|
1. Marthae et Mariae officia compararantur. Sanctum Evangelium
cum legeretur, audivimus a femina religiosa susceptum esse Dominum
hospitio, eaque Martha vocabatur. Et cum esset ipsa occupata in cura
ministrandi, soror ejus Maria sedebat ad pedes Domini, et audiebat
verbum ejus. Laborabat illa, vacabat ista: illa erogabat, haec
implebatur. Verumtamen Martha laborans multum in illa occupatione et
negotio ministrandi, interpellavit Dominum, et de sorore sua
conquesta est, quod eam laborantem non adjuvaret. Dominus autem pro
Maria respondit Marthae; et ipse ejus factus est advocatus, qui
judex fuerat interpellatus. Martha, inquit, circa multa es
occupata, quando unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit,
quae non auferetur ab ea. Audivimus enim et interpellationem
interpellantis, et sententiam judicis. Quae sententia interpellanti
respondit, susceptam defendit. Erat enim Maria intenta dulcedini
verbi Domini. Intenta erat Martha quomodo pasceret Dominum:
intenta Maria quomodo pasceretur a Domino. A Martha convivium
Domino parabatur, in cujus convivio Maria jam jucundabatur. Cum
ergo Maria suaviter audiret verbum dulcissimum, et corde intentissimo
pasceretur, interpellato Domino a sorore sua, quomodo putamus eam
timuisse, ne diceret ei Dominus, Surge, et adjuva sororem tuam?
Mira enim suavitate tenebatur: quae profecto major est mentis quem
ventris. Excusata est, sedit securior. Quomodo autem excusata?
Attendamus, inspiciamus, perscrutemur quod possumus; ut pascamur et
nos.
2. Ministerium Marthae non reprehensum a Christo. Quid enim?
putamus reprehensum esse ministerium Marthae, quam cura hospitalitatis
occupaverat, quae ipsum Dominum hospitio receperat? Quomodo recte
reprehendebatur, quae tanto hospite laetabatur? Hoc si verum est,
dimittant homines quod ministrant egentibus; eligant sibi partem
meliorem, quae non auferetur ab eis; vacent verbo, inhient doctrinae
dulcedini; occupentur circa scientiam salutarem; nihil eis curae sit,
quis peregrinus in vico sit, quis egeat pane, quis indumento, quis
visitandus, quis redimendus, quis sepeliendus: vacent opera
misericordiae, uni instetur scientiae. Si melior pars est, cur non
omnes hoc faciunt, quando ipsum Dominum in hac causa patronum
habemus? Non enim timemus in hac re, ne offendamus ejus justitiam,
cum patronam teneamus ejus sententiam.
3. Melior pars Mariae. Et tamen ita non est: sed sicut dixit
Dominus, ita est. Quomodo intelligis, non est: est autem quomodo
intelligere debes. Ecce adverte: Circa multa es occupata, quando
unum est necessarium. Maria meliorem partem elegit. Non tu malam:
sed illa meliorem. Sed unde meliorem? Quia tu circa multa, illa
circa unum. Praeponitur unum multis. Non enim a multis unum, sed
multa ab uno. Multa sunt quae facta sunt, unus est qui fecit.
Coelum, terra, mare, et omnia quae in eis sunt, quam multa sunt!
Quis ista enumeret? quis horum multitudinem cogitet? Quis haec
fecit? Deus omnia. Ecce bona valde (Gen. I, 31). Bona
valde quae fecit: quanto melior ille qui fecit? Attendamus igitur
occupationes nostras circa multa. Necessarium est ministerium corpora
refecturis. Quare hoc? Quia esuritur, quia sititur. Misericordia
miseris necessaria est. Frangis panem esurienti; quia invenisti
esurientem: tolle famem; cui frangis panem? Tolle peregrinationem;
cui exhibes hospitalitatem? Tolle nuditatem; cui praeparas vestem?
Non sit aegritudo; quem visitas? Non sit captivitas; quem redimis?
Non sit rixa; quem concordas? Non sit mors; quem sepelis? In illo
saeculo futuro non erunt ista mala: ergo nec ista ministeria. Bene
ergo Martha circa corporalem Domini, quid dicam, necessitatem an
voluntatem? ministrabat carni mortali. Sed quis erat in carne
mortali? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et
Deus erat Verbum: ecce quod Maria audiebat. Verbum caro factum
est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1-14). Ecce Martha
cui ministrabat. Ergo, Maria meliorem partem elegit, quae non
auferetur ab ea. Hoc enim elegit, quod semper manebit: non auferetur
ab ea. Circa unum se voluit occupari. Jam tenebat: Mihi autem
adhaerere Deo, bonum est (Psal. LXXII, 28). Sedebat ad
pedes capitis nostri. Quanto humilius sedebat, tanto amplius
capiebat. Confluit enim aqua ad humilitatem convallis, denatat de
tumoribus collis. Non ergo Dominus opus reprehendit, sed munus
distinxit. Circa multa es occupata: porro unum est necessarium. Jam
hoc sibi Maria elegit. Transit labor multitudinis, et remanet
charitas unitatis. Ergo quod elegit, non auferetur ab ea. A te
autem quod elegisti: utique hoc sequitur, utique hoc subintelligitur:
a te quod elegisti auferetur. Sed bono tuo auferetur, ut quod melius
est detur. Auferetur enim a te labor, ut requies detur. Tu
navigas, illa jam in portu est.
4. Duae vitae in Martha et Maria figuratae. Videtis ergo,
charissimi, et quantum arbitror, jam intelligitis, in his duabus
mulieribus, quae ambae fuerant Domino gratae, ambae amabiles, ambae
discipulae: videtis ergo, et magnum aliquid intelligitis, quicumque
intelligitis, quod audire et scire debetis, etiam qui non
intelligitis; in his duabus mulieribus, duas vitas esse figuratas,
praesentem et futuram, laboriosam et quietam, aerumnosam et beatam,
temporalem et aeternam. Duae sunt vitae: de illis vos copiosius
cogitate. Quid habeat haec vita, non dico mala, non iniqua, non
nefaria, non luxuriosa, non impia; sed laboriosa et aerumnis plena,
timoribus castigata, tentationibus sollicita: hanc ipsam innocentem
vitam dico, qualem decebat habere Martham: hanc ergo, quantum
potestis, inspicite; et de hac, ut dixi, copiosius quam loquimur
cogitate. Vita vero iniqua aberat ab illa domo, nec cum Martha
erat, nec cum Maria: et si aliquando fuit, Domino intrante fugit.
Remanserunt ergo in illa domo, quae susceperat Dominum, in duabus
feminis duae vitae, ambae innocentes, ambae laudabiles: una
laboriosa, altera otiosa; nulla facinorosa, nulla desidiosa. Ambae
innocentes, ambae, inquam, laudabiles, sed una laboriosa, altera
otiosa: nulla facinorosa, quam cavere debet laboriosa; nulla
desidiosa, quam cavere debet otiosa. Erant ergo in illa domo istae
duae vitae, et ipse fons vitae. In Martha erat imago praesentium,
in Maria futurorum. Quod agebat Martha, ibi sumus: quod agebat
Maria, hoc speramus. Hoc agamus bene, ut illud habeamus plene.
Nam quid inde habemus? In quantum habemus? Quamdiu hic sumus,
quantum est quod inde habemus? Nam et modo inde aliquid agimus,
remoti a negotiis, sepositis familiaribus curis, convenistis,
statis, auditis. In quantum hoc agitis, Mariae similes estis. Et
facilius vos quod agit Maria, quam ego qui praerogo. Si quid tamen
dico, Christi est: ideo vos pascit, quia Christi. Quia panis
communis est, unde et ego vobiscum vivo. Nunc autem vivimus, si
vos, fratres, statis in Domino (I Thess. III, 8). Nolo in
nobis, sed in Domino. Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui
rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7).
|
|