|
1. Unitas commendatur. Verba Domini nostri Jesu Christi, quae
modo ex Evangelio recitata sunt, admonent nos, esse unum aliquid quo
tendamus, quando in hujus saeculi multitudine laboramus. Tendimus
autem adhuc peregrinantes, nondum manentes; adhuc in via, nondum in
patria; adhuc desiderando, nondum fruendo. Tamen tendamus, et sine
pigritia et sine intermissione tendamus, ut aliquando pervenire
valeamus.
2. Christus pascendum se praebere dignatur. Martha et Maria duae
sorores erant, ambae non solum carne, sed etiam religione germanae;
ambae Domino cohaeserunt, ambae Domino in carne praesenti concorditer
servierunt. Suscepit eum Martha, sicut solent suscipi peregrini.
Sed tamen suscepit famula Dominum, aegra Salvatorem, creatura
Creatorem. Suscepit autem Spiritu pascenda, in carne pascendum.
Voluit enim Dominus formam servi accipere, et accepta forma servi in
illa pasci a servis, dignatione, non conditione. Nam et ista
dignatio fuit, se praebere pascendum. Habebat carnem, in qua
esuriret quidem, et sitiret: sed nescitis quia in eremo esurienti
Angeli ministrabant (Matth. IV, 11)? Ergo quod pasci
voluit, pascenti praestitit. Quid autem mirum, si et de sancto Elia
praestitit viduae, quem prius corvo ministrante pascebat (III
Reg. XVII, 6)? Numquid pascendo defecerat, quando ad viduam
mittebat? Nequaquam. Non pascendo defecerat, quando ad viduam
mittebat : sed religiosam viduam, per obsequium exhibitum servo suo,
benedicere disponebat. Sic ergo susceptus est Dominus, tanquam
hospes, qui in sua propria venit, et sui eum non receperunt: sed
quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri
(Joan. I, 11); adoptans servos, et fratres faciens; redimens
captivos, et faciens cohaeredes. Ne quis tamen vestrum forsitan
dicat: O beati qui Christum suscipere in domum propriam meruerunt!
Noli dolere, noli murmurare quia temporibus natus es, quando jam
Dominum non vides in carne: non tibi abstulit istam dignationem. Cum
uni, inquit, ex minimis meis fecistis, mihi fecistis (Matth.
XXV, 40).
3. Marthae et Mariae officium utrumque bonum: melius tamen
Mariae. Haec de Domino pascendo in carne, sed pascente in spiritu,
pauca pro tempore dixerimus: veniamus ad causam, quam de unitate
proposui. Martha Dominum pascere disponens et praeparans, circa
multum ministerium occupabatur: Maria soror ejus pasci a Domino magis
elegit. Deseruit quodam modo sororem suam circa multum ministerium
laborantem, et sedit ipsa ad pedes Domini, et vacans audiebat verbum
ejus. Auris fidelissima audierat: Vacate, et videte, quoniam ego
sum Dominus (Psal. XLV, 11). Illa turbabatur, ista
epulabatur: illa multa disponebat, ista unum aspiciebat. Utrumque
officium bonum: sed tamen quod sit melius, quid nos dicamus? Habemus
quem interrogemus, patienter audiamus. Quid sit melius, jam cum
legeretur audivimus, et me commemorante iterum audiamus. Interpellat
Martha hospitem, ad judicem deponit postulationem piarum querelarum,
quod eam soror deseruerit, et sic laborantem in ministerio adjuvare
neglexerit. Non respondente illa, sed tamen praesente, judicat
Dominus. Maria causam suam tanquam otiosa judici maluit committere,
nec in respondendo voluit laborare. Si enim pararet respondenti
sermonem, remitteret audiendi intentionem. Respondit ergo Dominus,
qui in verbo non laborabat, quia Verbum erat. Quid ergo dixit?
Martha, Martha, Repetitio nominis indicium est dilectionis, aut
forte movendae intentionis: ut audiret attentius, bis vocata est,
Martha, Martha, audi: Tu circa multa es occupata, unum autem opus
est: id est, unum necessarium est. Non unum opus quasi singulare
opus: sed opus est, expedit, necessarium est; quod unum hoc elegerat
Maria.
4. Unum necessarium. Unum cogitate, fratres mei, et videte in
ipsa multitudine si delectat, nisi unum. Ecce Deo propitio quam
multi estis: quis vos ferret, nisi unum saperetis? Unde in multis
quies ista? Da unum, et populus est: tolle unum, et turba est.
Quid est enim turba, nisi multitudo turbata? Sed audite Apostolum:
Obsecro autem vos, fratres. Multitudini dicebat: sed omnes unum
facere volebat. Obsecro autem vos, fratres, ut idipsum dicatis
omnes, et non sint in vobis schismata; sitis autem perfecti in eodem
sensu, et in eadem scientia (I Cor. I, 10). Et alio loco:
Unanimes, unum sentientes, nihil per contentionem, neque per inanem
gloriam (Philipp. II, 2, 3). Et Dominus ad Patrem de
suis: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus (Joan. XVII,
22). Et in Actibus Apostolorum: Multitudinis autem credentium
erat anima una et cor unum (Act. IV, 32). Ergo magnificate
Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in unum (Psal.
XXXIII, 4). Quia unum est necessarium, unum illud supernum,
unum ubi Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt unum. Videte
nobis commendari unitatem. Certe Trinitas est Deus noster. Pater
non est Filius, Filius non est Pater, Spiritus sanctus nec Pater
est, nec Filius, sed amborum Spiritus: et tamen ista tria non tres
dii, non tres omnipotentes, sed unus Deus omnipotens, ipsa Trinitas
unus Deus: quia unum necessarium est. Ad hoc unum non nos perducit,
nisi multi habeamus cor unum.
5. Bonum Marthae, ministerium: melior pars Mariae. Bona sunt
ministeria circa pauperes, et maxime circa sanctos Dei servitia
debita, obsequia religiosa. Redduntur enim, non dantur, dicente
Apostolo, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si
carnalia vestra metamus (I Cor. IX, 11)? Bona sunt,
exhortamur ad haec, et in verbo Domini aedificamus vos, nolite pigri
esse ad suscipiendos sanctos. Aliquando nescientes, suscipiendo quos
nesciebant, Angelos susceperunt (Hebr. XIII, 2). Bona sunt
haec: melius est tamen quod elegit Maria. Illud enim habet ex
necessitate occupationem: istud autem ex charitate suavitatem. Vult
homo occurrere quando ministrat; et aliquando non potest: quaeritur
quod deest, paratur quod adest; distenditur animus. Nam si Martha
ad illa sufficeret, adjutorium sororis non posceret. Multa sunt,
diversa sunt, quia carnalia sunt, quia temporalia sunt: etsi bona
sunt, transitoria sunt. Marthae autem quid ait Dominus? Maria
meliorem partem elegit. Non tu malam, sed illa meliorem. Audi unde
meliorem: Quae non auferetur ab ea. A te auferetur aliquando onus
necessitatis: aeterna est dulcedo veritatis. Non auferetur ab ea quod
elegit. Non aufertur, sed tamen augetur. In hac autem vita
augetur, in alia vita perficietur, nunquam auferetur.
6. Marthae ministerium ad Mariae quietem tendit. Caeterum tu
Martha, pace tua dixerim, in bono ministerio benedicta, pro isto
labore tuo mercedem quaeris, quietem. Modo occupata es circa multum
ministerium, pascere vis mortalia corpora, licet sanctorum: numquid
cum veneris ad illam patriam, invenies peregrinum, quem suscipias
hospitio? invenies esurientem, cui panem frangas? sitientem, cui
potum porrigas? aegrum, quem visites? litigantem, quem concordes?
mortuum, quem sepelias? Omnia ista ibi non erunt: sed quid ibi
erit? Quod Maria elegit: ibi pascemur, non pascemus. Ideo hoc ibi
erit plenum atque perfectum, quod hic elegit Maria: de illa mensa
opulenta, de verbo Domini micas colligebat. Nam vultis nosse quid
ibi erit? Dominus ipse dicit de servis suis: Amen dico vobis, quia
faciet eos recumbere, et transibit, et ministrabit illis (Luc.
XII, 37). Recumbere quid est, nisi vacare? Recumbere quid
est, nisi requiescere? Quid est, Transibit, et ministrabit illis?
Prius transit, et sic ministrat. Sed ubi? In illo convivio
superno, de quo dicit: Amen dico vobis, multi ab oriente et
occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in
regno coelorum (Matth. VIII, 11). Ibi Dominus pascit, sed
prius hinc transit. Nam ut noveritis, Pascha Transitus
interpretatur. Venit Dominus, fecit divina, passus est humana.
Numquid adhuc conspuitur? numquid adhuc expalmatur? numquid adhuc
spinis coronatur? numquid adhuc flagellatur? numquid adhuc
crucifigitur? numquid adhuc lancea vulneratur? Transivit. Denique
et Evangelium sic loquitur, quando Pascha fecit cum discipulis suis.
Quid dicit Evangelium? Cum autem venisset hora, ut Jesus transiret
de hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1). Ergo ille
transivit, ut pascat: nos sequamur, ut pascamur.
|
|