|
1. Pastoribus debita reverentia. Pastorum solatia. Dominus noster
Jesus Christus quod discipulis suis loquebatur illo tempore
scribebatur, et nobis ad audiendum parabatur. Audivimus ergo verba
ejus. Quid enim nobis prodesset, si videretur, et non audiretur?
Nec modo aliquid obest, quia non videtur, et tamen auditur. Dicit
ergo: Qui vos spernit, me spernit. Si solis Apostolis dixit, Qui
vos spernit, me spernit; spernite nos. Si autem sermo ejus pervenit
ad nos, et vocavit nos, et in eorum loco constituit nos ; videte ne
spernatis nos, ne ad illum perveniat injuria quam nobis feceritis. Si
enim nos non timetis; illum timete qui dixit, Qui vos spernit, me
spernit. Quid autem nos loquimur vobis, qui sperni nolumus a vobis,
nisi ut de vestris bonis moribus gaudeamus? Periculorum nostrorum sint
solatia, vestra bona opera. Vivite bene, ne moriamini male.
2. Mors quaenam vere bona vel mala sit. Nec in his verbis quae
dixi, Vivite bene, ne moriamini male, attendatis eos qui forte male
vixerunt, et in lectulis suis mortui sunt; et acta est pompa funeris
eorum, et positi sunt in pretiosis sarcophagis, in sepulcris
pulcherrime et operosissime fabricatis: et quia forte dicit sibi
unusquisque vestrum, Vellem sic mori, putetis me rem vanam dicere
voluisse; quoniam dixi velle me ut bene vivatis, ne male moriamini.
Contra forte occurrit aliquis, qui et bene vixit, et secundum
opinionem hominum male est mortuus: forte a ruina est mortuus, a
naufragio mor tuus est, a bestiis mortuus est; et dicit unusquisque
carnalis in corde suo, Quid est bene vivere? Ecce ille sic vixit,
et sic est mortuus. Redite ergo ad cor: et si fideles estis,
invenietis ibi Christum; ipse vobis loquitur ibi. Ego enim clamo:
ille vero in silentio plus docet. Ego loquor per sonum sermonis: ille
intus loquitur per timorem cogitationis. Ergo ipse inserat in corde
vestro verbum meum: quoniam dicere ausus sum, Bene vivite, ne male
moriamini. Ecce quoniam fides est in cordibus vestris, et ibi est
Christus, et ipse habet docere quod ego cupio personare.
3. Divitis et Lazari contraria sors post mortem. Recordamini in
Evangelio divitem illum, et pauperem illum: divitem indutum purpura
et bysso, et quotidianis epulis saginatum; pauperem vero illum
jacentem ante januam divitis, esurientem, et de mensa ejus micas
requirentem, ulceribus plenum, a canibus linctum. Recordamini ergo:
unde recordamini, nisi quia ibi est Christus in cordibus vestris?
Dicite mihi quid ipsum intus interrogaveritis, et responderit vobis.
Sequitur enim, et dicit: Contigit mori inopem illum, et auferri ab
Angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus
est in infernum. Cum autem in tormentis esset, levavit oculos suos,
et vidit Lazarum requiescentem in sinu Abrahae. Tunc clamavit,
dicens: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lozarum, ut
intingat digitum suum in aquam, et stillet in linguam meam, quia
crucior in hac flamma. Superbus temporis, mendicus inferni. Pauper
enim ille perveniebat ad micam : ille vero non perveniebat ad guttam.
De duobus ergo istis, dicite mihi, quis est bene mortuus, et quis
est male mortuus? Nolite oculos interrogare, ad cor redite. Si enim
oculos interrogaveritis, falsa vobis respondent. Multum enim
splendida sunt, et saeculariter fucata, quae illi diviti morienti
exhiberi potuerunt. Quae potuerunt agmina plangentium esse servorum et
ancillarum? quae pompa clientium? qui splendor funeris? quod pretium
sepulturae? Credo eum aromatibus obrutum. Quid ergo dicturi sumus,
fratres, bene istum mortuum, an male mortuum? Si oculos
interrogatis, optime mortuus est: si magistrum vestrum interiorem
requiritis, pessime mortuus est.
4. Mors unde mala censeri debet. Si ergo sic moriuntur superbi
rerum suarum conservatores, et nihil inde pauperibus largientes:
quomodo moriuntur qui rapiunt res alienas? Verum ergo dixi, Vivite
bene, ne male moriamini, ne quomodo dives ille moriamini. Non probat
malam mortem, nisi tempus post mortem. E contra attendite illum
pauperem: nolite oculis, nam errabitis; fides attendat, cor videat.
Constituite illum ante oculos vestros jacentem in terra ulcerosum,
venientes canes lingentes ulcera ejus. Sed cum talem illum revocatis
ante oculos vestros, continuo exspuitis, faciem avertitis, nares
obturatis. Cordis oculis videte. Mortuus est, et ablatus est ab
Angelis in sinum Abrahae. Familia divitis videbatur plangens:
Angeli non videbantur gaudentes. Quid ergo respondit diviti
Abraham? Memento, fili, quia percepisti bona in vita tua (Luc.
XVI, 19-25). Nihil bonum putasti, nisi quod in ista vita
habuisti. Accepisti: sed transierunt dies: et totum perdidisti, et
torquendus in inferis remansisti.
5. Hortatur ad bona opera. Opportunum ergo est, fratres, ut haec
vobis dicantur. Attendite pauperes, sive jacentes, sive ambulantes:
attendite pauperes, facite opera bona. Qui soletis, facite: et qui
non soletis, facite. Crescat numerus bene operantium: quoniam
crescit et fidelium numerus. Quod facitis, quantum bonum sit nondum
videtis: quia et rusticanus quando seminat, segetem non videt, sed
terrae credit. Tu Deo quare non credis? Veniet messis nostra.
Puta quia modo laborantes agimus, laborantes operamur recepturi,
sicut scriptum est: Euntes ibant et flebant, jactantes semina sua;
venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos
(Psal. CXXV, 6).
|
|