait: Messis quidem multa, operarii autem
pauci. Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
Tunc adjecit duodecim discipulis suis, quos et Apostolos nominavit,
alios septuaginta duos, et misit illos omnes, sicut ex verbis ejus
apparet, ad paratam messem. Quae ergo erat illa messis? Non enim
illa messis in his Gentibus erat, ubi nihil fuerat seminatum. Restat
ergo, ut intelligamus istam messem fuisse in populo Judaeorum. Ad
illam messem venit Dominus messis, ad illam messem misit messores: ad
Gentes autem non messores, sed seminatores. Intelligamus ergo messem
factam in populo Judaeorum, sementem in populis Gentium. Ex illa
enim messe Apostoli electi sunt, ubi jum cum meteretur, maturum
erat; quia ibi Prophetae seminaverunt. Delectat inspicere
agriculturam Dei, et oblectari donis ejus, et operariis in agro
ejus. In hac enim agricultura operabatur qui dicebat: Plus omnibus
illis laboravi. Sed vires ei dabantur ad operandum a Domino messis:
ideo subjecit, Non ego sum, sed gratia Dei mecum (I Cor. XV,
10). Nam se in agricultura versari satis ostendit, ubi ait: Ego
plantavi, Apollo rigavit (Id. III, 6). Hic autem Apostolus
de Saulo Paulus, hoc est de superbo minimus: Saulus enim a Saüle
denominatur: paulum autem modicum est: unde nomen suum quodam modo
interpretatus, ait, Ego sum minimus Apostolorum (Id. XV,
9): ipse ergo Paulus, id est, modicus et minimus missus ad
Gentes, praecipue ad Gentes se missum dicit. Ipse scribit, nos
legimus, credimus, praedicamus. Ipse ergo dicit in Epistola sua
quae est ad Galatas, vocatum se jam a Domino Jesu venisse
Jerosolymam, et Evangelium cum Apostolis contulisse, dexteras sibi
datas fuisse, et signum concordiae, signum consonantiae, quod ab se
ipsi didicerant, eis in nihilo discrepabat. Deinde placuisse dicit
inter se et ipsos, ut ipse ad Gentes, illi autem in circumcisionem
irent (Galat. II, 1-9); ille seminator, illi messores.
Merito etiam Athenienses, quamvis nescientes, nomen suum ei
dixerunt. Audientes enim ab eo verbum: Quis est, inquiunt, hic
seminator verborum (Act. XVII, 18).
2. Messes duae, Judaeorum et Gentium. Attendite ergo, et
delectet vos mecum inspicere agriculturam Dei, et in ea messes duas,
unam transactam, aliam futuram: transactam in populo Judaeorum,
futuram in populis Gentium. Probemus hoc: et unde nisi de Scriptura
Dei Domini messis? Ecce habemus ibi praesenti capitulo dictum esse,
Messis multa, operarii autem pauci. Rogate Dominum messis, ut
mittat operarios in messem suam. Sed quia in illa messe futuri erant
contradictores et persecutores Judaei: Ecce, inquit, mitto vos
sicut agnos in medio luporum. Evidentius de hac messe aliquid
ostendamus in Evangelio secundum Joannem: ad puteum ubi fatigatus
Dominus sedit, magna quidem acta sunt sacramenta, sed angustum tempus
est, ut omnia pertractentur. Quod autem ad praesentem rem pertinet,
audite. Suscepimus enim messem ostendere in populis, in quibus
Prophetae praedicaverunt: ideo enim illi seminatores, ut Apostoli
possent esse messores. Samaritana mulier loquitur cum Domino Jesu,
et inter caetera cum dixisset ei Dominus, quomodo debeat adorari
Deus; ait illa, Scimus quia veniet Messias, qui dicitur
Christus, et omnia nos docebit. Et Dominus ad illam: Ego sum qui
loquor tecum. Crede quod audis: quid quaeris quod vides? Ego sum
qui loquor tecum. Quod autem illa dixerat, Scimus quia Messias
veniet, quem annuntiaverunt Moyses et Prophetae, qui dicitur
Christus. Jam enim spica messis erat. Gignenda acceperat
Prophetas seminatores, Apostolos exspectabat matura messores. Mox
ut hoc audivit credidit, et hydriam dimisit, et festinanter cucurrit,
annuntiare Dominum coepit. Discipuli tunc ierant ad emendos panes:
qui redeuntes invenerunt Dominum loquentem cum muliere, et mirati
sunt. Non sunt tamen ausi dicere ei: Quid vel quare cum illa
loqueris? Admirationem apud se habuerunt, audaciam corde presserunt.
Huic ergo Samaritanae non erat novum nomen Christi, jam exspectabat
venientem, jam crediderat esse venturum. Unde crediderat si non
Moyses seminaverat? Sed hoc expressius audite. Dominus tunc ad
discipulos suos ait: Dicitis quia adhuc longe est aestas, levate
oculos vestros, et videte albas regiones ad messem. Et adjungit:
Alii laboraverunt, et vos in labores eorum intrastis (Joan. IV,
6-38). Laboravit Abraham, Isaac, Jacob, Moyses,
Prophetae; laboraverunt seminando; in adventu Domini matura messis
inventa est. Missi messores cum falce Evangelii, portaverunt
manipulos ad aream dominicam, ubi Stephanus trituraretur.
3. Semen Evangelii Gentibus transmissum. Hic autem accedit
Paulus ille, et ad Gentes mittitur. Et non tacet hoc in commendando
gratiam, quam praecipue proprieque suscepit. Ait enim in Scripturis
suis, missum se esse praedicare Evangelium, ubi Christus non erat
nominatus. Sed jam quia facta est illa messis, et omnes Judaei qui
remanserunt, messem attendamus quod nos sumus. Seminatum est enim ab
Apostolis et Prophetis. Ipse Dominus seminavit. Ipse enim in
Apostolis fuit, quia et ipse messuit Christus. Non enim illi
aliquid sine illo: ille perfectus est sine illis. Ipse enim illis
ait: Quia sine me nihil potestis facere (Id. XV, 5).
Seminans ergo Christus jam in Gentibus quid dicit? Exiit seminans
seminare. Ibi mittuntur messores metere, hic exiit seminans seminare
impiger. Quid enim pertimuit, quod aliud cecidit in viam, aliud in
petrosa loca, aliud inter spinas? Si istas difficiles terras
timeret, ad terram bonam non perveniret. Quid ad nos, quid nobis est
jam de Judaeis disputare, et loqui de palea? Hoc solum ad nos, ne
via simus, ne saxum, ne spinae, sed terra bona. Paratum cor
nostrum, unde tricenum, unde sexagenum, unde millenum et centenum:
illud minus est, et illud plus est; sed totum triticum est. Via non
sit, ubi conculcatum semen a transeuntibus velut avis auferat
inimicus. Saxum non sit, ubi modica terra statim facit germinare,
quod non possit solem portare. Spinae non sint, cupiditates saeculi,
sollicitudines vitae vitiosae (Matth. XIII, 3-23). Quid
enim pejus sollicitudine vitae, quae pervenire non permittit ad vitam?
Quid miserius, quam curando vitam, amittere vitam? Quid
infelicius, quam timendo mortem, cadere in mortem? Exstirpentur
spinae, paretur ager, suscipiantur semina, perveniatur ad messem,
horreum desideretur, non ignis timeatur.
4. Pastoris partes populo explicare quid prosit. Ad nos itaque
pertinet, quos qualescumque Dominus in agro suo constituit operarios,
dicere ista vobis, seminare, plantare, rigare, aliquibus etiam
arboribus circumfodere, et cophinum stercoris adhibere; pertinet ad
nos haec fideliter agere: ad vos, fideliter capere: ad Dominum, nos
adjuvare operantes, vos credentes, omnes laborantes, sed mundum in
illo vincentes. Quid ergo ad vos pertinet, dixi: quid ad nos
pertineat, volo dicere. Sed forte alicui ex vobis videtur quia dixi
superfluum aliquid me velle dicere, et apud se ipsum loquens in
cogitatione dicit: O si jam dimittat nos! Jam dixit quid pertineat
ad nos; quod ad ipsum pertinet, quid ad nos? Puto melius esse in
alterna et mutua charitate pertineamus ad vos. De una modo quidem vos
familia estis, nos ex eadem quidem familia dispensatores sumus omnes,
ad unum Dominum pertinemus omnes. Nec quod do, de meo do; sed de
illius a quo accipio et ego. Nam si de meo dedero, mendacium dabo.
Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur (Joan. VIII,
44). Debetis ergo audire quid pertineat ad dispensatorem, sive ut
in vobis ipsis, si tales inveneritis, congratulemini, sive etiam in
hoc ipso instruamini. Quam multi enim in hoc populo futuri sunt
dispensatores? Et nos ibi fuimus ubi estis: et nos qui videmur modo
de superiore loco conservis metiri cibaria, ante paucos annos in
inferiore loco cum conservis accipiebamus cibaria. Episcopus laicis
loquor: sed inde scio quam multis futuris episcopis loquor.
5. Praecepta praedicatoribus constituta, non carnaliter accipienda.
Ergo videamus quomodo nos intelligamus, quod praecepit Dominus eis
quos mittebat Evangelium praedicare, et mente paratam messem
videamus. Nolite, inquit, ferre sacculum aut peram, aut
calceamenta; et neminem per viam salutaveritis. Et in quamcumque
domum intraveritis, dicite: Pax huic domui. Si est illic filius
pacis, requiescet super illum pax vestra: si quo minus, ad vos
revertetur. Si requievit, perdidit? Absit hoc a mente sanctorum.
Ergo nec illud accipiendum est carnaliter: ac per hoc forte nec
saccus, nec calceamenta, nec pera; maximeque illud ubi nobis, si
simpliciter sine discussione accipiamus, superbia videtur imposita, ne
quemquam in via salutemus.
6. Praeceptum de sacculo non ferendo. Attendamus Dominum nostrum
exemplum verum et adjutorium. Probemus quia adjutorium: Sine me
nihil potestis facere. Probemus quia exemplum: Christus pro nobis
passus est, Petrus dicit, nobis relinquens exemplum, ut sequamur
vestigia ejus (I Petr. II, 21). Ipse Dominus noster loculos
habuit in via, et ipsos loculos Judae commendaverat. Patiebur quidem
furem (Joan. XII, 6): sed ego a Domino meo discere cupiens
dico, Domine, patiebaris furem, unde habebas unde tolleret? Me
hominem miserum et infirmum monuisti nec sacculum portare: tu portasti
loculos, et erat ubi furem patereris. Si non portares, nec ille
inveniret quod auferret. Quid restat, nisi quod hic dicat mihi,
Intellige quod audis, Nolite portare sacculum. Quid est sacculus?
Pecunia clausa, id est, occulta sapientia. Quid est, Nolite
portare sacculum? Nolite fieri sapientes penes vosmetipsos. Accipite
Spiritum sanctum. Fons in te debet esse, non sacculus; unde
erogatur, non ubi includatur. Hoc est pera, quod est sacculus.
7. De calceamentis non induendis. Calceamenta quid sunt?
Calceamenta quibus utimur, coria mortuorum sunt, nobis tegmina
pedum. Per hoc ergo jubemur renuntiare mortuis operibus. Hoc in
figura Moyses admonebatur, quando Dominus loquens ait, Solve
calceamenta de pedibus tuis: locus enim in quo stas terra sancta est
(Exod. III, 5). Quid tam terra sancta, quam Dei Ecclesia?
In illa ergo stemus, calceamenta solvamus, id est, mortuis operibus
renuntiemus. Nam de his calceamentis, quibus calceati ambulamus,
consolatur me idem ipse Dominus meus. Si enim ipse calceatus non
esset, non de illo Joannes diceret: Non sum dignus solvere corrigiam
calceamentorum ejus (Luc. III, 16). Sit ergo obedientia,
non subrepat superba duritia. Ego, inquit, Evangelium impleo, quia
nudo pede ambulo. Tu potes, ego non possum. Quod simul accipimus,
custodiamus. Quomodo? Charitate flagremus, invicem diligamus: ac
sic fit ut ego amem fortitudinem tuam, et tu portes infirmitatem meam.
8. De salute nemini dicenda in via. Expositio primo obvia. Quid
autem tibi videtur, qui non vis intelligere quemadmodum ista dicta
sint, et cogeris praviter ipsi Domino calumniari de loculis et
calceamentis? quid tibi videtur? Itane placet ut iter agentes
occurramus charis nostris, et eos non salutemus majores, non
resalutemus minores? Jamne Evangelium imples, quia salutaris et
taces? Si vero non viatori iter agenti, sed milliario similis eris
iter ostendenti. Ergo stoliditatem deponamus, et verba Domini
intelligamus, et in via neminem salutemus. Non enim sine causa hoc
jubemur, aut nollet nos facere quod juberet.
Quid ergo est, Neminem salutaveritis in via? Potest quidem et
simpliciter sic accipi, qui jussit nos festinanter agere injuncta: et
hoc ita dixit, Neminem per viam salutaveritis, tanquam diceret,
Omnia praetermittatis, dum quod injunctum est peragatis; ea locutione
qua solent dicta exaggerari consuetudine sermocinandi. Nec longe
pergamus: in eodem sermone paulo post dicit, Et tu Capharnaum, quae
usque ad coelum exaltata es, usque in infernum deprimeris (Id. X,
15). Quid est, usque ad coelum exaltata es? Numquid civitatis
illius moenia nubes tetigerunt, aut ad sidera pervenerunt? Sed quid
est, in coelum exaltata es? Nimium tibi felix videris, nimium
potens, nimium superba es. Sicut ergo hoc exaggerandi gratia dictum
est, in coelum exaltaris, ei civitati, quae non usque in coelum
exaltabatur, aut ascendebat: sic pro festinatione exaggerationis
dictum est, Ita currite, sic agite quod injunxi, ut ne minimum
quidem vos retardent agentes ; sed omnia contemnentes, ad finem
propositum festinate.
9. Sensus alter reconditior. Evangelium per occasionem praedicare.
Sed est aliud quod hic magis recogitem non dissimile intelligere,
quod plus pertinet ad me et ad omnes dispensatores, sed et ad vos
auditores. Qui salutat, salutem dicit. Nam et antiqui in epistolis
suis sic scribebant: Ille illi salutem. Salutatio a salute nomen
accepit. Quid ergo est, Neminem in via salutaveritis? Qui salutant
in via, per occasionem salutant. Video vos cito intellexisse, nec
tamen debeo jam finire. Non enim omnes cito intellexistis. Vidi in
voce intelligentes, plures video silentio requirentes. Sed quia de
via loquimur, tanquam in via ambulemus: veloces tardos exspectate, et
pariter ambulate. Quid ergo dixi, Qui in via salutat, per
occasionem salutat? Non ad eum ibat quem salutat. Aliud agebat,
aliud occurrit: aliud petebat, aliud de transverso quod ageret
invenit. Quid est ergo per occasionem salutare? Per occasionem
salutem annuntiare. Quid est autem aliud, salutem annuntiare, quam
Evangelium praedicare? Si ergo praedicas, hoc age per dilectionem,
non per occasionem. Sunt ergo homines qui sua quaerentes, non aliud,
praedicant Evangelium: de quibus Apostolus gemens dicit, Omnes enim
sua quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II, 21). Et
hi salutabant, hoc est, salutem annuntiabant, Evangelium
praedicabant: sed aliud quaerebant; et ideo per occasionem
salutabant. Et quid est hoc? Si talis fueris, quisquis es facis:
imo non talis quisquis facis, sed forte aliquis talis qui facis. Si
talis fueris, non facis, sed fit de te.
10. Praedicatores sua quaerentes quomodo audiendi. Nam et tales
admisit Apostolus: non tamen ut tales essent, praecepit. Et ipsi
agunt aliquid, et perficitur ex ipsis: aliud quaerunt, et verbum
annuntiant. Quid quaerat annuntiator, ne cures: quod annuntiat,
tenere velis; quod vero attendit, non ad te pertineat. Salutem audi
ab ore ipsius, salutem tene ab ore ipsius. Noli judex esse cordis
ipsius. Si vides eum alia requirentem, quid ad te? Audi salutem:
Quae dicunt, facite. Securum te fecit, qui dixit, Quae dicunt,
facite. Mala faciunt: Quae faciunt, facere nolite (Matth.
XXIII, 3). Bona faciunt, non in via salutant, non per
occasionem Evangelium annuntiant: imitatores eorum estote, sicut et
ipsi Christi (I Cor. IV, 16). Bonus tibi praedicat; carpe
uvam de vite. Malus tibi praedicat; carpe uvam pendentem in sepe.
Botrus implicite in palmite inter spinas crevit, et de spinis non
germinavit. Plane quando tale aliquid vides et esuris, sollicite
carpe, ne cum ad uvam manum mittis, lacereris a spinis. Hoc est
quod dico: Sic audi quod bonum est, ne malos mores imiteris.
Praedicet ex occasione, salutet in via: illi nocebit quod non audivit
praeceptum Christi, Neminem in via salutaveritis; tibi non nocebit,
qui sive a transeunte, sive a veniente salutem audis, salutem tenes.
Apostolum audi, sicut praemiseram, admonentem ista. Quid enim?
Dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur,
et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Scio enim ipsum mihi proficere in
salutem per vestram obsecrationem (Philipp. I, 18, 19).
11. Praedicatores pacem ferre jussi. Tales igitur Apostoli
Christi praedicatores Evangelii, non salutantes in via, hoc est,
non aliud quaerentes vel agentes, sed germana charitate Evangelium
annuntiantes, veniant ad domum et dicant, Pax huic domui. Non ore
solum dicunt: quo pleni sunt, fundunt; praedicant pacem, et habent
pacem. Non sunt tales de quibus dictum est, Pax, pax, et non est
pax (Jerem. VIII, 11). Quid est, Pax, pax, et non est
pax? Praedicantes, non habent; laudant, et non amant; dicunt, et
non faciunt. Sed tamen tu accipe pacem; sive occasione, sive
veritate Christus annuntietur. Qui ergo plenus est pace, et
salutat, Pax huic domui; si est illic filius pacis, requiescet super
eum pax illius: si quo minus, forte enim non est illic filius pacis,
nihil perdidit qui salutavit; ad vos, inquit, revertetur.
Revertetur ad te, quae non discessit a te. Hoc enim dicere voluit:
Tibi prodest quod annuntiasti, nihil ei profuit qui non suscepit: non
quia ille inanis remansit, ideo tu perdidisti mercedem; redditur tibi
pro voluntate tua, redditur tibi pro charitate quam impendisti, reddet
tibi qui te securum fecit voce angelica, Pax in terra hominibus bonae
voluntatis (Luc. II, 14).
|
|